Quaestio 8

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e19586

Sources:

Quaestio 8

Quo modo differenter anima est illud quo uiuimus et similiter uita, et queritur utrum uita sit illud quo uiuimus

1 [lec7 q8] Circa octauam questionem sic proceditur et queritur quo modo differenter anima est illud quo uiuimus et similiter uita, et queritur utrum uita sit illud quo uiuimus. Et ostenditur quod sic: sicut se habet scientia ad scientem ita se habet uita ad uiuentem formaliter. Set scientia est illud quo sciens scit formaliter, ergo uita est illud quo uiuens uiuit formaliter. Vnde sicut album formaliter est album per albedinem ita uita uiuens est illud quo uiuens est, anima ergo non est illud quo uiuimus. Non soluitur autem hoc per hoc quod dicitur quod anima est illud quo uiuimus effectiue. Vita uero est illud formaliter, quia anima comparatur ad corpus ut forma dans ei uitam. Contrarium autem huius dicit Aristoteles dicendo quod "anima est illud quo uiuimus".

2 [Solutio]. Ad hoc dicimus quod anima est illud quo uiuimus et uita similiter est illud quo uiuimus, set differt, quia anima est illud quo uiuimus sicut causa uite efficiens et formalis. Efficiens quia uitam influit, formalis quia perficit in dando uitam. Vita autem est illud quo uiuimus sicut actus formalis denominans compositum et resultans ex unione anime cum corpore. Et propter hoc soluitur ratio, quia non concludit. Non enim sequitur quod si uita sit illud quo uiuimus quod anima non sit illud quo uiuimus, cum sit differenter uita illud quo uiuimus et similiter anima.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus