Quaestio 5

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e25214

Sources:

Quaestio 5

Utrum anima sit in semine actu uel potencia.

1 [lec11 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum anima sit in semine actu uel potencia. Et ostenditur quod sit potencia existens in semine per talem rationem, sicut habetur in libro De animalibus , anima est in spermate potencia et in quolibet membro potencia. Set in quodam proprinquor et in quodam remotior et in multis locis dicit Aristoteles quod anima est in embrione non actu set potencia. Ergo anima est in semine potencia et non actu.

2 Secunda ratio hec est: dispositiones in semine existentes preparant materiam ad actualem existentiam forme in ipsa et cum non sint dispositiones in semine non est existencia actualis forme in materia set possibilis, set in semine non sunt dispositiones in summo respectu anime que debet esse eius perfectio. Ergo anima non existit in semine actualiter set potencialiter.

3 Ad oppositum: omne quod dat actualem uitam et operationem actualem alicui actualiter est in ipso et non solum potencias. Set anima dat actualem uitam et actualiter operationem semini quia actualiter nutrit ipsum per aduentum nutrimenti, ergo anima actualiter est in semine et non potencia solum.

4 Ad hoc dicendum quod anima est in semine potencia et non actu, set facta dispositione completa totius corporis et membrorum eius anima actualiter existit in eo et actualiter operatur in eo quod non facit ante completam organizationem.

5 Ad rationem in contrarium dicendum quod in semine sunt duo uita, scilicet et operationes consequentes uitam. Vita est in ipso semine potencia prout uita illa est ab anima ipsius sicut anima est potencia. Operationes uero uite similiter sunt in ipso semine a substantia anime potencialiter et non actualiter. Sunt autem in ipso uita et predicte operationes actualiter a uirtutibus fluentibus cum semine ad productionem fetus operationibus et non ab ipsa anima set potentialiter sunt ab illa.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus