Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e15924

Sources:

Quaestio 1

Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam

1[lec5 q1] Circa primam sic proceditur et queritur utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam. Et uidetur quod sic: anima dat actum primum, set actus primus est uita, sicut habetur ex diffinitione anime. Primus autem actus precedit secundum et primus est communis omni differentie anime, sicut patet per diffinitionem, et hec est uita, ergo uita conuenit cuilibet differentie anime tanquam principio a quo fluit. Ergo quelibet differentia anime dat uitam.

2Secunda ratio hec est: uiuere est se ipso moueri, ut habetur in libro De motu cordis. Set quelibet differentia anime dat corpori ut se ipso moueatur et se ipso operetur. Ergo quelibet differentia anime dat uitam.

3Tercia ratio hec est: uiuere uiuentibus est esse. Set esse in uiuentibus resultat ex unione forme cum materia, ergo uiuere in uiuentibus resultat ex sua materia et sua forma. Set anima secundum omnem sui differentiam est forma uiuentium. Ergo anima secundum omnem sui differentiam dat uitam et est principium uite.

4 V88ra Ad oppositum: anima uegetabilis solum est principium uite per quam communicant omnia uiuentia in esse uite. Et hec est commune principium omnibus ipsius uite, cum igitur alie differentie anime differant a uegetabili anima alie differentie anime non dabunt uitam.

5Secunda ratio hec est: in animalibus sunt duo, scilicet esse et cognitio et non est idem esse et cognitio. Viuere uero in uiuentibus esse est uiuentium. Cognitio autem est eorum operatio, ergo animalia ab aliquo principio habent uitam et cognitionem. Set a uegetabili habent uitam per quam animalia cum plantis communicant, a sensibili et intellectiua habent cognitionem. Ergo cum iste differentie dent cognitionem non dabunt uitam. Anima ergo secundum omnem sui differentiam non dat uitam.

6 Solutio: ad hoc dicendum est quod cuilibet differentie anime competit dare uitam. Set non dant eodem modo nec eandem, et hoc est manifestum per operationes consequentes uitam datam ab illis. Operationes enim consequentes uitam datam ab anima uegetabili nutrumentum et augmentum et generatio. Operationes uero communicantes uitam datam ab anima sensibili sunt cognitiones formarum corporalium et motus uoluntarii. Operationes uero communicantes uitam datam ab anima intellectiua sunt cognitiones rerum et causarum rerum et ordinatio in bonum uel malum.

7Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uita est dupliciter: est enim uita communis omni uiuenti et hec a sola anima uegetabili procedit in qua omnia uiuentia communicant. Est alia uita que est propria cuilibet uiuenti a sua forma K119rb completiua, a qua recipit esse et hec est in brutis ab anima sensibili, in hominibus ab anima intellectiua et ad hec duos genera uite est commune nomen uite sub intentione analoga.

8Ad secundam rationem dicendum est quod uita differt a cognitione, set non quelibet uita. Est enim quedam uita que est cognitio, quedam que non est cognitio. Vita que non est cognitio procedit ab anima uegetabili. Vita que est cognitio procedit ab anima intellectiua et sensitiua et una dicitur sentire, alia dicitur intelligere et ad utramque est nomen uite commune secundum analogiam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus