Praeambulum

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e15545

Sources:

Praeambulum

1 Distinctio secunda de operationibus anime ab eius potentiis emanantibus per quas eius existentia in corpore declaratur. Continuatio intensionis.

2 Dicamus igitur principium accipientes intensionis et cetera, cum declarauit Philosophus quod diffinitiones uniuersales diminute ostendunt essentiam cuiuslibet rei et assimilantur diffinitionibus que sunt conclusiones demonstrationis et diffinitiones proprie assimilantur principiis propriis demonstrationis cum demonstratur per causas proprias et ostendit modum secundum quem procedere intendit esse necessarium. In hac parte intendit determinare de anima secundum proprias noticias differentiarum propriarum ipsius et uia secundum quam procedit est a prioribus quo ad nos que sunt opera et potencie anime per que manifestatur eius existencia in corpore ad priora secundum naturam que sunt substantie differentiarum ipsius.

4Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat actus differentiarum anime per quos ostenditur existencia ipsarum in corpore quod perficiunt. Quia uero isti actus eliciuntur a potentiis ideo in hac parte, potentiarum anime autem que dicte sunt et cetera, determinat de potentiis anime comparando ipsas ad inuicem et ad corpora in quibus sunt.

5Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat noticiam differentiarum anime per V87va actus ipsarum. Quia autem anima que est perfectio corporis cuius existencia in corpore per actus declarantur, comparatur ad corpus in aliquo genere cause, ideo in secunda parte, K118rb scilicet in hac, quoniam autem quo uiuimus et sentimus differentias et cetera, ostendit in quo genere cause anima ad corpus comparetur. Pars autem recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima dat noticiam anime per actus ipsius proprios. Et quia fecit in primo intentionem de distinctione partium et potenciarum anime et ipsarum diuisione, ideo in secunda, scilicet in hac, utrum autem unumquodque horum est anima et cetera, mouet questiones incidentes circa diuisionem partium anime et potenciarum ipsius. Prima autem pars spectat ad presentem speculationem. Patet igitur de quo est intensio in hac parte, quia in ipsa intendit Philosophus tradere noticiam de anima.

6 Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas, in quarum prima dat predictam noticiam de anima. Quia autem operationes diuerse insunt anime per differentias diuersas suarum potentiarum habentium ordinem ad inuicem, ideo in secunda parte, scilicet in hac, separari quidem hoc ab aliis possibile est et cetera, tangit naturalem ordinem uirtutum anime a quibus exeunt manifeste operationes.

7Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima ostendit actum per quem omne corpus participans animam a corpore inanimato distinguitur, qui est actus uite, et ipsum per suas differentias distinguit. Quia uero operationes uite minus sunt manifeste in uiuentibus uegetabilibus quam in aliis uiuentibus, ideo in secunda parte, scilicet in hac, unde et uegetatiua omnia uidentur uiuere et cetera, ostendit animam et uitam et operationes uite eis necessario in esse.

8Secunda autem pars principalis recipit diuisionem in duas, in quarum prima ostendit ordinem uirtutis uegetabilis ad alias in uiuentibus. In secunda, scilicet in hac, animalia autem per sensum primum et cetera, ostendit ordinem primum sensus qui est tactus ad alias differentias anime posteriores prout sunt in animalibus.

9Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes quatuor, in quarum prima determinat actum primum anime per quem manifestatio habetur de ipsa et de sua existencia in corpore. In secunda animam et uitam existere in uegetabilibus. In tercia ostendit ordinem differentie uegetabilis ad alias. In quarta ostendit ordinem primi sensus ad differentias consequentes.

11Sententia prime partis in qua tangitur actus primus uniuersalis anime qui est uiuere per quem manifestatur eius existentia in corpore cuius est perfectio.

12Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo: primo actum primum rerum animatarum dicens quod accipiamus principium intensionis nostre incipientis a prioribus quo ad nos, et dicamus quod K118va res animata distinguitur ab inanimata per actum uiuendi. Secundo assignat distinctionem modorum uiuendi qui sunt quatuor, et primus est intelligere, secundus est sentire, tercius est moueri secundum locum et quiescere, quartus est uti alimento et augmento et detrimento.

13Sentencia secunde partis in qua manifestatur uita in partis, consequenter quia uita et existentia anime non est manifesta in uegetabilibus. Ideo probat ipsa habere uitam et animam. Dicit igitur quod ex predictis patet quod uegetabilia omnia participant uitam. Ratio autem ad hoc inducta talis est: omnia corpora habentia in se ipsis potenciam et principium per quod augmentum et detrimentum accipiunt secundum contrarios situs participant uitam et animam. Predicti motus secundum situs contrarios et omnem partem ab anima sunt non a natura. Set plante sunt huiusmodi, ergo plante participant animam et uitam. Deinde probat quod plante augentur et diminuuntur secundum predictum modum cum dicit, non enim quidem sursum augere deorsum autem non , et est ratio talis: omnia in quibus est augmentum et detrimentum secundum sursum et deorsum augmentur et decrescunt secundum oppositos situs. Set plante sunt huiusmodi, ergo plante augmentur et decrescunt secundum oppositos situs. Set motus ad situs oppositos non conuenit corporibus per naturam et uirtutem corporalium formarum, quia aut sunt corpora simplicia et tunc mouentur ad situm determinatum sursum sicut leuia aut ad situm determinatum deorsum sicut grauia aut sunt corpora mixta et sic sicut habetur in libro Celi et mundi mouentur secundum predominium elementi in ipsis incentis aut secundum dominium leuis sursum aut secundum dominium grauis seorsum, ergo illi motus sunt in plantis ab aliqua substantia que est preter formas elementares. Hec autem non est nisi anima eis unita, ergo participant uitam et actus et motus V87vb predictos per existentiam anime in ipsis, et deinde dicit quod omnia uiuentia partipant predictos motus, unde dicit uniuersaliter quod omnia uiuentia participant augmentum et nutrimentum usque in finem uite sue.

14Sentencia tercie partis de ordine naturali differentie uegetabilis ad alias differentias consequenter tangit ordinem naturalem uegetabilis ad alias differentias prout sunt in uiuentibus. Dicit igitur quod differentia uegetabilis que est principium uite potest separari ab aliis differentiis ut sit sine ipsis. Alie autem non possunt esse sine ipsa in rebus mortalibus et hoc dicit propter uitam corporum superiorum. Deinde probat hoc dicens quod non declaratur in uegetabilibus que uiuunt uita que est ab anima uegetabili et nullam aliam differentiam anime nec potenciam participant, et est ratio sic formanda: omnis differentia que est in aliquibus ubi non sunt alie et in K118vb quibus omnibus sunt alie. ipsa necessario potest ab aliis separari et non e conuerso, set differentia uegetabilis se habet hoc modo respectu aliarum. Ergo potest ab ipsis separari et non e conuerso. Deinde dicit quod anima uegetabilis se habet hoc modo respectu aliarum, ergo potest ab ipsis separari et non e conuerso. Deinde dicit quod anima uegetabilis que est omnibus uiuentibus communis est principium uite in omnibus.

15Sentencia quarte partis de ordine primi sensus, scilicet tactus ad alios ad quos sic se habet, sicut differentia uegetabilis ad alias differentias. Consequenter determinat ordinem primi sensus quo uiuunt omnia animalia ad alias anime differentias qua uiuunt animalia et in illa parte multa proponit: primum est quo omnia animalia uiuunt per primum sensum, scilicet per tactum. Secundum est de manifestatione huius. Dicit igitur quod hoc manifestum est in animalibus que non mouentur motu locali, sicut et in conchibus maris et in consimilibus. Talia autem animalia non mouentur secundum locum neque alios sensus apprehendentes a longe habent. Cum igitur uiuant per animam sensibilem, cum sint animalia, necesse est ipsa uiuere per sensum primum qui sine omnibus aliis esse potest. Tercium est quis est iste sensus, et dicit quod iste sensus est tactus, qui omnibus uniuersaliter animalibus inest. Quartum est de ordine naturali huius sensus ad alias differentias anime, et hunc ordinem declarat hac ratione: sicut se habet uegetabilis differentia ad alias differentias que sunt cause motus uite et sensus sic se habet tactus ad alias differentias naturali ordine consequentes. Set uegetalis differentia sine aliis potest esse et non e conuerso, ergo tactus sine aliis differentiis naturali ordine consequentibus potest esse et non e conuerso. Quintum est de manifestatione differentie uegetalis de qua dicit quod illa est pars anime quam uegetabilia participant et per quam uiuunt. Sextum est quod sicut uegetabili sola differentia uegetabili uiuunt sic animalia solo sensu tactu uiuunt que est omnibus communis. Et deinde dicit quod causa horum postea determinabitur. Septimum est uniuersalis epylogus predictorum. Dicit igitur quod nunc sufficiat dicere quod anima principium omnium predictorum actuum et motuum, et hoc per differentiam anime uegetabilem, sensibilem et intellectiuam. Et sic patet manifestatio huius partis.

16 Questiones. Circa partem istam queruntur decem questiones. Prima [lec5 q1] est utrum anima quantum ad omnem sui differentiam det uitam. Secunda [lec5 q2] est utrum intelligere sit uiuere. Tercia [lec5 q3] est utrum moueri secundum locum sit uita rerum mobilium secundum locum. Quarta [lec5 q4] est utrum sentire sit uiuere sensibilium. Quinta [lec5 q5] est utrum nutrire et augere sint differentie uite. SexK119ra ta [lec5 q6] est in quibus corporibus competit uita. Septima [lec5 q7] est utrum elementa nutriantur et augeantur. Octaua [lec5 q8] est utrum plante nutriantur secundum omnem partem, et utrum huius motus secundum omnem partem sit ab anima. Nona [lec5 q9] est quo modo anima uegetabilis sit prior aliis potenciis anime et utrum alie possint esse in corpore sine ipsa. Decima [lec5 q10] est utrum aliqua animalia solo tactu uiuant et quo modo tactus est prior aliis sensibus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus