Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e12253

Sources:

Quaestio 1

De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore

1[lec3 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et queritur de existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore. Ostenditur autem quod sint tote simul per essentiam et uirtutem in qualibet parte corporis forma completiua unita toti materie dat esse toti materie et singulis eius partibus ut nichil remaneat de materia incompletum sicut apparet de forma ignis que distensa per materiam dat esse toti materie et singulis eius partibus. Set anima est forma completiua corporis, ergo dat esse toti corpori et partibus eius. Set forma est duplex: quedam corporalis et quedam spiritualis. Forma corporalis distenditur per materiam et ista secundum diuersas sui partes in diuersis partibus materie existit et per diuersas suas partes diuersas materie partes perficit. Spiritualis autem forma non distenditur per distensionem materie, sicut anima. Ergo cum anima perficiat omnes partes corporis et per illas non distendatur, cum sit simplex, necesse est quod sit in qualibet parte cum quamlibet partem compleat, et cum ipsa sit indiuisibilis necesse est quod sit tota ubique simul est, ergo anima per essentiam tota simul in qualibet parte corporis.

2Secunda ratio hec est: anima dupliciter comparatur ad corpus, quia sicut perfectio et sic a parte corporis eis respondet equalis completio recedens et a contrarietate. Secundo modo comparatur ad ipsum sicut motor et operans per partes corporis, et sic ei a parte corporis respondet organizatio partium. Quelibet autem pars corporis perficitur ab anima quantum ad esse. Et quelibet perficitur ab anima quantum ad operationem, cum per partes corporis anima operetur. Ergo in qualibet parte est illud quo anima complet dando esse et illud quo K111va anima perficit dando operationem. Set anima per suam essentiam dat esse, et hoc est quia essentia anime est in ratione forme corporis. Per potentias autem dat anima operationem, quia potentia est de genere accidentium et secundum ipsam fit operatio. Set per unionem anime quantum ad suam essentiam dat anima esse per unionem ipsius quantum ad suam potentiam dat anima operationem. Ergo cum anima det esse et operationem cuilibet parti corporis necesse est quod sit unita cuilibet parti corporis quantum ad essentiam et operationem. Ergo non determinat unam partem in qua sit per essentiam et quantum ad operationem ergo non determinat unam partem in qua fit per essentiam et potentiam. Anima uero indiuisibilis existens in pluribus totum simul est in illis, ergo anima uegetabilis et sensibilis tota simul per suam essentiam et potentiam est in qualibet parte corporis cum omnes partes corporis perficiat quantum ad esse, quia uegetabilis dat esse quod est uiuere partibus. Item dat eis operationem que est uegetari, similiter sensibilis dat eis esse et dat eis operationem quia sentiunt. De rationali autem non procedunt iste rationes.

3 V83va Tercia ratio hec est: corpus conseruatur in esse ad duplici principio, scilicet per completionem et per equalitatem complexionis que est dispositio ad receptionem anime, sicut uult Auicenna, et conseruatur in esse per animam que partes corporis tenet et ligat, sicut uult Aristoteles. Complexio uero non sufficit nec eius equalitas ad conseruationem corporis ligans partes eius et uniens, unde recedente anima a corpore expirat corpus et marcessit et omnes partes a corpore dissoluuntur et nexus omnium partium dissoluuntur. Ergo necesse est quod anima sit in omnibus partibus corporis tenens et ligans eas et adnectens et non sola uirtute set essentia sit in omnibus partibus corporis et per suam essentiam ligat partes corporis, ergo necesse est quod in qualibet parte sit per essentiam corporis. Set cum sit indiuisibilis tota simul est ubi est. Ergo anima in qualibet parte corporis per essentiam tota simul est.

4Hec autem ratio confirmatur per tria experimenta, quarum primum est in sanitate. Sanitas enim est temperamentum calidorum, frigidorum, humidorum et siccorum et est sanitas in qualibet parte corporis tota simul non recipiens partibilitatem cum sit ligamentum indissolubile omnium partium in puncto consistens. Et loquor de sanitate simpliciter, ergo similiter anima cum sit indissolubile ligans omnes partes corporis erit in qualibet parte corporis tota simul in qualibet, quia omnes ligat et continet per sui presentiam tota simul, quia est sicut indiuisibile. Secundum experimentum est: quia non uidemus quod anima cum recedit a corpore omnes partes contrahunt alias dispositiones et statum leduntur ab extrinseco, sicut a calore continentis, ut oculus recipit obfuscationem et obscuritatem. Hoc autem non est nisi propter anime recessum. Ergo in qualibet parte corporis est anima per essentiam cum sit indiuisibilis non habens partem et partem. Unde ubi est Vb ibi est total simul, ergo anima est in qualibet parte corporis tota simul per essentiam. Tercium experimentum est: quia cum anima egreditur a corpore dolor est in omnibus membris et quelibet membra sentiunt sui dissolutionem et diuulsionem. Hoc autem non est nisi quia anima recedit a corpore et facit duplicem dissolutionem: unam sui a corpore cum quo in qualibet parte uehementem habet unionem; aliam quia per recessum fit dissolutio in omnibus membris et ita fit dissolutio duplicis nexus. Hoc autem non est nisi quia anima firmitur partibus corporis est unita. Ergo anima est in omnibus partibus corporis ipsas ligans et connectens, set cum anima sit simplex ubi est ibi est tota simul, ergo anima tota simul est in qualibet parte corporis tota simul per essentiam.

5Ad oppositum: impossibile est aliquod unum et idem causatum esse simul et semel in pluribus per essentiam. Set anima uegetabilis et sensibilis sunt causate, ergo impossibile est eas esse per essentiam totas simul in qualibet parte corporis. Set determinant sibi partem in qua sunt per essentiam et ad illas partes corporis per potentias suas et iures extenduntur.

6Secunda ratio hec est: nichil coartatum ad aliquod perfectibile uel ad materialem partem essentia et uirtute potest simul et semel esse in pluribus. Set anima uegetabilis et sensibilis sunt huiusmodi, cum utraque sit actus alicuis partis corporis, ergo anima uegetabilis et sensibilis non potest simul et semel esse in diuersis partibus corporis tota simul per essentiam.

7Tercia ratio hec est: ex unione anime cum corpore in genere illo, scilicet in genere animatorum, resultat esse in genere illo, ergo si in qualibet parte corporis esset anima tota per essentiam, sicut in partibus animalis et plante, quelibet pars animalis esset animal et quelibet pars plante esset planta. Hoc autem est falsum et inconueniens, ergo anima non est per essentiam in qualibet parte corporis tota simul, set est in una per essentiam, in aliis autem per potentias.

8Quarta ratio hec est: sicut uult Auicenna in secundo De anima, si anima est oportet esse unum membrum per quod principaliter dependeat ex corpore ex quo regat corpus et augeat, ut prima actio quam facit anima sit per illud membrum in corpore, quo membro mediante diffundantur uirtutes anime in aliis membris et ut mediante illo primo membro operentur alia membra et hoc membrum in animalibus est cor quod est membrum principale, per cuius influentiam alia membra operantur et aliquod membrum simile cordi in plantis. Ergo necesse est secundum Auicennam quod anima non sit tota simul per essentiam in qualibet parte corporis, immo sit in uno membro per essentiam, ut in corde, et ab illo diffundat anima suas uirtutes et operationes ad alia membra.

9 Solutio. Ad hoc dicendum est quod circa hanc questionem plures sunt opiniones: prima est quam quidam ponunt, scilicet quod anima uegetabilis et sensibilis sunt distense in toto corpore et partes in partibus, et sic anima est in qualibet parte corporis per essentiam et potentiam non tamen tota simul K112ra set per diuisionem et distensionem suarum partium et secundum partium ipsius V83vb anime diuersitatem, respondet diuersitas partium corporis. Hec autem positio ponit falsum. Non enim anima quantum ad omnem sui differentiam est distensa nec partibilis. Alia est positio quam quidam ponunt, scilicet, quod anima non per essentiam differt a suis potentiis immo anima de illis predicatur, cum igitur anima sit in toto corpore et potentie anime in singulis partibus corporis ponunt animam existere in qualibet parte corporis secundum suam substantiam et secundum suas potentias que potentie dicuntur substantie in quantum dant esse. Dicuntur autem potentie in quantum dant operationem. Hec autem positio ponit duo inconuenientia: primum est quod ponit distensionem in partibus anime. Aliud est quod ponit animam esse idem cum suis potentiis et in qualibet substantia creata differt sua substantia a sua potentia. Tercia positio est quod anima uegetabilis et sensibilis existunt per essentiam in aliqua parte corporis quam sibi appropriant et per illam influunt suas uirtutes ad singulas partes corporis ut anima uegetabilis existit in epate per essentiam et per epar et per uenas que exeunt ab epate influit nutrimentum singularis partibus, sensibilis autem existit in cerebro. Et hec positio potest abstrahi ab Auicenna in capitulo de organis in libro De anima, ubi ponit quod in corpore est organicum primum in quo anima existens regit omnes partes corporis. Unde sicut nauta existens in aliqua parte nauis in qua est regimen totius nauis regit nauem et gubernat per illam partem similiter anima uegetabilis et sensibilis in aliqua parte existens a qua est regimen in aliis partibus regit omnes alias partes corporis per influentiam uirtutum suarum ab illa parte. Quilibet autem eligat ponere quam decernit elegantiorem.

10Alia autem positio dignior est et melior sectanda ut dicamus quod formarum, quedam sunt determinantes situm sibi in partibus materie, ut albedo, et forma substantialis materie que est forma ignis et consimiles, et ad hoc quod forma habeat situm in materia tria requiruntur: primum est ut determinet sibi materiam appropriatam in qua sit ita quod non in alia. Aliud est ut distendatur secundum distensionem materie et quod non sit tota simul in qualibet parte. Tercium est quod diuidatur secundum diuisionem materie ut una pars eius sit in una parte et alia sit in alia parte materie. Anima autem determinat sibi materiam que est corpus organicum, set non distenditur secundum distensionem partium corporis nec diuiditur secundum diuisionem partium eius cum sit forma spiritualis et inmaterialis. Unde dicendum est quod in qualibet parte corporis simul est anima sensibilis essentia et uirtute, et uegetabilis similiter. Potentie tamen et operationes eius diuerse magis determinatur ad quasdam partes quam ad alias. Et tamen anima una secundum essentiam est in qualibet parte, multiplicatur enim a parte partium corporis in potenK112rb ciis et a parte suarum operationum et est si multe linee ad eandem protrahuntur circumferentiam ab eodem puncto. Punctus enim est in se unus et est multi in relatione ad plures lineas quas terminat, et linee sunt una linea in puncto. Sunt autem plures per dilationem ad circumferentiam. Similiter anima est una in se et est plures in potentiis et potencie sunt unum in anima in qua radicantur et sunt multe respectu corporis ad cuius partes distenduntur. Et iterum sicut lux est unum in substantia et est multa in emanando, similiter anima est una in substantia et multe in potentiis, et sicut non est radius sine luce et ubi est radius ibi est lucis, essentia sic potentia et uirtus non est sine essentia anime et ubi est uirtus uel potentia anime ibi est anima. Unde dicendum est quod anima existit essentia et uirtute in qualibet parte corporis et est tota simul quantum ad essentiam in qualibet parte corporis et non coartata ad aliquam partem. Immo omnem partem perficiens. Coartatio uero ei aduenit ex parte potentiarum quilibet repondent diuerse partes in corpore proportionales eis et obiectis earum. Causa uero horum postea patebit.

11Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod substantia quedam est spiritualis et quedam est corporalis. Substantie autem uel forme corporales non sunt nate simul et semel esse in pluribus set spirituales, nam spirituales duobus modis sunt: quedam que non dependent a corpore nec sunt alicuius partis corporis actus nec forme corporum. Alie uero sunt que dependent a corpore et sunt forme et actus corporum et partium corporis. Substantia spiritualis que non dependet a corpore non coartatur per aliquid, set de se coartatur quod non in pluribus cum sit creata. Substantia uero spiritualis creata que dependet a corpore et est forma corporis, cum sit forma eo quod est forma et totum perficit per suam essentiam est in singulis partibus. Eo autem quod operatur in singulis partibus et operatio debetur potentiis est per potencias in singulis partibus. Eo uero quod est simplex V84ra et impartibilis et non distensa est tota simul in omnibus partibus. Talis autem substantia spiritualis que est anima sensibilis quo modo et uegetabilis que est forma corporis et ita per naturam dictam potest esse essentia in pluribus partibus eius cuius est forma, licet intellectiua que est simplicior ipsa non sit simul in pluribus.

12Ad secundam rationem dicendum est quod in anima sunt duo, scilicet substantia anime et potentia, et operatio que sequitur potentiam. A parte substantie non coartatur anima sensibilis nec uegetabilis. A parte uero potentiarum coartantur ad diuersas partes corporis sibi proportionales et suis obiectis et sic est per essentiam non coartata ad aliquas partes, set per potentias que appropriant sibi partes coartantur, et quantum ad hoc intellexit Aristoteles quod est actus alicuius partis corporis.

13Ad terciam rationem dicendum est quod quadruplex est genus formarum: quedam perficiunt materiam et partes materie secundum eandem rationem et partes denominantur K112va ab actu primo totius et ab operatione et talis est forma ignis, unde quelibet pars ignis est ignis et quelibet pars ignis lucet et calefacit et tales sunt forme homogeneorum et in illis denominatur pars a toto, unde quelibet pars ignis est ignis et quelibet pars terre est terra et sic de aliis. Alia autem est forma que perficit materiam et partes eius secundum rationem dissimilem et partes denominantur ab actu primo et secundo totius non tamen denominantur a forma totius et partes singule habent naturam totius decise et separate a toto et supplent officium totius propter uniformitatem partium cum toto, et talis est anima uegetabilis in planta. Quelibet enim pars plante uiuit, non tamen est planta cum planta sit difformis in partibus, set quelibet pars plante separata a planta uiuens uita propria efficitur planta et in qualibet parte ipsius est potentia ad plantam propter uniformitatem partium cum toto uel ad totum, et ita anima uegetabilis existens in qualibet parte plante dat eis esse et operationem plante, non tamen dat eis nomen totius nisi potentia solum et cum quelibet pars plante sit incompleta respectu totius et difformis a toto. Tercia forma est que perficit totum et partes ratione dissimili et partes denominantur ab esse totius et operatione non tamen denominantur a forma totius nec actu nec potentia et talis est anima sensibilis que perficit animal. Quelibet enim pars animalis perficitur ab anima sensibili et etiam ab operatione eius et ab ipso denominatur non tamen quelibet pars animalis, nec actu nec potentia denominatur a forma totius. Et ita quamuis anima sensibilis per essentiam sit in qualibet parte animalis et det ei actum essentialem et operationem, non tamen aliqua pars animalis denominatur a forma totius que est animal nec actu nec potentia, quia forma que est animal non competit animali nec ex parte corporis nec a parte partium. Set a parte unionis totius anime cum toto corpore. Quarta forma est que perficit totum et partes ratione dissimili et totum denominatur ab actu illius forme primo et secundo. Partes autem non denominantur ab actu illius primo nec secundo nec actu nec potentia et talis est anima intellectiua, que perficit hominem. Totus enim homo est homo non secundum aliquam sui partem et ita partes non denominantur ab actu uel forma totius. Iterum totus homo intelligit et tamen nulla suarum partium nec actu nec potencia intelligit. Hec autem diuersitas formatur a maiori recessu et accessu et dependentia forme a materia et a diuersitate partium totius a maiori et a minori, quamuis ergo anima sensibilis sit in eis actu et potentia. Et propter hoc in animali quelibet pars animalis non est animal. In planta enim partes potentia denominatur a forma totius et non actu.

14Ad quartam rationem dicendum est quod anima consideratur duobus modis: uno modo sicut perfectio et hoc modo non determinat partem in corpore, set in omni parte corporis existit. Alio modo comparatur anima K112vb ad corpus prout est principium operationis in eo et sic in eo per diuersitatem potentiarum siue per diuersas potentias exercet operationes et etiam respondent eis diuerse partes in corpore diuersis potentiis anime et diuersis obiectis earum proportionales et potentie appropriant partes in corpore. Cum autem ponit Auicenna distinctionem membrorum et ponit membrum principale quod influit ad omnia alia membra intendit de anima secundum quod est principium operationis in corpore, utens corpore et partibus suis, sicut instrumentis, et sic est unum membrum per quod anima primo operatur et per quod influit suas operationes aliis membris. Organa enim non respondent anime secundum quod est perfectio, V84rb set secundum quod est perfectio respondet ei complexio corporis secundum equilitatem existens, propter hoc appropriat sibi diuersas partes in corpore quamtum ad suas potentias et ita quod potentia uisiua apropriat sibi oculum et per ipsum operatur. Anima autem cum sit perfectio per essentiam, nullam partem sibi apropriat, set est in qualibet parte per essentiam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus