Quaestio 3

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e13120

Sources:

Quaestio 3

Utrum anima intellectiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis.

1[lec3 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum anima intellecK113rb tiua determinet sibi partem in corpore et appropriet et coartetur ad aliquam partem corporis. Et ostenditur quod non. Causa propter quam aliqua substantia coartatur ad aliquam partem est dependentia ipsius secundum substantiam uel uirtutem. Set anima intellectiua nec secundum substantiam nec secundum uirtutem dependet ab aliqua parte corporis, quia nullius partis corporis est actus nec quantum ad substantiam nec quantum ad uirtutem, sicut uult Aristoteles. Ergo anima intellectiua non coartatur ad aliqua partem corporis nec aliquam partem sibi determinat. Set omne quod existit in aliquo non coartatum ad aliquam partem eius est ubique in illo, ergo anima intellectiua non appropriat sibi partem. Set est ubique in corpore et in qualibet parte eius per substantiam.

2Secunda ratio hec est: quod aliqua substantia coartetur ad aliquid, multipliciter est causa: una causa est priuatio simplicitatis et corporeitatis. Secunda causa est in modo sue potentie. Tercia causa est dependentia ipsius a materia corporali. Set anima intellectiua non habet compositionem materialem. Item non habet potentiam respectu partium corporis, quia totum corpus regit et ad totum corpus regendum coartatur et non ad eius partes. Iterum a nulla parte corporis dependet, ergo ad nullam partem corporis coartatur. Set per independentiam est in qualibet et ita in toto quod non in qualibet parte.

3Ad oppositum: maioris simplicitatis est intelligentia quam anima intellectiua. Item minus coartatur substantia potentia quam potentia anime intellectiue. Item minus dependens est. Set intellectiua non potest simul et semel esse in diuersis, ergo multo fortius nec anima intellectiua determinat igitur sibi partem in corpore in qua est per essentiam.

4 Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima intellectiua ad nullam partem corporis coartatur, set per indifferentiam se habet ad omnes partes corporis et quo modo hoc sit huius ueritas postea patebit. Et concedende sunt rationes ad hanc partem quantum ad hoc quod ostendunt animam intellectiuam non appropriare sibi partem in corpore. Cum autem ostendunt ille rationes quod anima est in qualibet parte corporis non est intelligendum quod anima determinet sibi omnes partes corporis, sicut uegetabilis et sensibilis. Set est in omnibus partibus, quia per indifferentiam se habet ad omnes illas, nec ad illam earum coartatur nec situm habet in aliqua nec applicationem ad aliquam nec ad omnes applicatur, sicut uegetalibilis et sensibilis. Set per indifferentiam se habet ad omnes partes corporis et equaliter ita quod non possunt dicere quod applicatur huic uel isti nec illi uel isti, set toti applicatur ita quod nulli parti, et ita per indifferentiam se habet ad omnes alias partes. Si autem hoc modo probent rationes quod sit in qualibet parte bene procedunt, si autem non, set aliter procedunt ex falsis et semper accipitur quedam regula, scilicet omne illud quod non coartatur ad aliquam partem corporis set in corpore existit non coartatum ad aliquam partem eius ex ubique in illo nisi intelligatur hoc modo de anima intellectiua, quod sit in qualibet parte corporis, sicut dictum est. Hoc K113va etiam modo intellexit Augustinus cum dixit auctoritatem predictam et cum comparauit existentiam anime intellectiue in minori mundo ad existentiam Dei in maiori mundo intellexit quantum ad hoc quod Deus existit in maiori mundo per essentiam non approprians partem regens mundum totum per essentiam et omnes partes eius non applicamus alicui, set per indifferentiam ad omnes se habens et omnes per indifferentiam regens. Et similiter anima intellectiua respectu corporis et sic non erit hoc contrarium Aristoteli dicenti quod ita est in toto quod non in aliqua parte. Hoc enim dixit quia nulli applicatur set toti et per totum operatur.

5Ad rationes autem in contrarium que probant quod anima intellectiua appropriet sibi partem dicendum est et primo ad primam, quod si intelligentia esset perfectio alicuis corporis sicut est anima intellectiua non appropriaret sibi partem, sicut nec anima intellectiua. Set ita esset in qualibet parte, sicut anima intellectiua. Et uisum est quo modo sit in qualibet parte, set quia intelligentia non est perfectio corporis, ideo non procedit et sic soluitur ratio in se.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus