Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e314

Sources:

Quaestio 1

Utrum anima habeat naturam ignis

1[lec9 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et queritur utrum anima habeat naturam ignis, et ostenditur quod sic per duas rationes, prima talis est: omnis forma corporis mixti que maxime in natura est principium motus et operationis maxime est habens naturam illius elementi quod maxime habet de specie inter omnia elementa et quod maxime est principium operationis et motus. Set anima est forma corporis mixti que maxime est principium operationis et motus, ergo maxime habet naturam illius elementi quod maxime est principium operationis et maxime habet de specie. Hoc autem est ignis sicut testatur Aristoteles, ergo anima maxime habet naturam uel similis igni.

2Secunda ratio est hec: omne illud quod per sui presentiam est influens calorem in materia et per sui recessum relinquit priuationem caloris habet maxime naturam illius elementi quod est ignis, cum sit calidus simpliciter uel similis ignis. Set anima est forma K80va per cuius presentiam in corpore uiget calor et per cuius absentiam a corpore priuatur calor. Unde cum anima egreditur a corpore est corpus frigidum, ergo anima habet naturam ignis uel similis cum igne.

3Tercia ratio talis est: omne illud quod est principium uite influit illud per quod stat uita. Set anima est principium uite, hoc patet plane. Ergo anima influit illud per quod stat uita. Set sicut habet in libro Mortis et uite, principium uite est calidum cum humido, unde calor cum humido est principium per quod stat uita. Ergo anima influit calorme. Omne autem tale habet naturam ignis uel alicuius similis igni, ergo anima habet naturam ignis uel similis igni.

4Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: dicit Aristoteles in libro De anima quod anima conseruat corpus et tenet elementa et ligat ea ne unumquodque eorum uel illorum redeat ad locum proprium. Cum enim anima a corpore egreditur fit dissolutio in corpore et redeunt elementa in que fit dissolutio ad loca propria, set ignis est unum elementorum habens contrarietatem cum aliis, ergo tendit ad locum proprium. Anima autem ipsum tenet et ligat per sui presentiam in corpore, ergo non habet anima naturam ignis nec alicuius elementi contrarii. Tenet enim elementa, et sic non habet naturam ignis, quia sic haberet contrarietatem cum aliis nec ipsa teneret. Hoc autem falsum est, ergo non habet naturam alicuius elementi.

5Secunda ratio talis est: si anima esset ignis aut esset ignis quod est elementum aut esset igneum mixtum habens in se predominium ignis. Si autem esset ignis quod est elementum sic consumeret alia elementa et totum corpus destrueret sicut ignis, cum habet predominium. Ergo cum anima habeat predominum supra corpus sic anima corrumperet corpus. Hoc autem est falsum, quia consueruat ipsum, ergo V67r Kb anima non habet naturam ignis, quia est elementum. Si autem sit igneum mixtum habens in se predominum ignis, sic esset forma mixti quia mixta esset. Set omnis forma mixti habet distentionem secundum distensionem materie ergo anima haberet diffinitionem secundum diffinitionem materia. Set nulla talis forma mouet sufficienter, et hoc est propter sui alligationem cum materia. Ergo anima non moueret sufficienter. Hoc autem est falsum, ergo anima nullo modo habet naturam ignis.

6Tercia ratio hec est: omne quod mouet mouetur secundum predominium uincentis in eo, ergo cum anima habeat predominium in corpore uiuenti mouetur corpus uiuens secundum predominium et exigentiam anime. Et quia anima mouet undique propter hoc corpus mouetur in omnem partem. Si ergo anima esset ignis cum ignis solum sit moueri et mouere propter sensum, sic non habet naturam ignis.

7 Solutio. Ad hoc dicendum est quod fuit opinio philosophorum quod anima habet naturam ignis et causa huius positionis fuit propter operationes anime. Est enim anima maxime principium et motus et operationis, et quia ignis talis est inter omnia corpora ideo moti fuerunt propter istam proportionem ad ponendum animam esse ignem. Iterum uita fluit per calidum, unde calor uiuificus est radix uite. Unde sicut in corporibus inferioribus influit uita a corporibus superioribus mediante calore, similiter in minori mundo influit uita corpori ab anima mediante calore, et hoc patet. Cum enim anima in corpore calor est in eo, et cum eggreditur anima a corpore membrum quod erat calidissimum fit frigidissimum, scilicet cor, et quia anima influit uitam et calorem quia reddente anima recedit calor. Omne autem tale quod influit calorem est ignis uel habens naturam ignis, ideo posuerunt animam esse ignem uel habere naturam ignis. Dicamus autem secundum ueritatem et secundum Aristotelem quod non est uerum quod anima habeat naturam ignis, quia anima est substantia spiritualis que est supra elementa et distat ab eis secundum magis et minus, quia anima rationalis magis distat ab eis quam sensibilis, et sensibilis quam uegetabilis. Elementa autem omnia sunt a parte corporis et constituunt corpus animalis. Anima autem non est huiusmodi, immo anima est supra corpus, et propter hoc est supra elementa constituentia corpus, nec constituit K80vb anima corpus, set compositum ex anima et corpore, et ideo anima non est ignis nec habet naturam ignis nec alterius elementi.

8Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod forma corporis mixti est duplex: quedam est forma corporis mixti que est forma mixtionis. Alia autem est addita mixtioni. Loquendo ergo de forma mixti que est forma mixtionis uerum est quod ipsa est principium alicuius operationis per naturam alicuius elementi in ea determinati, quia resultat ex formis elementaribus et maxime est illa forma principium operationis per naturam caloris, quia forme elementares que sunt maxime principia operationum maxime sunt habentes naturam caloris. Loquendo autem de forma mixti que non est forma mixtionis set addita mixtioni, talis non est principium operationis per naturam alicuius elementi, quia non resultat ex elementis, set est principium operationis per sui substantiam. Est enim substantia simplex et ideo multarum operationum est principium per naturam sue spiritualitatis et sue substantie et non per naturam alicuius elementi. Talis autem forma mixti est anima. Et ideo anima non est principium per naturam alicuius elementi, et ita non est aliquod elementorum, nec habet naturam alicuius elementi nec ignis.

9Ad secundam rationem dicendum est quod anima non influit calorem illum in corpore set conseruat. Set aliqua substantia potest conseruare calorem in aliquo corpore dupliciter: uno modo tanquam influens ipsum, et sic ignis in corpore mixto conseruat calorem tanquam influens. Alio modo potest aliquis conseruare calorem in corpore non tanquam influens illum, set quia continet corpus et conseruat et tenet et ligat ea quibus calor est influxus corpori que dum tenentur in corpore, necesse est corpus esse calidum et conseruatur calor in corpore, et hoc modo anima conseruat et influit calorem, quia tenet ea in corpore, quibus est calor in corpore. Ligat enim ignem cum aliis et tenet illud quo est calor in corpore, et ita conseruat calorem non quia det ipsum corpori. Per absentiam autem anime aduenit priuatio caloris, quia tunc relinquit corpus sue nature, et quia corpus maxime constat et constituitur ex natura aque et terre. Hec tamen duo elementa sunt maxime frigida, ideo corpus fit frigidum per absentiam anime, quia amplius non tenentur in corpore ea quibus erat calor in corpore, scilicet ignis, set totus a corpore recessit, et calor naturalis, et sic illud quod sic conseruat calorem, nec est ignis nec habet illius naturam.

10Ad terciam rationem dicendum est quod uita causatur a duplici principio: ab uno tanquam ab influente, et sicut causatur ab anima que uitam influit corpori, alio modo causatur uita ab aliquo tanquam a dispositione materiali que est receptiua uite et per quam corpus est receptiuum uite, et sic causatur a calore et humido. Patet ergo quo modo stat uita per calorem. Stat enim per calorem tanquam per dispositionem materialem, que est a parte corpori et per quam uitam recipit et non tanquam per formalem et ideo anima ipsum non debet influere.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus