Quaestio 6

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e23900

Sources:

Quaestio 6

Utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum

1 [lec10 q6] Circa sextam questionem sic proceditur. K136rb Supposito quod generatio sit in rebus uiuentibus animatis ab anima, queritur utrum generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam an ab anima uegetabili solum. Quod autem generatio sit ab anima secundum quamlibet sui differentiam, sic ostenditur, et quod quelibet anima sit principium generationis. Planta enim generat plantam et brutum generat brutum et homo generat hominem. Simile enim generat suum simile, ergo per illam differentiam est generatio in homine per quam distinguitur ab aliis et in qua communicant ea que sunt sub homine. Aliter enim non generaret sibi simile. Hoc autem est anima intellectiua, ergo anima intellectiua est principium generationis in homine et similiter obiciendum est de anima sensibili in bruto et de anima uegetabili in planta. Ergo anima secundum quamlibet sui differentiam est principium generationis rerum animatarum.

2 Secunda ratio hec est: per illum per quod unumquodque completur in esse per illud est principium sue operationis et continuationis sui esse in se et in suo simili. Set per animam intellectiuam completur homo in esse et per animam sensibilem completur brutum in esse et per animam uegetabilem completur planta in esse. Ergo per animam intellectiuam consueruatur homo in se et in suo simili, et brutum per sensibilem et planta per uegetabilem. Set illud est principium generationis rei per quod res conseruatur in suo simili, ergo principium generationis in homine est anima intellectiua et sensibilis in bruto et uegetabilis in planta, ergo anima secundum omnem sui differentiam est principium generationis rerum animatarum.

3 Tercia ratio hec est: sicut habetur in libro De generatione , peccant illi qui ponunt formas accidentales esse principium generationis et non formas substantiales, cum forme substantiales sint principia in generatione. Et intelligimus in sermone Aristotelis quod forme substantiales agunt sicut principia primo mouentia. Forme uero accidentales sicut instrumenta et substantiales regulant accidentales, ergo cum anima sensibilis in bruto sit forma completiua et substantialis, anima uero uegetabilis in bruto sit dispositio ad ipsam, patet quod sensibilis in bruto totam operationem regulat et uegetabilem coartat in sua operatione ut disponat complexionem habilem ad receptionem sui et similiter intellectiua in homine. Set omne tale est primum principium generationis et regulans in eo in quo est, ergo anima intellectiua est primum principium generationis et regulans in homine et sensibilis in bruto, et uegetabilis sicut secundum principium.

4 Ad oppositum: sicut habetur in libro De anima , anima uegetabilis est principium uite in omni uiuente, et per ipsam inest cuilibet uiuenti generatio et augmentatio et nutri c io. Ergo secundum Aristotelem ipsa sola est principium generationis.

5 Secunda ratio hec est: sicut ponit Auicenna, K136va differentie anime habent distinctas operationes. Quibusdam enim debetur cognitio sicut intellectiue et sensibili et hee non operantur per se ad conseruationem corporis nec in se nec in simili. Alii enim debetur corporis conseruatio in se et in suo simili, et hec est anima uegetabilis cui debentur omnes operationes naturales que sunt in corpore. Talis uero sola est principium generationis, ut postquam corpus perfecte nutrierit et eduxerit ad perfectam quantitatem illud quod relinquitur ex nutrimento per quod consueruatur in se indiuiduum ordinetur per ipsam ad semen et ad generationem fetus ex quo conseruetur illud indiuiduum in suo simili. Talis uero est anima uegetabilis sola, ergo anima uegetabilis est principium generationis et non quelibet differentia anime.

6 Tercia ratio hec est: illa anima est principium generationis cuius est inmediate operari supra quatuor qualitates in digirendo nutrimentum conuertendo et assimulando ipsum corpori nutribili per suas operationes et uirtutes et que etiam ex superfluo nutrimento semen decindit et ex ipso format et membra eius extendit secundum lineares extensiones. Talis uero est sola anima uegetabilis et non alia differentia anime, sicut uult Auicenna. Ergo sola anima uegetabilis est principium generationis in rebus uiuentibus animatis et non aliqua alia differentia anime. Maior patet secundum quod illa differentia anime sit principium generationis que predictas exercet operationes, quia in hoc consistit tota generatio.

7 Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima uegetabilis est primum et inmediatum principium generationis sicut ostendunt rationes.

8 Ad rationes in contrarium dicendum est quod principium generationis est multiplex: quoddam quod est inmediate mouens et in quo est radix totius generationis et quod regulat operationem et hoc modo anima uegetabilis est principium generationis. Alio modo est principium aliquid generationis sicut instrumentum illius principii. Et hoc modo calor est principium generationis cum aliis qualitatibus. Tercio modo est aliquid principium generationis sicut illud quod regulat operationem, que est in generatione, non tamen ab eo egreditur operatio illa set regulat illam sicut finis et sicut illud quod coartet operationem alterius principii ut secundum eius exigentiam operetur in generatione. Et hoc modo anima sensibilis est principium generationis in bruto, quia secundum eius exigentiam operatur V97vb uegetabilis ad generationem bruti. Hoc etiam modo est anima intellectiua principium generationis in homine quia secundum eius exigentiam operantur principia generationis hominis. Set tamen anima sensibilis et uegetabilis est magis accedens ad generationis operationem quam anima intellectiua, cum anima sensibilis sit radicem habens in corpore et non anima intellectiua, K136vb tamen operatur anima intellectiua ad generationem in homine sicut finis et regula et complementum. Omnes enim dispositiones operantur secundum exigentiam dispositionis ultime. Et hoc modo soluuntur rationes ultime ad utramque partem, quia quedam illarum procedunt secundum unam partem. Alie autem rationes procedunt secundum aliam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus