Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e13260

Sources:

Quaestio 4

Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius

1[lec3 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius. Et ostenditur quod sic: anima intellectiua secundum Aristotelem nullius partis corporis est actus. Set anima dicitur actus per sui unionem cum eo cuius est actus. Dicitur autem actus primus in quantum dat esse in genere uiuentium. Dicitur autem secundus actus in quantum dat operationem. Set anima intellectiua nullius partis corporis est primus actus nec secundus. Est autem primus actus per unio|nem sue essentie. Est autem actus secundus per unionem sue uirtutis uel potentie, ergo anima intellectiua non unitur partibus corporis nec secundum essentiam nec secundum uirtutem. Set ipsa est actus primus totius. Item dat ei actum secundum et nullum dat partibus. Ergo ita unitur toti secundum essentiam et uirtutem, quod non alicui parti. Ergo anima intellectiua ita est in toto quod non in aliqua parte.

2Secunda ratio hec est: duplex est substantia regens aliam substantiam: quedam est que dependet ab eo quod regit; quedam non. Illa autem quod dependet ab eo quod regit et habet radicem in eo quod regit et dependet quantum ad operationem ab eo est ut anima uegetabilis et sensibilis. Illa autem que non dependet ab eo quod regit non habet radicem in eo in quo est, sicut intelligentia. Anima autem intellectiua regit corpus. Set ipsa nullam radicationem habet in corpore, quia non habet principia a corpore. Immo omnino ab extrinseco est et in se fixa per essentiam. Set in corpore fit, set regens aliud quod non habet radicem nec dependentiam ab eo quod regit in se fixum est et in sui essentia, quamuis uniatur ei in quo regit, sicut igitur si intelligentia moueret corpus non esset in aliqua parte corporis nec in qualibet, propterea quod non dependet aliquo modo similiter, nec anima intellectiua est in corpore ita quod secundum aliquem situm habeK113vb at in corpore nec in aliqua eius parte, et est simile de nauta qui est unitus naui. Set ponatur quod nauta nullo modo dependeat a naui, set se ipso conseruetur nullum situm habebit in naui, immo ita reget nauem quod nullum situm habebit in parte eius, similiter nec anima habet situm aliquem in aliqua parte corporis.

3Hoc autem declaratur hoc modo: si enim corpus corrumpatur remanebit anima in substantia sua fixa, et tamen non erit ubique tota per essentiam. Hoc autem non habet a natura corporis quod non sit ubique, set a sua coartatione propria, sicut et intelligentia. Ergo dum erat in corpore in se fixa erat natura propria, set substantia talis nullum situm in aliquo determinat, set habet proprium situm spiritualem et ita unitur alii quod in se ipsa est per essentiam fixa. Ergo anima intellectiua non habet aliquem situm in corpore. Est ergo in toto corpore ita quod non in aliqua parte et ita in toto quod nullum situm habet in eo, nec coartationem immo in se ipsa existens fixa dat ei complementum.

4Ad oppositum: anima intellectiua est forma corporis, ergo unitur ei per essentiam. Item ipsa dat esse toti corpori et conseruationem et singulis partibus eius et regit totum corpus et singulas partes, ergo toti unitur et partibus per essentiam, set sicut ostensum est, non determinat anima intellectiua aliquam partem in corpore, ergo est in omnibus partibus corporis, est ergo ita in toto corpore quod in omnibus partibus eius.

5 Solutio. Ad hoc dicendum est quod circa istam questionem multe sunt opiniones: quidam autem ponunt quod anima intellectiua appropriat sibi partem in corpore substantia et uirtute, et hec pars cerebrum appellatur. Hoc autem est contra Aristotelem et contra Auicennam et contra omnes auctores. Alii ponunt quod anima intellectiua est in qualibet parte corporis et habet distensionem. Set hec distensio inest ei per accidens, quia per naturam corporis et aliarum uirtutum et non per se. Alii ponunt quod anima intellectiua est in toto corpore et in qualibet parte, et tota simul per essentiam et ad nullam coartatur et hec positio melior est predictis. Quarta positio est celebrior quam sustinemus ad presens quod anima intellectiua est in toto corpore ita quod in nulla parte per essentiam nec simul nec secundum prius et posterius. Et etiam ita perficit totum quod nullam partem et ita operatur in toto quod non in aliqua parte et tamen magis manifestantur sue operationes in una parte corporis quam in alia, sicut in cerebro. Et hec positio non est contraria positioni precedentis questionis, sicut uisum est, dando intelligere. Nam sicut datum fuit quod alio modo peccaret illa positio cum enim dicimus animam intellectiuam esse in qualibet parte corporis totam simul hoc intelligamus propter independentiam et indifferentiam et indetractionem quam habet in corpore. Unde est simul et coartatur ad illas per suas potentias et sunt in qualibet parte per dependentiam et applicationem eo quod omnibus partibus dat completionem et toti, K114ra et ita hoc modo sunt in toto et in qualibet parte. Sumendo autem hoc modo esse in qualibet parte dicimus quod anima intellectiua est in toto ita quod in nulla parte. Sumendo autem esse in qualibet parte aliter, scilicet primo modo, sicut dictum est, dicimus animam intellectiuam in toto esse in qualibet parte. Anima enim intellectiua non est in aliqua parte per dependentiam nec per applicationem, set ita est in toto quod ad nullam partem applicatur. Positio autem precedentis questionis est: quantum ad hoc quod ponit quod anima intellectiua V85ra non determinat sibi partem in corpore conuenit cum ista, set per indifferentiam se habet ad omnes nullam earum determinando, si uero ponat quod singulis partibus applicet suam essentiam et ita sit in toto quod in singulis partibus eis applicando suam essentiam tunc discrepat ab ista. Set hoc non intendit ponere, set ponit sicut ostensum est, et specialiter hic et ibi quod non repugnat poneri ista set conueniunt.

6Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima est forma corporis set duplex est forma: quedam est forma et hec per diuersas sui partes est in diuersis partibus materie. Est autem alia que non est distensa et hec est duplex: quedam est que perficit totum et partes et dependet a partibus et hec tota simul est in qualibet parte, quia enim dependet a toto, ideo est in illo et quia a partibus dependet, ideo est in illis, et quia non distenditur, ideo est tota simul in illis, et hec forma est sicut uegetabilis et sensibilis. Est alia non distensa que perficit totum ita quod nullam partem et talis ita est in toto quod in nulla parte et hec est anima intellectiua quia ita totum perficit quod nullam partem per sui applicationem cum illis, unde licet regat utrumque, scilicet totum et partes, et non tamen regit partes per sui applicationem cum illis, quia ab illis non dependet, set solum toti unitur. Et ita patet solutio huius questionis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus