Quaestio 6

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e13552

Sources:

Quaestio 6

Utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias

1[lec3 q6] Circa sextam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis et sensibilis perficiant corpus per suas substantias aut per suas potentias. Et ostenditur quod per suas substantias et per sui existentiam in partibus corporis perficiant partes corporis, forma est principium actus primi et secundi. Per eius autem unionem per essentiam est forma principium actus primi. Per sui autem potentiam est principium actus secundi, qui est operatio que egreditur a potentiis. Set anima uegetabilis et sensibilis sunt principium actus primi et hunc dant corpori et cuilibet parti corporis, ergo unionem habent per suas essentias cum partibus corporis. Iterum dant partibus actum secundum, ergo uniuntur cum illis per potentias et in dando primum actum perficiunt partes quantum ad operationem, ergo anima uegetabilis et sensibilis perficiunt partes corporis quantum ad suas potentias et substantias, scilicet per unionem suarum substantiarum cum partibus et potentiarum suarum.

2Secunda ratio hec est: anima dat uitam et operationem. In quantum autem dat uitam respondet ei a parte corporis equalitas complexionis et distantia a contrarietate. In quantum est autem principium diuersarum operationum ei respondet difformitas partium a parte corporis, ergo equalitas potentiarum respondet toti substantie anima. Diuersitas uero partium corporis diuersitati potentiarum, ergo necesse est quod si anima dat uitam cuilibet parti, ut det ei uitam que est esse in uiuentibus et per unionem potentiarum diuersis partibus, det operationem. Et sicut complexio est prius quam diuersitas partium sic ista unio est prior illa, ergo anima per unionem sue essentie et potentiarum perficit singulas partes corporis. Et hec ratio confirmatur sit: sicut uult Auerrois, multa animalia sunt in quibus est actus primus sine secundo, sicut animalia concilia que nullo modo operantur set solum modo uiuunt. Ergo cum mediante substantia anima det esse mediante potentia dat operationem in eis existentia essentie anime et in partibus suis et in toto corpore, quamuis non sit in eis quantum ad operationem suarum potentiarum que dicuntur actus primi. Anima ergo dat esse quantum ad unionem sue essentie partibus corporis.

3Ad oppositum: sicut dicit Aristoteles in secundo, sicut se habet, tota anima ad totum corpus V85rb ita se habent partes anime ad partes corporis. Dicit enim quod tota anima est perfectio corporis et partes anime sunt perfectiones partium corporis, unde dicit quod uisus est perfectio oculi et auditus est perfectio auris. Hee autem partes anime sunt potentie, ergo anima cum det esse partibus corporis per suas partes patet quod anima per unionem suarum potentiarum dat esse partibus corporis et non per suam essentiam.

4Secunda ratio hec K114v Ka est: corpus animatum est organicum diuerse rationis in partibus et in toto, ergo ei respondent diuerse perfectiones particulares, cum ergo partes corporis sint diuerse habent diuersas perfectiones particulares, ergo anima perficit partes corporis a parte illa qua est diuersitas in ipsa, set ratione suarum partium est diuersitas in ipsa et non ratione sue substantie, ergo perficit totum corpus ratione sue substantie et partes corporis ratione suarum potentiarum. Hoc autem declaratur, quia, sicut diximus superius, anima quantum ad diuersas suas potentias recipit diuersitatem partium corporis et ideo propter diuersitatem potentiarum anime sunt diuersitates partium corporis. Ergo necesse est potentias anime perficere partes corporis et ita anima per suam substantiam non perficit illas.

5 Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis et sensibilis dant esse singulis partibus corporis et perficiunt eas quantum ad actum primum per unionem sue substantie et non solum per unionem suarum potentiarum, unde in anima sunt duo, scilicet substantia anime et potentie et per eius unionem quantum ad substantiam perficit anima partes corporis quantum ad esse et ad actum primum. Per suas autem potentias perficit corporis partes quantum ad suas operationes diuersas et quantum ad substantiam non coartatur anima, immo per indifferentiam est in qualibet parte corporis, quantum uero ad potentias diuersas diuersis partibus coartatur.

6Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duobus modis comparatur anima ad corpus: uno modo, sicut perfectio, et sic est in unaquaque parte corporis per suam substantiam. Alio modo comparatur ad ipsum et ad partes suis tanquam ad ea per que operatur et hoc modo per diuersas suas potentias diuersas exercet operationes. Quantum ergo ad potentias intelligit Aristoteles quod sicut tota anima comparatur ad totum corpus, ita potentie perficiunt quamlibet partem quantum ad operationem, unde oculus perficitur a potentia anime quantum ad hoc quod uidet. Perficitur autem a substantia anime quantum ad hoc quod est animatum uiuens. Et sic anima uegetabilis et sensibilis perficiunt partes corporis per unionem suarum substantiarum et non per unionem suarum potentiarum solum modo.

7Ad secundam rationem dicendum est quod in partibus corporis est duplex actus, scilicet primus, et hic egreditur ab anima per unionem sue substantie cum partibus corporis, et est secundus actus in partibus corporis et hic egreditur ab animam per unionem suarum potentiarum cum partibus corporis. Diuersitas ergo partium corporis non respondet anime quantum ad actum primum set quantum ad actum secundum. Oculus enim participat actum primum, scilicet uitam, et quantum ad hoc non respondet ei potentia uisiua set substantia anime in qua communicat cum omnibus aliis membris. Et quantum ad substantiam non requiritur diuersitas partium in illo. Similiter quantum ad potentias suas perficit diuersitas partes quantum ad actum secundum, et primo modo communicat partes corporis, scilicet in substantia anime.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus