Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e24555

Sources:

Quaestio 1

Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.

1 [lec11 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum in se K137vb mine deciso a patre sit aliqua natura anime. Et ostenditur quod sic: in rebus que producuntur per decisionem seminis simili producit simile et hoc fit per decisionem seminis a generante qui ex illo generat simile. Ergo necesse est ut in semine sit aliqua natura effectiua operans ad illam similitudinem. Illa uero natura que ad huius multiplicationem similis operatur est natura anime, quia anima est forma et species corporis animati, ergo necesse est quod in semine deciso a generante in rebus animatis sit aliqua natura anime que operetur ad productionem indiuidui similis.

2 Secunda ratio hec est: sicut habetur in libro De animalibus , sperma uiri comparatur ad semen mulieris, sicut artifex et causa efficiens, ergo in semine uiri est aliquid per quod agit et mouet, set sperma non mouet per se ipsum, unde sperma omnino mortificatum non moueret, ergo necesse est aliquam uirtutem esse in ipso quod sit principium mouendi ipsum et uiuificans ipsum. Hec autem natura non est nisi natura anime, ergo necesse est in spermate deciso a generante esse naturam anime.

3 Tercia ratio hec est: sperma secundum Aristotelem nutritur, unde dicit Aristoteles quod embrio nutritur et communicat nutrimentum in sui naturam. Item distendit membra et distinguit et reddit ea habilia ad operationes anime, ergo in ipso est aliquid quod est principium nutrimenti et augmenti et distensionis membrorum et distinctionis. Hoc autem non est uirtus nature set natura anime. Natura enim ad ista non operatur, ergo in semine est aliqua natura anime.

4 Ad oppositum: sicut habetur in libro De animalibus , semen est superfluitas nutrimenti quo non indigemus. Nutrimentum uero non habet animam in se nisi postquam unitur membris et efficitur pars substantie membrorum. Set semen, cum sit superfluitas que relinquitur a nutrimento nec est assimulatum membris nec eis unitum, ergo nullo modo habet naturam anime in se.

5 Secunda ratio hec est: multe sunt superfluitates in corpore et quedam remanent in corpore, quedam exterius abiciuntur. Ille que remanent in corpore sunt sicut pili et ungues. Ille uero que abiciuntur sunt sicut semen et sputum et urina et egestiones. Set magis accedunt ad naturam corporis animati illa que remanent in corpore de sui natura quam illa que abiciuntur, ergo superfluitates que remanent magis accedunt ad naturam corporis animati quam semen. Set superfluitates remanentes non habent regimen ab anima per se nec a natura anime, unde non augmentatur propter coniunctionem nutrimenti, set proper hoc quod superfluitas que est materia ex qua generantur augmentatur, ergo multo fortius cum semen sit superfluitas existens extra corpus semen non habet regimen ab K138ra anima nec a natura anime, ergo in semine deciso a generante non est aliqua natura anime.

6 Solutio. Ad hoc dicendum est quod in semine est natura anime que mouet ad productionem fetus et distinctionem et organizationem et formationem membrorum et mouet et operatur illa natura anime ad dispositionem corporis supra quam anima que est perfectio reducitur. Et rationes ad hoc ostendendum sunt concedende.

7 Ad primam rationem in contrarium dicendum quod semen superfluitas est nutrimenti quantum ad maiorem quantitatem ipsius; quantum ad minores partes ipsius est substantia decisa a substantiis omnium membrorum et quia semen diuiditur propter multiplicationem speciei et conseruationem in simili, ideo in semine est natura anime que operatur ad istam multiplicationem exercerdam.

8 Ad secundam rationem dicendum est quod non est simile de aliis superfluitatibus et de semine, quia alie superfluitates non sunt propter multiplicationem rei in suo simili set solum sunt ille que a corpore abiciunt ad exhonerandum naturam et ne nocumentum faciant in corpore. Alie autem que remanent in corpore sunt ad decorationem partium corporis et defensionem, et ideo cum nulla superfluitate alia fluit natura anime nisi cum sola illa ex qua fit sperma. Vnde si etiam emittatur sanguis V98va a corpore superfluus non tamen cum eo fluit natura anime, licet cum eo fluat spiritus et calor. Set cum spermate fluunt spiritus, spiritus et calor et anima uel uirtus anime.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus