Quaestio 6

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e19336

Sources:

Quaestio 6

Utrum, scilicet hoc ei competat per naturam spiritualitatis aut per aliam, scilicet per distantiam a contrarietate

1 [lec7 q6] Circa sextam questionem sic proceditur. Supposito enim quod dare uitam competit substantie spirituali per quam naturam ei competat, queritur utrum, scilicet hoc ei competat per naturam spiritualitatis aut per aliam, scilicet per distantiam a contrarietate. Et ostenditur quod ei competat dare uitam per distantiam a contrarietate et non per naturam spiritualitatis. Natura per quam corpus recipit uitam proportionalis debet esse nature per quam substantia exhibet uitam. Set sicut dicit Auicenna, natura et causa propter quam corpora recipiunt uitam et sunt habilia ad uitam est recessus a contrarietate et accessus ad medium quod nulli extremorum est contrarium in mixtis. Ergo substantie que dat uitam et que est forma completa competit dare uitam per recessum a contrarietate formarum. Substantie ergo dant uite competit dare uitam per distan t iam a contrarietate et non per naturam simplicitatis.

2 Secunda ratio hec est: illud quod dat uitam conseruat substantiam uiuentem et tenet partes eius et ligat quo recedente partes corporis per contrarietatem dissoluuntur, substantia ergo que dat uitam non est aliquid contrariorum, et ideo omnia contraria regit et tenet. Omne enim quod regit aliqua est supra illa que regit et distat ab eis nec recipit aliquid ab eis, ergo cum substantia dans uitam regat contraria et hoc per illud quod est distans a contrariis et supra contraria potens illa regit, set per naturam illam dat uitam per quam corpus et partes corporis regit quo per naturam distantie a contrarietate exhibet hec substantia uitam.

3 Tercia ratio hec est: substantia dans uitam dat actum continuum. Actus uero discontinuatur propter impedimentum. Impedimentum uero in corporalibus prouenit a contrarietate. Vnum enim contrarium impedit alterum, ergo recessus a contrarietate dat actum continuum, ergo substantia que dat uitam, cum uita sit actus continuus, per distantiam a contrarietate dat actum continuum. Causa ergo propter quam substantia spiritualis dat uitam est distantia eius a contrarietate et non natura spiritualitatis.

4 Ad oppositum: si distantia a contrarietate est causa uite, ergo cum nexus equalis contrariorum in corpore mixto faciat distantiam a contrarietate nexus ille erit causa uite et K126vb dans uitam. Hoc autem est falsum, quia sic omnia corpora temperata in complexione haberent uitam. Item si distantia a contrarietate esset causa dandi uitam corpora superiora, cum distent a contrarietate, darent uitam. Hoc autem est falsum, quia nullum corpus dat uitam, ergo substantia non dat uitam propter recessum a contrarietate.

5 Solutio. Ad hoc dicendum est quod solis substantiis debetur dare uitam et non quibuslibet substantiis, immo substantiis completis spiritualibus et eis debetur hoc, scilicet dare uitam per distantiam a contrarietate.

6 Ad primam rationem in contrarium dicendum quod uita debetur alicui principio dupliciter: uno modo tanquam dispositioni et hoc modo debetur equali nexui contrariorum in mixto. Alio modo debetur uita alicui principio tanquam principio influenti et sic dare uitam competit substantie habenti predictas conditiones. Ad illud uero quod obicitur de corpore superiori dicendum est quod corpus superius est causa uite. Set non est cause uite tanquam dans uitam set tanquam disponens ad uitam et quo mediante influit uita.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus