Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e18652

Sources:

Quaestio 1

1 [lec7 q1] Circa primam igitur questionem queritur. Videmus enim quedam corpora esse habilia ad uitam recipiendam et ad receptionem anime quedam autem non, sicut elementa et lapides et metalla, queritur igitur que sit causa huius. Et ostenditur quod causa quare corpora sint habilia ad uitam et ad animam est equalitas complexionis et recessus a contrarietate et natura organizationis et diuersitatis partium. Et ostendiutr hoc primo de equalitate complexionis et de recessu a contrarietate. Anima enim est principium uite, uita uero est incorruptibilibus habentibus complexiones K125rb equales in quibus contrarietas frangitur et complexio uenit ad medium. Tale enim complexionatum est habile ad hoc ut recipiat uitam et animam, sicut uult Aristoteles, unde uult Aristoteles quod plante non sentiunt quia equalem non habent complexionem in medio, et propter carentiam organorum aptorum. Set quedam sunt corpora sicut elementa in quibus est maxima contrarietas. Nec elementa habent complexionem. Item quedam sunt corpora mixta que non habent complexionem equalem sicut lapides et metalla, ergo talia non debent habere uitam. Vita enim et anima debent in tali complexione esse in qua conseruari possint. Non possent autem conseruari ubi est maxima contrarietas et inequalitas complexionis, ergo causa propter quam quedam corpora habent animam est recessus a contrarietate et equalitas in complexione. Et causa propter quam quedam corpora non habent animam est recessus ad contrarietatem et inequalitas complexionis.

2 Secunda ratio hec est: illud est causa a parte corporis quod corpus uitam recipit per quod secundum maiorem et minorem participationem in illo genere magis res participant uitam et secundum plures differentias et nobiliores. Set equalitas complexionis est huiusmodi, sicut uult Auicenna, ergo equalitas complexionis a parte corporis est causa receptionis uite et anime. Maior per se patet, minor scripta est ab Auicenna in libro De anima . Ad equalitatem enim complexionis sequitur subtilitas spiritus maior et minor qui est medium unionis anime cum corpore. Hoc autem probatur hoc modo: plante enim quia habent equaliorem complexionem quam metalla habent uitam. Illa autem non. Set animalia habent complexionem magis equalem quam plante, et ideo nobiliorem habent uitam et humanum corpus nobiliorem habet uitam que est ab anima rationali, quia corpus humanum equalioris est complexionis quam aliquod aliud corpus et spiritus eius est subtilior, qui spiritus, ut dicit Auicenna, effigiat sibi uultus ad similitudinem corpus celestum, unde philosophi iudicant de eo dicentes quod sit substantia lucida, et ideo spiritus uisibilis uocatur radius, et propter hoc propter maiorem et minorem claritatem spirituum anima tristatur et gaudet. Sicut enim anima in tenebris et obscuritate tristatur et in luce gaudet ita in obscuritate et luce spiritum tristatur et gaudet, ergo equalitas complexionis est causa et dispositio per quam corpus aptum est ad uitam. Ergo cum elementa et etiam alia corpora mixta grossa et congelata, sicut lapides, et metalla deficiant ab huiusmodi subtilitate et equalitate complexionis necesse est quod deficiant a natura uite et receptione anime. Causa ergo propter quam inest uita quibusdam cor K125va poribus est equalitas complexionis et recessus a contrarietate.

3 Tercia ratio hec est: sicut superius diximus, anima est substantia spiritualis et propter hoc est principium plurium operationum. Illas autem exercet per corpus et per partes eius quibus utitur, sicut ars instrumentis, ergo necesse est in corpore esse dispositiones partium per quas anima diuersas operationes exerceat. Ergo necesse est ut corpus animatum habeat dispositiones partium. Item operatur anima supra diuersa obiecta per diuersitatem partium corporis secundum proportionem organi ab obiectum et ad uirtutem. Ergo necesse est ut corpus perfectibile ab anima habeat naturam elementorum et predominium alicuius elementi in quolibet membro. V92ra Tale uero est corpus mixtum, ergo oportet quod corpus recipiens animam sit corpus mixtum et non quolibet modo mixtum set mixtum equaliter, sicut uisum est. Set nullum elementorum est huiusmodi, ergo nullum elementorum possibile est ad receptionem anime.

4 Item ostendit quod necesse sit illud corpus esse organicum. Cum enim anima sit principium plurium operationum differentium secundum speciem, sicut dictum est, exigit et requirit diuersas partes in corpore per quas operetur diuersa ratione componentium compositas. Corpora uero mineralia et consimilia non habent tales partes, ergo non sunt apta nata ad receptionem anime, uite et differentiarum anime neque merentur ab anima et eius speciebus perfici, et ita patet per hanc rationem quod organizatio et diuersas partium in corpore est causa et dispositio ad receptionem ipsius anime et uite.

5 Ad oppositum ostenditur autem quod corpora simplicia et alia que deficiunt a predictis conditionibus debeant animam habere, et ita predicta causa non est causa. Si enim equalitas et recessus a contrarietate esset causa receptionis anime et uite, ergo, cum corpora celestia inter omnia alia corpora magis sint extra contrarietatem et magis distant a contrarietate, ergo magis debent habere animam. Cum enim hoc sit falsum, patet quod predicta causa non est causa.

6 Secunda causa est simpliciori perfectibili debetur subtilior perfectio. Set elementa sunt simpliciora aliis corporibus inferioribus, ergo eis debetur simplicior perfectio. Simplicior autem forma et perfectio inter omnes formas inferiores est anima, quia est forma spiritualis, ergo anima debet esse perfectio corporum elementorum. Corpus autem celeste et elementa deficiunt a predictis conditionibus, ergo predicte conditiones non sunt cause habendi animam et recipiendi.

7 Solutio. Ad hoc dicendum est quod secundum Auicennam anima dupliciter comparatur ad corpus. Primo modo sicut actus dans esse quod est uiuere. Secundo sicut motor in ipso proprias operationes exercens, cum igitur requiratur dispositio materie a parte ad forme exigentiam corpus ad K125vb actum primum, qui est uita per recessum a contrarietate ordinatur per organizationem in qua est partium diuersitas uel difformitas ad diuersas operationes ordinatarum attenditur ad motus operationes anime.

8 Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod, sicut dicit Auicenna, corpora contrariarum naturarum que remotissima sunt a corporibus celestibus carent uita et corpora celestia fuerunt apta nobiliori modo uite corporalis. Cum igitur elementa ab ipsis maxime distent, maxime carent uita et corpora celestia cum maxime recedant a contrarietate primo uitam participant et corpora animata, quia accedunt ad naturam ipsorum per recessum a contrarietate, ideo uitam participant et ita, secundum Auicennam, uerum concludit, scilicet ratio, scilicet quod corpora celestia uiuant, set differt uita in ipsis et in animatis, quia in corporibus celestibus est uita per influentiam motoris super ipsa qui operatur per ipsa et per suas partes diuersas operationes, quia motor non est forma ipsorum nec dependens ab eis nec habens radicem in eis. In corporibus uero animatis est per unionem anime cum corpore, que dependet a corpore et habet radicem in ipso et est eius forma.

9 Ad secundam rationem dicendum est quod forma duplex est, quedam operatur ad materiam ut forma solum, alia autem ut forma et motor utens materia tanquam instrumento. Primo modo comparatur forma ignis ad materiam ignis et de illa uerum concludit ratio. Secundo modo comparatur anima ad corpus sicut operans per corpus, cum ipsa operetur diuersas operationes specie differentes necesse est in corpore diuersas esse partes differentes specie per quas anima operetur. Et ideo talis forma non debet habere simplicem materiam set diuersificatem in partibus, et ita elementa non potuerunt animam recipere nec uite influentiam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus