Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e22047

Sources:

Quaestio 4

Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa

1 [lec9 q4] K132va Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa. Et ostenditur quod differant per essentiam in genere potenciarum uel uirtutum etiam secundum operationes et organa, sicut dictum est, uirtus naturalis radicatur in anima uegetabili et ideo communicatur a plantis et a brutis et ab hominibus. Virtus uero uitalis radicatur in anima sensibili cum a solis animalibus participetur et similiter uirtus animalis, ergo cum anima uegetabilis et sensibilis differant per essentiam in genere potenciarum patet quod uirtus uitalis et animalis differunt per essentiam a uirtute naturali. Item uirtus uitalis consistit in mouendo cor et arterias. Virtus animalis consistit in cognoscendo. Set omnes tales uirtutes per essentiam differunt in genere uirtutum.

2 Secunda ratio hec est: uirtus naturalis radicatur in uirtute uegetabili et non habet naturam cognitionis nec possibilis est ad cognitionem. Virtus autem animalis possibilis est ad cognitionem et discretionem. Item uirtus uitalis que est motiua cordis et arteriarum quamuis fundetur in anima sensibili, non tamen ordinatur ad cognitionem. Vult enim Auicenna quod uirtus motiua et apprehensiua differunt per essentiam in genere potenciarum et uirtutum et maxime illa que mouet solum ad uitam et non ad cognitionem quam appellamus uitalem. Ergo uirtus uitalis differt per essentiam a uirtute animali. Item differt a naturali cum non radicentur super eadem per essentiam set diuersa. Ergo ille tres uirtutes in genere uirtutum et potenciarum differunt per essentiam.

3 Ad oppositum: iste tres uirtutes summuntur spiritus, quia operantur mediantibus spiritualibus et spiritus unus et idem in substantia est differens per applicationem ad operationes diuersas et organa. Prout enim applicatur ad cor dicitur uitalis. Prout autem applicatur ad epar dicitur naturalis. Prout autem applicatur ad cerebrum dicitur animal. Ergo similiter iste uirtutes sunt eedem in substantia differentes solum per applicationem ad organa diuersa et operationes.

4 Solutio. Ad hoc dicendum est quod quidam posuerunt istas tres uirtutes esse unam per substantiam et non differre nisi per applicationem ad organa diuersa et operationes diuersas ponentes simile in spiritu, sicut dictum est. Dicendum autem quod differunt per essentiam in genere potenciarum, licet sint eedem in subiecto.

5 Ad rationem in contrarium dicendum quod non est simile de spiritu et de istis tribus uirtutibus, quia spiritus est res corporalis que potest secundum maiorem subtilitatem et minorem in diuersa spirituum genera transmutari et ad diuersas operationes in diuersis organis ordinari. Virtutes enim anime non recipiunt hanc transmutationem immo habent fixas et determinatas a natura.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus