Quaestio 5

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e19217

Sources:

Quaestio 5

Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.

1 [lec7 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et supposito quod dare uitam competat forme que est substantia et non forme que est forma tantum. Queritur ergo cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali. Et ostenditur quod dare uitam competat substantie spirituali et non substantie corporali. Si hoc aliquid conuenit aliquibus conuenit eis per aliquod commune. Set substantie spirituales uiuunt et dant uitam similiter et intelligentie uiuunt et dant uitam et anima uiuit et dat uitam et hoc secundum omnem sui differentiam, ergo conuenit eis per aliquod commune existens in eis. Commune autem existens in eis est natum spiritualitatis, ergo dare uitam competit eis per naturam spiritualitatis et aliarum rerum non est dare uitam quam istarum, ergo dare uitam competit cuilibet substantie secundum naturam spiritualitatis. Natura autem spiritualitatis non est nisi in substantia spirituali, ergo dare uitam solum competit substantie spirituali et non substantie corporali.

2 Secunda ratio hec est: motus sufficiens debetur rebus per maiorem et minorem distantiam a materia. Set in uita est motus sufficiens et ab aliquo principio sufficienti, ergo necesse est quod substantia dans uitam se habeat per distantiam a materia corporali. Talis autem est substantia spiritualis est non corporalis, ergo substantie spirituali competit dare uitam et non corporali.

3 Ad oppositum: eiusdem generis est materia et forma et actus et potencia. Set substantia cuius uita est actus est substantia corporalis, ergo et substantia que est forma ipsius que exhibet uitam est substantia corporalis et non spiritualis.

4 Solutio. Ad hoc dicendum est quod substantie spiritualis est dare uitam. Substantia enim spiritualis est recedens a materia corporali et a contrarietate ipsius et ei debetur motus sufficiens et regimen secundum quod regit corpus et conseruat. In hiis autem conditionibus consistit exhibitio uite et ab istis conditionibus priua K126va tur substantia corporalis, et ideo substantie spirituali debetur exhibitio uite et non substantie corporali.

5 Ad rationem in contrarium dicendum est quod aliquid dicitur corporale duobus modis: uno modo quia est ex principiis corporalibus, scilicet ex materia corporali et forma corporali, V92va et hoc modo substantia dans uitam non est corporalis. Alio modo dicitur aliquid esse corporale, quod est unitum corpori substantia uel uirtute, et hoc modo substantia dans uitam dicitur essentie corporalis. Hoc autem modo substantia spiritualis potest appellari corporalis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus