Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e1655

Sources:

Quaestio 2

Utrum ille intellectus sit creatus an increatus

1[lec 10 q2] Circa secundam questionem sic proceditur: supposito quod intellectus fit motor omnium, tunc queritur utrum ille intellectus sit creatus an increatus, et ostenditur quod increatus sit ille intellectus qui est motor omnium, duplex est mouens, quoddam est mouens quod est natura, quoddam autem est mouens quod est intelligentia. Mouens qui est intelligentia est duplex, quia quedam est intelligentia coniuncta, quedam autem separata. Coniuncta est ut intelligentia humana uel anima humana. Est enim alligata materie corporali et secundum esse et secundum operationem suam. Intelligentia uero separata est ut intelligentia uel angelus, et hoc non dependet a materia secundum essentiam, set tantum secundum operationem ab ipsa dependet, nam ex materia et in materia res producit. Set omne dependens a materia siue secundum substantiam siue secundum operationem est mouens insufficiens. Hec igitur tria mouentia sunt insufficientia, scilicet naturata et cetera, secundum tamen magis et minus propter maiorem et minorem dependentiam, ita quod intelligentia minus fit incompleta et anima magis et natura maxime. Set in quolibet genere completum precedit incompletum, ergo supra predicta mouentia est ponere aliam substantiam que neque quantum ad esse neque quantum ad operationem dependeat a materia, que substantia moueat et ad quam alia reducantur. Hec autem est substantia prima, ergo necesse est ponere substantiam primam mouentem omnia. Hec autem est substantia increata et que est cognoscens et intelligens et operans per intellectum, ergo intellectus eius est increatus et per ista illud mouet omnia. Ergo ille intellectus qui mouet omnia est increatus.

2Secunda ratio hec est: in omni genere nichil quod coartatum est secundum uirtutem ad aliquid est infinite. Set potentia intelligere et nature coartate sunt ad aliquid operandum, quia secundum exigentiam materia producunt uel operantur, ergo eorum potentia non est infinita set finita, set omnem uirtutem finitam precedit uirtutem infinitam, quia uirtus infinita est magis completa. Ergo oportet ponere aliquid quod sit infinite potentie. Hec autem est substantia prima increata, et talis est motor uniuersalis omnium. Ergo substantia increata est motor uniuersalis omnium, set talis operatur per intellectum increatum, ergo intellectus increatus est ille qui mouet omnia.

3Ad oppositum nobilissime substantie et simplicissime. debetur nobilissima operatio etsimplicissisima. Hec autem est intelligere et non mouere. Set substantia prima increata intelligens per intellectum increatum est nobilissima et simplicissima. Ergo ei debetur intelligere K82vb et non mouere, ergo intellectusincreans intelligit et non est motor uniuersalis omnium.

4 V69r Va Secunda ratio talis est: sicut habetur in undecimo Metaphysice, quedam melius est non uidere quam uidere, et quedam melius est non intelligere quam intelligere. Ergo cum magis afficiatur uel inficiatur substantia quantum ad operationem quam quantum ad cognitionem, si uile est ei quedam intelligere multo fortius uile est ei quedam mouere. Ergo substantie prime que operatur per intellectum increatum uile est quedam intelligere, ergo cum quedam creature sint uiles uile est ei illas mouere, ergo intellectus increatus non mouet omnia.

5 Solutio. Dicendum est quod intellectus qui est motor uniuersalis omnium est intellectus increatus. Ille enim est mouens et disponens omnia et ordinans et de hoc loquitur Anaxagoras, cum dicit quod intellectus uniuersaliter mouet omnia.

6Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est operatio creatoris, quedam est operatio creatoris que est ipsius in se, et hec est intelligere et est alia que non est ipsius in se, set significat et predicat effectum in creaturis, et hee sunt multe, sicut creare, mouere et ordinare et disponere, et hee operationes que dicunt effectum in creaturis insunt ei propter hoc quod proprium est substantiarum perfectarum quod, quanto perfectiores sunt et bone, tanto magis influentes sunt super alias, sicut enim dicit Dyonisius quod bonum est diffusiuum et multiplicatiuum sui ipsius, et ideo cum creator sit optimus de bonitate ipsius ut influat supra creaturas ipsas mouendo et dirigendo et ordinando, et ideo intellectus increatus omnia mouet, unde intelligere est nobilis operatio in ipso et similiter dico quod mouere et ordinare creaturas hoc est mobile in ipso.

7Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est substantia, quedam est substantia que nata est contrahi per dispositiones eius ad que applicatur et talis dependet a materia et talis contrahit uilitatem et labem ab ea ad quam applicatur, unde una substantia corporalis contrahit labem et uilitatem ab alia. Est autem alia substantia que non dependet ab alia et hec ab illa non contrahit labem, sicut radiis solaris non contrahit labem uel sordem a corporibus inferioribus, quia est spiritualis non dependens ab ipsis nec communicat in materia cum ipsis, et ideo non est uile, nec contrahit uilitatem ab ipsis, set summa nobilitas in ipso est ut supra res uiles et nobiles et innobiles influat. Res autem omnes, in quantum entes sunt a creatore processerunt nobiles sunt omnes. Quod autem sint innobiles hoc habent per sui defectum et non per influentiam quam sortiuntur a creatore, immo quantum ad influentiam quam suscipiunt a creatore bonitatem sortiuntur. Malitiam autem de influentia eius, iterum in influentia primi supra res est et secundum ordinem, et ideo secundum maiorem participationem et minorem. Et quia quedam creature secundum ordinem magis accedunt ad ipsum, ideo quedam sunt magis nobiles quedam minus, et ideo primum K84ra supra res omnes influit non tamen uilescit, quod autem dicit Aristoteles quod uiuere est aliquid ei intelligere, scilicet aliud a se intelligit quod primum non intelligit aliud a se ipso, tanquam quod sit perfectio sui intellectus, set intelligendo se intelligit alia. Ponit enim quod nichil est perfectio sui intellectus nisi ipsum, unde non intelligit quod si cognoscendo se cognoscit alia quod uilescat. Set si intelligat illa tanquam quod est perfectio sui intellectus uilescet, cum ergo in mouendo alia non perficiatur ab eis, set alia perficiat patet quod potest mouere uniuersaliter omnia et non uilescet.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus