Praeambulum

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e16551

Sources:

Praeambulum

1 Distinctio tercia de questionibus et actibus circa potencias anime et differentias anime. Continuatio intensionis.

2 Vtrum autem horum unumquodque anima aut pars anime , quia in superiori parte fecit Philosophus mentionem de operationibus et actionibus anime et de differentiis ipsius a quibus procedunt actus et operationes et in fine dixit quod anima omnium predictarum operationum est principium mediante triplici differentia, scilicet uegetabili, sensibili et intellectiua. Questiones autem oriuntur circa diuisionem et K120vb diuersitatem et distinctionem partium anime. Ideo in hac parte questiones illas inquirit et hec pars spectat ad presentem speculationem.

4 Recipit autem hec pars diuisionem in tres partes, in quarum prima mouet questiones circa diuisionem partium anime secundum diuisionem partium subiecti. In secunda, scilicet in hac, de intellectu autem et perpetua potentia et cetera, tangit inquisitionem circa distinctionem differentiarum anime secundum quam una, scilicet intellectiua, ab aliis separatur. In tercia, scilicet in hac, quod autem in quibusdam quidem animalium omnia insunt hec et cetera, tangit separationem earum ad inuicem prout una in quibusdam uiuentibus reperitur et due sine tercia et prout omnis in uno reperiuntur.

5 Prima autem pars diuiditur in duas in quarum prima mouet questionem quasdam. In secunda, scilicet in hac, de quibusdam autem horum non difficile est uidere et cetera, prosequitur de quadam questione que querit de diuisione partium anime per partes corporis de qua est difficultas. Et sic sunt in presenti lectione partes quatuor, quarum uniuersalis intensio manifesta est.

7 Sentencia prime partis de questionibus incidentibus circa distictionem uirtutum anime.

8 Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo dicens: primo mouet questiones incidentes circa diuersitatem partium anime dicens quod dubitatio est utrum predicte differentie anime sint ipsa anima ut dicantur singule earum anima an singule solum sint partes anime et hec est prima questio. Secunda est supposito quod sint partes anime utrum singule sint distincte ad inuicem diffinitione solum et non subiecto an diffinitione et etiam subiecto. Et hec questio duas inuoluit, quarum prima est utrum partes anime sint diuerse an non. Secunda est supposito quod sint diuerse utrum differant diffinione solum an diffinitione et subiecto.

9 Sentencia secunde partis in qua exequitur quasdam predictarum questionum. Secundo autem ostendit quod in quibusdam anime differentiis hoc est manifestum et in quibusdam est maxime dubitabile. Dicit igitur quod in quibusdam non est difficultas cognoscere differentiam, sicut in intellectiua ad alias differentias cum ab ipsis separetur et etiam in animalibus in quibus partes decise non uiuunt. Et hoc tangit cum dicit, de quibusdam autem horum et cetera, deinde tangit ea in quibus est hoc o c ultum et dubitabile dicens, quod quedam habent dubitationem et cetera, et intendit quod in quibusdam uiuentibus est dubitatio de diuisione partium K121ra anime. Et diuersitate ipsarum ad inuicem secundum diffinitionem et subiectum, sicut in plantis in quibus quedam partes decise uiuunt et quelibet habet animam. Et hoc est quia anima uidetur existere una actu in una planta quecumque sit et pote nc ia plures et actu efficitur plures per diuisionem partium ut quot sunt partes actu tot uideantur anime partes actu distincte. Post hec autem tangit hanc eandem naturam esse in aliis uiuentibus sicut in animalibus anulosis dicens quod hoc etiam accidit in aliis differentiis anime, scilicet in sensibili et appetitiua et motiua secundum locum. Animalia enim quedam decisa uidentur uiuere, sicut anguille, colubri et similia que similitudinem habent in partibus et in toto. Et ostendit quod in illis est anima sensibilis per quam uiuunt dicens quod partes illorum animalium singule habent sensum et motum secundum locum, habent phantasiam et appetitum, et causa huius est, quia in eis in quibus est sensus in eis est tristi c ia et delectatio, et in quibus hec sunt in eis est appetitus, quia appetitus est rei delectabilis, set in illis animalibus est sensus et motus et in partibus decisis, ergo in ipsis et in partibus decisis est phantasia et appetitus, et sic patet V89va quod in ipsis sunt omnes uirtutes anime sensibilis.

10 Sent enci a tercie partis de separatione differentiaum anime inquirenda secundum quam intellectiua ab aliis separatur. Consequenter agreditur partem illam in qua inquirit distinctionem differentiarum anime secundum quam una, scilicet intellectiua, ab aliis separatur, et hec est illa que non uidetur habere naturam anime, sicut alie et in qua manifesta est distinctio ab aliis. Dicit igitur quod de intellectiua differentia que est in corporalis nondum est manifestum nec de diuisione nec de natura ipsius nec quo modo comparatur ad corpus et ad alias anime differentias. Set uidetur esse anima alterius generis ab aliis anime duabus differentiis, et tangit quo modo est aliud genus dicens quod contingit ipsam separari ab aliis ipsis in corpore pereuntibus sicut perpetuum a corruptibili separatur et non solum hanc habet separationem immo etiam distinctionem substantie ab ipsis, set alie partes anime non sunt separabiles, sicut quibusdam placet nec distincte secundum substantiam, set sunt alie secundum diffinitionem, et hec diuersitas conuenit eis ex parte suorum obiectorum et actuum quod patet. Eo enim quod obiectum separabile est diuersum ab obiecto opinabili, et actus sentiendi est diuersus ab actu opinandi, et quia hec sunt diuersa opinatiua uirtus est diuersa a uirtute sensibili et eodem modo est intelligendum de diuersitate aliarum uirtutum.

11 Sentencia quarte partis de separatione differentiarum anime ad inuicem secundum quod in qui K121rb busdam uiuentibus omnes et in quibusdam non reperiuntur. Consequenter accedit ad illam partem in qua ostendit separationem differentiarum anime ad inuicem eo quod omnes differentie sunt in quibusdam uiuentibus et in quibusdam non, dicens quod in quibusdam uiuentibus sunt omnes differentie anime, sicut in hominibus, et in quibusdam due sicut in brutis et in quibusdam una, sicut in plantis, et hoc facit differentiam in uiuentibus, set huius causa postea determinabitur. Set quia hec etiam diuersitas reperitur in uirtutibus anime sensibilis, ideo tangit eam in ipsis dicens quod hec eadem differentia est in uirtutibus sensibilibus, quia in quibusdam animalibus sunt sensus omnes sicut in homine et in animalibus perfectis in quibusdam quidam sicut in talpa que uisu caret et in multis que quibusdam carent sensibilibus et in quibusdam est unus solus sensus, scilicet tactus, et hoc sensu in animalibus facit differentiam, et sic declaratur intensio huius partis.

12 Circa partem istam quinque incidunt questiones. Prima [lec6 q1] est utrum anima uegetabilis, sensibilis et intellectiua secundum quod sunt in homine sint una substantia differentes habens potencias an sint tres substantie differentes habentes etiam potencias. Secunda [lec6 q2] est utrum uegetabilis et sensibilis in eodem sint una substantia an diuerse intellectiua differente ab hiis, sicut quidam dicunt. Tercia [lec6 q3] est utrum anima intellectiua sit alicuius partis corporis actus. Quarta [lec6 q4] est utrum sit separabilis a corpore. Quinta [lec6 q5] est utrum operetur ad corpus sicut nauta ad nauem. Questiones autem de diuisione et multiplicatione anime per diuisionem partium corporis in fine primi tractatus sunt discurse.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus