Quaestio 5

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e22182

Sources:

Quaestio 5

Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.

1 [lec9 q5] K132vb Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus. Et ostenditur quod dicatur uniuoce de omnibus uiuentibus, quia omnia uiuentia consistunt in eodem genere. Illud autem est genus substantia uiuens. Set genera dant sua nomina et diffinitiones eis quorum sunt genera, sicut dicitur in libro Vegetabilium . Omne autem tale uniuoce dicitur de omnibus de quibus dicitur, ergo substantia uiuens uniuoce dicitur de omnibus uiuentibus. Hoc autem non est nisi per uitam. Ergo uita est uniuoce in omnibus uiuentibus.

2 Secunda ratio hec est: uita egreditur ab unione anime cum corpore secundum quod anima est perfectio corporis organici habentis uitam. Set anima existit uniuoce in quolibet corpore et dat esse uniuocum cuilibet corpori. Ergo uita est uniuoce in omnibus uiuentibus. Minor patet quia anima dat esse uiuens cuilibet corpori.

3 Tercia ratio hec est: uiuere uiuentibus est esse in genere substantie quod est esse substantie. Set esse eorum que sunt in genere eodem est dictum uniuoce, ergo uiuere in omnibus uiuentibus est dictum uniuoce et non equiuoce.

4 Quarta ratio hec est: homo communicat cum omnibus creaturis et cum entibus communicat in esse cum uiuentibus communicat uitam, cum sensibilibus communicat in sensu, cum intelligentibus communicat cum intellectu. Hec autem communicatio est uniuoca et non equiuoca, cum sit communicatio in genere substantie, ergo omnia entia uniuoce communicant cum homine in esse et omnia uiuentia communicant cum homine uniuoce in uita. Ergo uita dicitur uniuoce de omnibus uiuentibus et non equiuoce.

5 Ad oppositum: uita in uiuentibus est ab anima uegetabili que communiter est in omnibus V95vb uiuentibus. Set anima uegetabilis non est eiusdem speciei aut nature prout est in omnibus uiuentibus, ut ostensum est, ergo neque uita. Ergo uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus.

6 Secunda ratio hec est: uiuere in plantis est ab anima uegetabili, in brutis est ab anima sensibili. In homine autem est ab anima intellectiua et ita secundum diuersas differentias anime est uiuere in omnibus uiuentibus. Set in istis differentiis anime est diuersa natura dandi uitam et uiuendi et diuersum regimen. Ergo et diuersa uita et non uniuoca, ergo uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus.

7 Tercia ratio hec est: anima comparatur ad corpus duobus modis: uno modo secundum quod dat esse, alio modo secundum quod est principium operationis. Et primo modo ipsi anime a parte corporis respondet equalitas complexionis. Secundo modo diuersitas partium. Set neque est eadem complexio in omnibus uiuentibus nec unica nec eiusdem nec non eadem natura organis nec unica, set incomparabilis, nec idem regimen immo equiuocum, ergo neque eadem uita uniuoca immo equiuoca. Ergo uita non est K133ra uniuoce in omnibus uiuentibus.

8 Solutio. Ad hoc dicendum est quod uita est duobus modis. Est enim quedam uita que est communis ad omnes actus primos que uita egreditur a differentiis anime communiter, et est alia uita que agreditur ab anima uegetabili in omnibus uiuentibus. Et prima uita est communis per predicationem. Secunda autem est communis per radicationem, quia radicatur in quodam principio quod communiter est in omni uiuente. Hoc autem est anima uegetabilis. Et a prima uita dicuntur omnia uiuentia et illa uita contrahitur per suas differentias ad uegetabilia, sensibilia, intellectibilia. Secunda autem uita non denominat in complendo nisi sola uiegetabilia. Hec autem secunda uita non est uniuoce in omnibus uiuentibus, similiter nec prima uita nisi uno modo uniuocationis, quia quot modis est communitas et idemptitas essentie tot modis est uniuocatio et equiuocatio. Idemptitas autem essentie est quatuor modis: uno modo secundum quod essentia nominat naturam fixam et determinatam, et hoc modo uita non est eadem per essentiam in omnibus uiuentibus nec prima nec secunda. Est autem alia idemptitas essentie que est idemptitas nature et hoc modo dicitur omnis aqua esse eadem per essentiam omni aque, quia sunt eiusdem nature. Et hoc modo esse uel uita non est eadem per essentiam in omni uiuente, et ita quantum ad istos duos modos non est uita uniuoce in omni uiuente nec prima uita nec secunda. Et hoc probant rationes ad oppositum. Est autem alia idemptitas essentie que est idemptitas intensionis. Et hoc modo uniuersale est idem per essentiam secundum quod est in pluribus singularibus et hoc etiam modo uita est eadem in omni uiuente et uniuoca, scilicet secundum intensionem solum, et quantum ad hoc procedunt rationes hoc probantes. Est enim quarta idemptitas essentie que est idemptitas modi accipiendi secundum quod dicitur quod omnia sunt in eodem nunc per essentiam. Hoc autem est uerum per modum accipiendi. Et de hac idemptitate per essentiam non curamus et etiam secundum istam uita est uniuoce in omnibus uiuentibus et loquor de prima et secunda uita. Et per hoc soluuuntur rationes ad utramque partem, quia quedam illarum procedunt secundum unam partem, alie autem secundum aliam partem, sicut uisum est.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus