Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e16912

Sources:

Quaestio 1

Utrum anima uegetabilis et sensibilis et intellectiua in homine sint una substantia uel differant secundum substantias

1 [lec6 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis et sensibilis et intellectiua in homine sint una substantia uel differant secundum substantias. Et ostenditur quod differant secundum substantias, quia sicut uult Auicenna, si quis homo esset subito creatus uel factus et non cognosceret corpus suum nec manum suam nec pedem, si aliquis quereret ab eo interrogatione spirituali, utrum ipse esset responderet responsione spirituali, et diceret quod ego sum, et si interrogaretur es tu tua manus uel tuum corpus uel tuus sensus uel tua uita statim diceret quod nichil sciret de talibus, immo omnia talia ignoraret ut nichil esset illorum. Virtus autem que hoc diceret in eo est anima intellectiua, ergo anima intellectiua non habet aspectum de sui natura ad corpus nec ad sensum nec ad uitam datam per animam uegetabilem, immo hec omnia ignorat. Hoc autem non esset nisi ab illis diff err et per essentiam, ergo anima intellectiua differt ab illis duabus animalibus per essentiam. Non sunt ergo eedem secundum substantiam. Hec autem ratio prima probat quod anima intellectiua secundum substantiam differt ab aliis, et secunda ratio probabit quod alie due similiter differunt ad inuicem secundum substantiam.

2 K121va V89vb Secunda ratio hec est: sicut ponit Aristoteles, anima uegetabilis et sensibilis sunt disponentes ad receptionem anime intellectiue que est ultima forma completiua hominis. Omnes autem dispositiones differunt per essentiam ab ultima forma ad quam disponunt, ergo anima uegetabilis et sensibilis differunt per essentiam ab anima intellectiua.

3 Tercia ratio hec est: sicut dicit commentator supra undecimum Methapysice , triplex fuit opinio circa exitum formarum. Quidam enim posuerunt latitationem formarum in materia et quod agens non dat formam set quod latet in materia detegit. Alii posuerunt formas extrinseco datas. Alii posuerunt medio modo, sicut Aristoteles ponens quod nec omnino exierunt forme a materia, nec omnino ab agente. Agens enim transmutans materiam illud quod est in materia ducit ad effectum, anima uero uegetabilis et sensibilis producuntur per operationes nature ex materia, sicut dicit Aristoteles in libro De animalibus , ergo educuntur de potencia materie ad actum per transmutationem materie. Set omnes tales extrahuntur forme a principiis materie per transmutationem ipsius, ergo anima uegetabilis et sensibilis exierunt sic in esse ut in semine sit anima uegetabilis et sensibilis potencia et per uirtutem agentem et per calorem naturalem ducitur ducitur ad actum. Anima uero intellectiua omnino est ab extrinseco, ergo anima intellectiua omnino differt ab illis per substantiam et non est eadem cum illis per substantiam. Hoc autem confirmatur hoc modo per Aristotelem dicentem quod anima uegetabilis et sensibilis sunt in embrione et intellectus ab extrinseco solum et diuinitus est datus.

4 Quarta ratio hec est: omnis substantia que nullius partis corporis est actus et que est incorruptibilis et separabilis ab aliis sicut perpetuum a corruptibili substantia et uirtute differt ab aliis substantiis habentibus oppositas conditiones. Set anima intellectiua habet istas conditiones. Alie autem anime sicut anima uegetabilis et sensibilis omnino carent istis conditionibus, ergo anima intellectiua secundum substantiam differt ab aliis in eodem.

5 Quinta ratio hec est: sicut dictum est superius, anima dat duo corpori. Dat enim esse corpori et hoc per unionem sue substantie. Item dat operationem corpori et hoc per unionem suarum potentiarum. Set anima uegetabilis et sensibilis per sui existentiam in qualibet parte per indifferentiam dant esse et denominationem toti et partibus ab actu primo totius, sicut diximus. Potentie uero ipsarum ad diuersas partes corporis coartantur. Anima uero intellectiua non est in aliqua parte corporis per substantiam et ita in toto quod non in aliqua parte nec denominat aliquam partem quantum ad esse cum in nulla sit per substantiam nec quantum ad operationem cum in nulla sit per potenciam. Ergo anima intellectiua per substantia differt ab anima uegetabili et sensibili in eodem. Hec autem ratio dependet ab eis que diximus superius et per ea que diximus superius ueri K121vb ficatur.

6 Sexta ratio hec est, sicut dicit Auicenna, anima intellectiua est unita corpori non sicut forma materie, nec habet impressionem aliquam in corpore nec essentia nec uirtute. Anima autem uegetabilis et sensibilis sunt unite corpori sicut forma materie et habent impressionem in materia. Ergo anima intellectiua differt ab illis in homine per substantiam, quia hec omnia tenent in eodem.

7 Septima ratio hec est: potencie sunt in genere substantie et maxime in anima, unde secundum auctoritatem multorum anima non differt a suis potenciis, set potencie anima intellectiue omnino sunt alterius nature a potenciis anime uegetabilis et sensibilis. Ergo anima intellectiua differt per substantiam ab aliis differentis anime, cum potentie sequantur naturam substantie cuius sunt.

8 Octaua ratio hec est: substantiarum quedam in se ipsa et in suis potenciis et operationibus coartatur ad aliquid in genere uel in specie, ut anima uegetabilis et sensibilis. Anima enim uegetabilis coartatur ad nutrimentum, generationem et augmentum. Sensibilis autem coartatur ab obiecta. Intellectiua autem non coartatur ab obiecta, unde quidditas quam apprehendit anima intellectiua communis est omnibus rebus, quia quidditates et essentias omnium rerum cognoscit. Causa uero huiusmodi, coartationis est applicatio maior et minor in substantia et uirtute ad materiam et in opere. Vegetabilis enim et sensibilis omnino habent sicut in corpore. Intellectiua autem ad nichil coartatur nec ad partem corporis nec ad aliquid quantum est de sui substantia et uirtute et operatione, et hoc in eodem etiam sicut in homine, ergo in eodem V90ra differt anima intellectiua ab anima uegetabili et sensibili per substantiam et non solum per potentias.

9 Nona ratio hec est: duplex est status anime intellectiue: unus per quem regit corpus; alius autem est sibi proprius per quem in se operatur contemplando superiora, et utrumque statum habet anima intellectiua in corpore, non tamen utrumque habet per aspectum ad corpus set quanto plus debilitatur substantia corporis et anima uegetabilis et sensibilis tanto plus debilitatur anima intellectiua quantum ad illum statum per quem habet respectum ad corpus regendo ipsum qui status non est sibi proprius et debilitatur in suis potenciis inferioribus per quas uirtutibus sensibilibus et uegetabilibus applicatur quanto ante plus debilitatur corpus tanto plus fortificatur anima intellectiua in suo proprio statu, quia tunc anima intellectiua liberior est a uirtutibus inferioribus et a statu corporali, et iste status est proprius sue essentie alius suis potenciis inferioribus. Set quecumque ita se habent quod unum differt ab altero secundum substantiam et non solum secundum potenciam, quia, si essent idem per substantiam, tunc K122ra ad fortificationem status unius fortificaretur status alterius, ergo cum hoc esset prout ille anime sunt in eodem patet quod anima intellectiua differt ab illis secundum substantiam et non solum secundum potentias.

10 Ad oppositum: sicut dicit Auicenna, una uirtus anime retrahit aliam et impedit in sua operatione, ut quando aliquis homo bene studet et fortiter non audit bene nec uidet. Hoc autem non potest esse nisi reducantur uirtutes anime ad unam substantiam que cum intendit uni non intendit alii, ergo si uirtus intelligendi operans impedit operationem uirtutis sensitiue et etiam uirtutis uegetabilis, quia tunc quando homo studet et intelligit non bene nutritur nec bene digeritur cibus. Ergo uirtus uegetabilis et sensibilis et intellectiua habent colligationem in una substantia, ergo non differunt per substantiam set solum per potencias.

11 Secunda ratio hec est: omnia que differunt aliquod unum constituentia ad unitatem reducuntur cum igitur potencie anima sint diuerse prout constituunt unum necesse est quod ad unitatem reducantur quid est ergo illud, si dicatur quod hoc est corpus, hoc non est uerum, quia corpus non unit differentias anime, et ita in homine differentie anime reducuntur ad unitatem substantie, ergo non differunt per substantiam set solum per potencias.

12 Tercia ratio hec est: homo generat hominem et animal generat animal et planta plantam, ergo ab eo a quo homo est homo uel per reductionem ad illud a quo homo est homo generat homo hominem, quia si per aliud non generaret homo hominem set brutum, et similiter de bruto generando brutum et de planta generando plantam. Set homo est homo per differentiam anime intellectiue et brutum per sensibilem et uegetabile per uegetabilem. Ergo per reductionem aliarum differentiarum anime ad intellectiuam generat homo hominem, et similiter per reductionem aliarum uirtutum ad animam sensitiuam generat brutum brutum. Ergo in homine uniuntur iste differentie anime in aliquo principio uno a quo fit unitas in generatione hominis et similitudo generantis ad generatum. Hoc autem non est nisi substantia anime differens istas potencias et ordinans, ergo necesse est ponere substantiam anime esse unam in homine que istas potencias et differat et ordinet. Habent ergo unitatem substantie et reductionem ad unitatem substantie.

13 Quarta ratio hec est: sicut habetur in libro Ethicorum , sicut se habet concauum et conuexum in circumferentia ita se habent ille tres differentie in anima. Set concauum et conuexum sunt idem in substantia, differentia solum secundum esse et rationem, ergo tres differentie anime in homine sunt heedem in substantia differentes solum secundum rationem.

14 Quinta ratio hec est: sicut est ordo in diffinitionibus ita est ordo in formis in quibus fundantur differentie que sunt K122rb principia illarum diffinitionum. Set in diffinitione ex omnibus partibus resultat una essentia ut ex priori quod est potencia ad posterius quodlibet et ex posteriori fit una substantia sicut ex triangulo, prout est in quadrangulo et ex quadrangulo fit una substantia, cum unum sit sicut prius et posterius alterum. Ergo ex istis differentiis anime prout sic ordinantur, scilicet in homine fit una substantia, ergo non differunt per substantiam set solum per potencias.

15 Sexta ratio hec est: si different in substantia tunc esset ipsarum cognitio in corpore et constitutio ipsarum in corpore per aggretationem, ergo esset homo quoddam aggregatum ex pluribus principiis non unitis in unitate substantie, quod est inconueniens, quia sicut homo est unus ita oportet quod illa principia in ipso unum constituant, V90rb igitur necesse est ponere illas tres differentias esse unum secundum substantiam, differentes autem solum per potencias.

16 Solutio. Ad hoc dicendum est quod multiplex est intensio circa istam questionem. Prima est quam ponunt quidam quod iste tres differentie anime sunt una substantia in homine et hec substantia est in homine a qua egrediuntur ille tres potencie et in quibus differunt, quia solum, ut dicunt, differunt in potenciis et conueniunt in substantia. Alii ponunt quod iste tres differentie anime in homine differunt secundum substantias et secundum suas potencias. Que autem istarum opinionum uidetur esse eligantior eligatur precipue, et nos in principio sustinemus primam opinionem gratia disputationis, uia uero Aristoteles et aliorum philosophorum uidetur ostendere illas differentias anime differre secundum substantiam et non solum secundum potencias, et ideo illam uiam sustinemus et ponimus quod ille tres differentie anime in substantiis et potenciis differunt in eisdem et in diuersis. Questio autem ista querit de diuersitate intellectiue ad alias duas et dicimus quod differt ab illis secundum substantiam et secundum potencias in eodem et in diuersis. Quam autem opinionem discernimus magis eligendam uolumus diiudicare.

17 Ad primam rationem in contrarium dicendum quod retractio in uirtutibus anime est duplex: una est secundum quam una uirtus retrahit aliam per reductionem quam habent ad unum primum in quo sunt idem in substantia et in cuius substantia radicantur, et hoc modo uirtutes eiusdem differentie anime retrahunt se, sicut uirtutes sensibiles, scilicet propter colligationem quam habent in uno principio quod est substantia anime. Alia est retractio in illis propter ordinationem earum et non propter unionem earum in una substantia, et hoc modo tres differentie anime in homine se retrahunt non quia habeant idemptitatem in substantia set quia ordinate sunt ad intellectiuam ut secundum intellectiuam siue secundum exigentiam illius operentur, et quando contra exigentiam ipsius intellectiue operatur tunc operationes ipsius intellectiue deprauantur et retrahuntur, unde quando homo multum intendit ad cibandum se uel ad uidendum aliquid uel audiendum K122va non potest bene studere et quando bene studet oportet quod cessent alie operationes.

18 Ad secundam rationem dicendum est quod unitas in differentis anime est triplex: quedam est unitas earum in subiecto et hanc habent a corpore et hec est unitas materialis uel etiam hanc habent a composito in quo sunt. Est alia unitas ipsarum que est in substantia anime et hanc unitatem non habent differentie anime in homine set solum uirtutes que sunt eiusdem diffinitione habent hanc unitatem sicut uirtutes sensibiles inter se habent hanc unitatem in sensibili. non autem differentie anime. Est tercia unitas que est in corpore et hanc habent inuicem differentie anime prout sunt in eodem sicut in homine et ordo tenet eas et unit eas secundum quem ordinem in corpore nate sunt se habere, unde sicut in maiori mundo ordo tenet et conseruat res et formas rerum similiter ordo tenet et conseruat istas differentias anime in corpore.

19 Ad terciam rationem dicendum est quod homo generat hominem et animal generat animal. Set in homine est principium generationis duplex: unum quod inmediate operatur ad operationem et hec est anima uegetabilis. Aliud est quod est regulans et secundum cuius exigentiam et regulationem anima uegetabilis operatur ad generationem et hec principium regulans est anima intellectiua in homine et anima sensibilis in bruto secundum quarum exigentiam tota generatio fit in istis, quia illud quod agit dispositio prior agit propter complementum ultimum et regulatur ab eo. Et ideo quod homo generet hominem hoc non est propter unitatem ipsarum differentiarum anime in substantia set quia operantur secundum rationem et exigentiam anime intellectiue, et ita anima intellectiua differt ab illis in substantia et potencia.

20 Ad quartum dicendum est quod concauum et conuexum differunt secundum substantiam et rationem in circumferentia et sunt idem solum in subiecto et similiter differentie anime in homine differunt secundum substantiam et sunt idem in subiecto, et ita intellectiua differt ab illis.

21 Ad quintam rationem dicendum est quod sicut ex differentiis resultat unum secundum ordinem non tamen differentie una essentia sunt, set una differt ab alia secundum essentiam et rationem similiter in existentia naturali in eodem naturaliter differunt tres differentie anime secundum substantiam et ex illis resultat tercium secundum ordinem quod est complementum et differentie illarum, scilicet uegetabilis et sensibilis sunt, sicut dispositiones, intellectiua autem sicut complementum.

22 Ad sextam rationem dicendum est quod non est inconueniens hominem cum sit compositum ex multis principiis constitutum habere in se aggregationem diuersarum substantiarum habentium ordinem ad inuicem, sicut etiam patet in membris eius K122vb a parte corporis et in elementis et in omnibus principiis eius. V90va Ymaginatio autem secundum quam est unio illarum substantiarum trium est per similitudinem in diuersis luminibus que ad inuicem coniunguntur que, licet essentia differant, non tamen faciunt maiorem aceruum secundum quantitatem set solum maiorem intensionem claritatis, similiter est de illis tribus substantiis in corpore hominis, cum sint spirituales secundum magis et minus non faciente maiorem aceruum in corpore secundum quantitatem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus