Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e2056

Sources:

Quaestio 4

Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem

1[lec 10 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit in omnibus secundum essentiam uel secundum uirtutem, et hoc est querere utrum ille intellectus uel primum, quod idem est, sit ubique et in quolibet per essentiam, et ostenditur quod sic: cuiuslibet substantie uel coartationis coartatio in sua existentia causa est aut defectus simplicitatis aut dependentia a materia aut limitatio essentie et uirtutis et operationis. Hoc per inductionem comprobatur. Coartatur enim substantia propter defectum simplicitatis, sicut patet in substantiis corporalibus que non possunt extendi ultra terminos sue dimensionis et materie propter dependentiam a materia sicut patet in formis et substantiis materie alligatis, sicut patet in anime differentiis. Propter limitationem autem predictorum sicut patet in omnibus causatis tam simplicibus separatis quam compositis coniunctis consideratis sua uirtute et operatione et existentia ipsarum in rebus aliis, ergo illud a quo omnia predicta remouentur ad nichil coartatur sue essentie in existencia, set primum est huiusmodi, ergo ad nichil coartatur in sue essentie existentia, set primum est huiusmodi, ergo ad nichil coartatur in sue essentie existentia, ergo qua ratione est per essentiam alicui eadem et ubique et qua ratione in uno eadem et in pluribus. Primum igitur existit in omnibus et ubique per essentiam et ita intellectus uniuersalis V69va mouens omnia existit in omnibus per essentiam.

2Secunda ratio hec est: in omnibus conditionibus simplicitatis et inmunitatis a coartatione existentie creator infinitam habet excellentiam ad creaturas. Hoc patet sanam habentibus mentem, quia non solum in hiis creator K84va excellit in infinitumcreaturas, set in omnibus conditionibus perfectionis et uirtutis et operationis, set intelligentia propter sui simplicitatem nata est esse ubique non tamen tota simul et celum secundum suarum partium reuolutionem et anima in qualibet parte corporis per essentiam propter sui simplicitatem et ydolum in qualibet parte medii et species abstracte in diuersis intellectibus. Ergo creator quantum ad hoc in infinitum excellit omnes creaturas, ergo necesse est ipsum esse ubique in omnibus per essentiam totum simul. Aliter enim non est predictas excellere creaturas in predicta existentia.

3Ad oppositum: sicut dicit Aristoteles in octauo Physicorum,primus unus est solus inmobilis per se et per accidens separatus ab omnibus et existens extra omnia et separatus ab omnibus. Ergo no est in omnibus per essentiam.

4Secunda ratio hec est: omnis motor coniunctus essentia et uirtute mobili mouetur secundum exigentiam mobilis, sicut patet de anima que est motor coniunctus essentia et uirtute corpori. Et ideo mouetur secundum exigentiam corporis, ergo si intellectus primus esset coniunctus omnibus rebus et esset in omnibus essentia et uirtute moueretur secundum motum omnium rerum. Hoc autem falsum est et contra Aristoteles in octauo, ergo intellectus primus uel causa prima, quod idem est, qui est motor uniuersalis omnibus, non est in omnibus et ubique per essentiam.

5 Solutio. Dicendum est quod intellectus qui est motor uniuersalis omnium, sicut intellectus prime cause uel prima causa, quod id est in essentia, est in omnibus essentia et uirtute, sicut ostendunt rationes, et non dependet ab ipsis. Immo in sui essentia fixum existens est nec est contrahens dependentiam nec coartationem ab eis in quibus est et quia ad nichil coartatur, ideo in omnibus est non recipiens ab eis diuersitatem nec contractionem, set est in omnibus manens unum per essentiam et fixum, et stans et independens ab eis tanquam mouens et regens et conseruans et dirigens omnia.

6Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod cum Aristoteles posuit quod primus motor est extra omnia et separatus intellexit quod est extra omnia per independentiam, unde aliquid est extra alia duobus modis: uno modo quia nullo modo est in eis, et sic non est motor primus extra omnia. Alio modo quod quamuis in eis sit tamen nullo modo dependet ab ipsis et sic primus motor est extra omnia et est omnibus per essentiam non dependens ab eis.

7Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est motor: quidam est coniunctus, quidam est separatus. Dicitur autem motor coniunctus qui est in aliquo per dependentiam ab ipso, sicut anima in corpore, et talis mouetur secundum exigentiam sui mobilis in quo est. Dicitur autem motor separatus qui, licet existat in alio per essentiam, nullo tamen modo dependet ab eo, sicut motor primus, est ergo in omnibus per essentiam. Dicitur autem separatus, quia per essentiam nullo modo nec per uirtutem dependet a rebus, unde sicut radius solaris existit in aere et aqua et tamen illis motis non mouetur radius et hoc est quia non dependet ab illis, set ab alio principio fixo non moto, K84vb sicut a sole, similiter primus motor est in omnibus per essentiam independens ab eis, cum sit fixus de sua essentia, et ideo dicitur separatus et ideo non mouetur secundum motum uel exigentiam rerum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus