Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e14298

Sources:

Quaestio 2

Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.

1[lec4 q2] Ad secundam questionem sic proceditur et queritur utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis. Et ostenditur quod sicut diffinitio formalis demonstrat materialem, quod similiter materialis diffinitio demonstret formalem, sicut se habet unumquodque ad ueram necessitatem sui esse sic se habet ad ueram sui cognitionem, que est per sua uera principia. Set sicut habetur in secundo Phisicorum , in naturalibus est necessitas a materia, unde necessitas forme est a necessitate materie et conuerso, ergo uera cognitio rei est per materiam sicut per formam, set uera rei cognitio est demonstratiua, ergo sicut demonstratur diffinitio materialis per formalem K115vb ita formalis demonstratur per materialem, et ita illa diffinitio que demonstratur non solum est materialis nec solum formalis set utraque demonstratur.

2Secunda ratio hec est: demonstratio procedit per uera principia et posteriora. Set causa materialis est prior formali et e conuerso, quia causa materialis natura prior est in uia generationis et incompletionis. Formalis uero prior est ea in uia perfectionis, ergo in uia generationis materialis causa demonstrat formalem, V86r Va in uia perfectionis est e conuerso. Ergo diffinitio formalis demonstrat materialem et e conuerso.

3Tercia ratio hec est: quedam scientie considerant unam causam potissime, quamuis omnes causas omnes considerent, sicut mathematica, et mathematice considerant causam formalem principaliter, naturalis autem materialem. Set in unaquaque scientia maxime demonstrat per illam causam quam considerat principaliter, ergo in naturalibus multo fortius demonstrat causa materialis et diffinitio materialis formalem quam e conuerso.

4Ad oppositum: sicut unumquodque se habet ad ueram cognitionem, ita se habet ad demonstrationem. Set forma est causa uere cognitionis materie et non e conuerso, ergo forma demonstrat materiam et non e conuerso, ergo diffinitio formalis demonstrat materialem et non e conuerso, ergo sola materialis demonstrat et non demonstratur.

5Secunda ratio hec est: sicut dictum est, forma precedit materiam et e conuerso. Set materia precedit formam in uia incompletionis, forma uero precedit materiam in uia perfectionis et diffinitionis et cognitionis. Set demonstratio precedit per priora secundum cognitionem, ergo forma demostrat materiam et non e conuerso. Ergo diffinitio formalis demonstrat materialem et non e conuerso.

6Tercia ratio hec est: quia Aristoteles in secundo Posteriorum ponit quod diffinitio materialis demonstratur per formalem.

7 Solutio: Ad hoc dicendum est quod sicut quedam diffinitiones formales demonstrant materiales et e contrario, nam sicut necessitas materie est a necessitate forme ita et conuerso, unde sic hec diffinitio materialis, domus est composita ex tecto et pariete et fundamento, demonstratur per hanc formalem, domus est habitaculum prohibens a caumatibus et pluuis, ita et e contrario. Et hoc patet in questione, ut si queratur propter quid componitur domus ex pariete et aliis, respondebitur ut prohibeat nos a caumatibus et pluuis, similiter et e conuerso. Si queratur propter quid, prohibet nos domus a caumatibus et pluuis, respondebitur quia est composita, est tecto et pariete. Tamen demonstratio in qua materialis demonstratur diffinitio per formalem potior est quam demonstratio in qua diffinitio formalis demonstratur per materialem. Et sic utraque diffinitio demonstratur, scilicet materialis per formalem et e conuerso.

8Ad primam rationem que ostendit quod formalis demonstrat materialem et non e conuerso, dicendum est quod forma est causa cognitionis materie. Set sicut dicit commentator, in qualibet diffinitione materiali est aliquid de forma, unde no dicitur materialis, quia per solam materiam detur, set dicitur materialis respectu alterius et ita ratione illius formalis principii potest materialis diffinitio dare per cognitionem diffinitionem formali. Item diffinitio materialis non demonstrat formalem in quantum est materialis set in quantum habet modum formalem et principia et causas respectu illius.

9Ad secundam dicendum est quod forma precedit materiam in uia cognitionis et diffinitionis et materia precedit formam in uia generationis. Tamen in illa natura in qua materia precedit formam potest demonstrare materia formam. Non est autem demonstratio in potissimo statu, sicut alia.

10Ad terciam dicendum est quod, K116ra cum Aristoteles ponit, diffinitionem materialem demonstrari per diffinitionem formalem solum et non e conuerso non intendit de omni materiali, set de aliqua solum de qua postea patebit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus