Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e19124

Sources:

Quaestio 4

Cui forme hoc competat, scilicet utrum forme que est forma tantum uel forme que est forma et substantia et hoc aliquid completum

1 [lec7 q4] Circa quartam questionem sic proceditur. Supposito quod forme competat dare uitam, queritur cui forme hoc competat, scilicet utrum forme que est forma tantum uel forme que est forma et substantia et hoc aliquid completum. Et ostenditur quod dare uitam competat forme que est hoc aliquid et substantia. Viuere est se ipso moueri, sicut habetur in libro De motu cordis . Ergo dare uitam est se ipso mouere per sui existentiam in altero. Set nichil mouet se ipso illud in quo est nisi substantia que est hoc aliquid et completa. Ergo dare uitam competit substantie que est hoc aliquid et completa.

2 Ad oppositum: substantia quanto subtilior est tanto est habilior ad uitam dandam. Set substantia que est hoc aliquid est composita, ergo non dat uitam, ergo forma K126rb que est substantia et hoc aliquid non dat uitam.

3 Solutio. Ad hoc dicendum est quod forma illa que dat uitam est substantia et hoc aliquid et completa, et non est forma tantum. Substantiis enim que sunt forme tantum non debetur motus sufficiens ut ipsum tribuant materie in qua sunt nec ut ipsi tribuant operationem nec conseruationem que uite competit, set solum substantiis completis que sunt hoc aliquid.

4 Ad rationem in contrarium dicendum est quod hoc aliquid dicitur duobus modis: uno modo dicitur hoc aliquid quod est completum et hoc modo rei que est hoc aliquid competit dare uitam et illud quod hoc modo est hoc aliquid non est necessario compositum. Alio modo dicitur hoc aliquid illud quod est compositum ex materia et forma, et tali hoc aliquid non competit dare uitam et de tali procedit ratio.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus