Praeambulum

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e2777

Sources:

Praeambulum

1Pars secunda de opinionibus diffinientium animam per cognitionem. Continuatio intensionis.

2 Quicumque autem in sentiendo que cognoscendo ea que sunt et cetera, Philosophus ex quo complete terminauit sermonem suum circa opiniones diffinentium animam per motum secundum ordinem determinat opiniones diffinientium animam per cognitionem, et hec pars spectat ad presentem lectionem.

3Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem K85rb in tres partes, in quarum prima tangit uniuersalem intensionem in qua communicant omnes philosophi diffinientes animam per cognitionem. In secunda, scilicet in hac, sicut Empedocles ex elementis omnis omnibus et cetera, tangit opinionem Empedoclis specialiter. In tercia, scilicet in hac, eodem autem modo Plato in Thimeo animam fecit ex elementis et cetera, tangit specialiter opinionem Platonis. Hec est diuisio huius partis. Particule autem minime in explanatione distinguentur.

4Sententia prime partis de intensione uniuersali diffinientium animam per cognitionem.

5Circa primam uero partem procedit hoc modo: inquit Philosophus illi philosophi qui posuerunt animam diffiniri per cognitionem et sensum ut omnia cognosceret et sentiret ponunt animam esse ex principiis omnium rerum, quia ex principiis et causis res perfecte cognoscuntur. Set differunt philosophi in suis opinionibus, quia sicut diuersitas est inter eos a parte numeri principiorum similiter a parte anime, cum ipsam ponant esse ex rerum principiis. Alii igitur ponunt plura principia et hii ponunt animam ex pluribus principiis. Alii ponunt unum principium, et isti ponunt animam esse ex uno principio. Positiones autem principiorum edite a philosophis in Physice scientie parte prima et Methaphysice tanguntur complete.

6Sententia secunde partis specialiter de opinione Empedoclis. Consequenter specialius procedens tangit opinionem Empedoclis ponentis animam esse ex pluribus principiis. Dicit igitur quod inter ponentes animam esse ex pluribus principiis fuit Empedocles qui posuit ipsam constitui ex omnibus elementis ponens animam habere naturam uniuscuiuslibet elementi, et causa sue positionis fuit hec, quia anima cognoscit terram per naturam terre et aquam per naturam aque et aerem per naturam aeris et ignem per naturam ignis, et concordiam per naturam concordie et discordiam per naturam discordie. Vnde cum posuit principia esse sex, scilicet quatuor elementa et concordantiam et discordantiam, posuit animam ex illis, ex illis constitui sex principiis. Et ratio sua fuit hec, et omni simili modo opinantium omnis substantia cognoscitiua omnium gerit in se similitudines, quia per similitudines res cognoscuntur. Set anima est huiusmodi, ergo gerit in se omnium similitudines, set per similitudines principiorum res cognoscuntur, quia cognitio rerum est per earum principia, ergo anima gerit in se omnium principiorum similitudines. Set omnis talis substantia habet naturam omnium, ergo habet anima in se naturam omnium rerum et principiorum ipsarum et est participans constitutionem ex omnium rerum principiis per conformitatem cognitionis, et ideo dicit Augustinus anima ad totius sapientie similitudinem facta similitudines in se gerit, et ideo appellata V70rb est a philosophis omnium similitudo. Vnde hec constitutio non est quantum ad esse corporale set quantum ad similitudines que in anima representantur per quas res omnes cognoscit, et ideo secundum diuersitatem K85va principiorum et similitudinum ipsorum per quas omnes res cognoscuntur philosophi diuersimodi posuerunt animam ex principiis constitui et fuit hec diuersitas in numero principiorum et substantia ipsorum.

7Sententia tercie partis de opinione Platonis. Consequenter accedit Philosophus ad recitationem opinionis Platonis in cuius opinione sunt due positiones. Posuit enim Plato numeros esse principia rerum, ergo cum anima cognoscat omnia per similitudinem suorum principiorum posuit ipsam obtinere naturam numerorum quos posuit esse principia omnium rerum et ita posuit animam numerorum habere naturam, et hec fuit prima positio in sua opinione.

8Secunda est quia posuit uirtutes anime secundum numerorum proportiones operari, et ideo numerorum principalium proprietates singularis eius uirtutibus et operationibus adaptauit. Primo igitur recitat primam positionem dicens quod secundum predictum modum uel numerum secundum quem posuit Anaxagoras, animam esse ex rerum principiis. Secundum eumdem posuit Plato in Thimeo et ratio sua talis est: omnes res cognoscuntur ex eorum similitudinibus ex quibus sunt, et sunt ex principiis, ergo cognoscuntur ex similitudinibus principiorum, ergo cum anima omnia cognoscat constat ex omnium rerum similitudinibus. Deinde, cum dicit, similiter autem et in aliis que de physica sunt dicta de physica et cetera. Tangit modum secundum quem posuit animam esse ex principiis et ex quibus principiis per similitudinem eam constitui dixit. Dicit igitur quod similiter posuit animam esse ex rerum principiis in sermonibus quos tangit ipse Plato in eis que cum in suis scolis et disputationibus de physica proposuit. Posuit enim Plato mundum uniuersalem quem appellauit magnum animal ex numeris constitui principalibus, unde dixit ipsum mundum qui est animal magnum esse ex similitudine sine ydea unitatis et ex prima longitudine que in dualitate consistit et ex prima latitudine que in trinitate consistit et ex prima altitudine que in quaternario consistit; et intensio sua declaratur per hoc quod posuit quantitates mathematicas esse rerum corporalium principia et maxime omnium numeros posuit esse principia et posuit exemplaria rerum in mente artificis primum existentia numeros esse. Et secundum ipsorum existentiam res posuit constitui, unde cum mundus consistat in trina distinctione posuit numeros ipsius anime esse principia. Posuit igitur punctum habere naturam unitatis et lineam dualitatis prime, cum ad duo puncta eius longitudo terminetur sicut ad sua principia, et posuit latitudinem siue superficiem habere naturam ternarii, cum fiat cum longitudine ex tribus punctis et posuit profunditatem sine latitudinem habere naturam quaternarii, quia fit ex longitudine et latitudine ex quatuor punctis, cum igitur Plato posuit numeros esse principia rerum, necesse fuit apud ipsum ut poneret ipsos esse principia corporum sensibilium et sicut K85vb agens per cognitionem operatur secundum regulationem numerorum sic ipsos posint esse principia mundi sensibilis et posuit numeros primarios unitatem, scilicet et binarium et ternarium et quaternarium esse principia mundi primi quod est animal primum et secundum istorum numerorum exigentiam et exitum aliorum ex ipsis posuit corpora alia et altera particularia constitui. Cum autem anima omnia per suorum principiorum similitudines cognoscat, principia autem omnium eorum sunt numeri posuit animam ex numeris constitui, et dicit Aristoteles quod non fuit Plato uniformis in suis sermonibus.

9Aliter enim dixit de anima in Thimeo et aliter dixit in suis disputationibus. Ponebat autem Plato animam esse mediam inter formas abstractas simplices que apud ipsum uocantur ydee et res corporales. Ydeas autem posuit habere naturam numerorum et ordine ipsorum procedere, et ipsos numeros posuit principia ydealia per que anima omnia cognoscit. Deinde secundo cum dicit, adhuc autem et aliter intellectum quidem dicit unitatem et cetera, tangit alteram positionem Platonis qui posuit animam esse ex numeris quo ad suas potentias et ipsarum habitus et operationes. Dicit igitur quod Plato aliter posuit animam esse ex numeris dicens quod intellectus habet naturam unitatis, quia intellectus prout est nomen uirtutis est acceptiuus acceptiua principiorum, prout autem est nomen operis uel habitus principiorum qui est simplex et sine aliqua collatione, et ideo ipsum unitati adaptauit. Posuit autem scientiam habere naturam dualitatis, quia est habitus conclusionis, qui est decursus a premissis ad conclusionem per ipsas certificatam, et ideo dualitati comparatur. Posuit autem habere naturam superficiei uel natura superficialis V71ra quem comparauit primo ternario eo quod in habitu, quia est opinio est triplex status, scilicet status cognitionis premissarum et status habitus conclusionis et status appositione conclusionis, quia operatio est ueri et falis acceptio, unde est acceptio unius partis conclusionis cum formidine alterius. Set habitus scientie est unius partis solius que per premissam obtinet certitudinem. Posuit autem sensum esse solidum, scilicet habens tres dimensiones quibus, sicut dictum est, quaternarius consistit, quia altitudo constat cum longitudine et latitudine ex quatuor punctis. Hoc autem dixit, quia sensus comprehendit corpora solum et formas corporales. Corporalium autem formarum secundum ipsum principium est quaternarius, sicut dictum est. Ponebat autem Plato hos numeros esse principia omnium et ipsorum rationes. Res autem cognoscuntur per sua principia et ideo posuit ab anima res per numeros cognosci. Set res non cognoscuntur nisi secundum has uias aut secundum uiam intellectus aut secundum uiam scientie aut secundum uiam operationis aut secundum uiam sensus, ergo necesse est rerum principia hiis uiis cognoscendi adaptari et est obuiatio sue rationis talis, omnia illa per que omnes res ab anima cognoscuntur, necesse est ut habitibus et uirtutibus et operationibus anime adeptentur per quas anima omnes res cognoscit. Set illa sunt intellectus scientia, operatio et sensus, ergo predictos K86ra numeros necesse est predictis adaptari ut ex ipsis numeris consistant predicta, deinde fiat talis ratiocinatio: ex illis anima constituitur et illorum habet naturam et secundum quorum exigentiam habitus et uirtutes et opera eius constituunt, set numeri predicti primi sunt huiusmodi, ergo ex numeris primis predictis anima constituitur et ipsorum habet naturam, et sic posuit Plato animam secundum numerorum proportionem in suis operationibus et habitibus ordinari, cum numeri sint rerum principia et ex quorum similitudinibus et proportionibus omnes res posuit cognosci et eius opinionem in sermonibus inquisitiuis latius discutiemus. Per hec autem philosophi intensio in hac parte declaratur. Postquam compleuimus sermonem nostrum.

10[Questiones] Circa opiniones diffinientium animam per motum inquiramus de opinionibus diffinientium animam per sensum, et circa hoc queruntur tria: primum est de opinionibus illorum in uniuersali; secundum est de opinione Empedoclis; tercium est de opinione ipsius Platonis.

11Circa primum queruntur sex: Prima [lec 11 q1] est utrum anima habeat naturam omnium ita quod gerat in se omnes res et habeat conformitatem cum rebus omnibus gerendo ipsas in se. Secunda [lec 11 q2] est utrum anima habeat conformitatem cum rebus secundum ueritatem uel cum similitudinibus rerum gerendo res secundum ueritatem uel similitudines rerum, unde queritur utrum in ipsa sint res secundum ueritatem aut secundum similitudines suas. Tercia [lec 11 q3] est utrum res sint in ipsa uel principia rerum, ita quod cognoscat res uel per sua principia. Quarta [lec 11 q4] est que sint illa principia que gerit anima in se utrum forme uniuersales uel forme alie sicut forme partis. Quinta [lec 11 q5] est utrum forme que sunt in anima sicut exemplaria per que cognoscit anima res sint uera principia rerum sint eadem cum ueris principiis rerum. Sexta [lec 11 q6] est utrum comformitas quam habet anima cum rebus gerendo similitudines rerum in se sit ei innata uel acquisita per experientiam et sensum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus