Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e23247

Sources:

Quaestio 2

Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.

1 [lec10 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente. Et ostenditur quod sic: quia omnia uiuentia communicant in uita, ergo communicant in ea per aliquid commune quod in ipsis est. Nichil uero commune est omnibus uiuentibus quod possit dare uitam nisi solum anima uegetabilis, ergo anima uegetabilis est principium uite in omnibus uiuentibus. Et hoc confirmatur sic: differentie enim secundum rationem fundantur in principiis nature, ergo cum hec differentia animatum sit communis omnibus uiuentibus, necesse K135ra est quod illud quod est radix illius sit principium commune omnibus. Hoc autem est anima uegetabilis, ergo anima uegetabilis est communis omnibus uiuentibus, ergo cum ipsa ubicumque est sit principium uite manifestum est quod ipsa est principium uite in omnibus uiuentibus.

2 Secunda ratio hec est: anima uegetabilis omnium corporum corruptibilium consistit in esse et conseruationem per restaurationem deperditi et per extensionem partium corporis secundum debitam quantitatem et conseruationem in suo simile, et hoc est commune omni uiuenti completo. Hee autem sunt operationes anime uegetabilis, sicut dictum est, ergo anima uegetabilis est principium uniuersalis uite cuiuslibet uiuentis.

3 Ad oppositum: uiuere uiuentibus est esse. Est autem a forma completiua rei, set non est eadem forma completiua in omnibus uiuentibus nec illa est anima uegetabilis, ergo non est idem esse omnium uiuentium nec idem principium esse in eis, ergo non est idem principium uite in omnibus uiuentibus. Anima igitur uegetabilis non est commune principium omnium uiuentium.

4 Secunda ratio hec est: sicut uita in uiuentibus est esse ita sentire in sentientibus et intelligere in intelligentibus est esse. Sentire enim et intelligere sunt differentie uite, ergo intelligere quod est genus uite est in intelligentibus a principio intelligendi et sentientibus a principio sentiendi. Set anima uegetabilis non est principium sentiendi et intelligendi, ergo anima uegetabilis non est principium uite in omnibus uiuentibus.

5 Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis est commune principium et uniuersale uite in omnibus uiuentibus. In illa enim primo radicatur uita uniuersaliter per quam perficitur corpus in genere uiuentium et per cuius operationes conseruatur in se et in suo simili, et concedente sunt rationes, et hoc patet per uerbum Aristotelis dicentis quod " per ipsam primo inest uiuere omnibus uiuentibus ".

6 Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uita est duobus modis. Est enim quedam uita omni uiuenti communis et hec radicatur in anima et est uita propria sicut uita illa per quam animal uiuit in genere animalis et uita illa propria per quam homo uiuit in genere hominis et hec uita propria non est in quolibet uiuente ab eodem principio quod est anima uegetabilis, set in eis est a suis diuersis principiis et formis complexionis. Vita uero communis est duplex, quedam enim est communis per predicationem et hec debetur anime uniuersaliter, unde hec radicatur in uniuersali quod est anima, quod est predicabile de hac anima et de illa. Est alia uita communis per reductionem in aliquo principio communi et hec debetur anime uegetabili que est in quolibet uiuente communi in qua communicant omnia uiuentia, et hec uita non est communis per predicationem set quia radicatur in quodam principio communi omni uiuenti, ideo necesse est eam esse in omni uiuente, et huiusmodi est K135rb principium anime uegetabilis et non aliarum. Per hoc autem soluitur ad primam rationem in contrarium. V97ra Ad secundam autem quia procedit de uita propria et de esse proprio cuiuslibet uiuentibus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus