Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e3722

Sources:

Quaestio 4

Que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis

1[lec 11 q4] Circa quartam questionem sic proceditur, et queritur que sunt hec principia quorum anima gerit similitudines, utrum, scilicet sint uniuersalia et forme uniuersales an sint alia sicut forme partis, et ostenditur quod sint uniuersalia, quia duplex est cognitio: quedam est per uera rerum principia et hec est intellectiua; quedam autem per exemplaria et hec est cognitio sensitiua. Set quantum ad primam cognitionem sicut unumquodque se habet ad esse ita se habet ad cognitionem, set res sunt ex principiis, ergo per principia habent cognosci. Omnis autem cognitio est per formam, ergo ex suis principiis que sunt materia et forma K87rb non cognoscuntur nisi per formam, ergo per illam formam que totum complectitur. Hec autem est forma uniuersalis, V71vb ergo per formam uniuersalem habet res cognosci principia ergo per que res cognoscuntur ab anima et per que habet anima conformitatem cum rebus sunt uniuersalia.

2Secunda ratio hec est: cum eo habet anima conformitatem quod est proprium obiectum illius. Set obiectum intellectus est quod est, et quod quid est est essentia uniuersalis, ergo cum essentia uniuersali habet conformitatem ipsa anima intellectiua, ergo habet conformitatem cum principiis uniuersalibus et per illa cognoscit per que habet conformitatem cum rebus, ergo anima intellectiua cognoscit res per principia rerum uniuersalia et per illa habet conformitatem cum rebus.

3Ad oppositum, omnis forma que resultat ex principiis rei est posterior eis. Vniuersale est huiusmodi, sicut uult Auicenna, ergo est posterius principiis rei et ipsa re, set cognitio intellectiua fit per priora, ergo non fit per principia uniuersalia, ergo intellectus per principia uniuersalia non cognoscit res nec per illa habet conformitatem cum rebus.

4Secunda ratio est hec: intellectus cognoscit res in resoluendo eas in sua principia et perscrutando causas earum, ergo per illas cognoscit ad que est status in resolutione. Status autem in resolutione rerum est ad materiam et formam ex quibus componitur uniuersale, ergo per numerum et formam que non sunt principia uniuersali habent cognosci res et non per principia uniuersalia, ergo non habet intellectus conformitatem cum rebus per principia uniuersalia.

5 Solutio. Dicendum quod anima gerit in se similitudines principiorum rerum et huiusmodi principia sunt uniuersalia que dicuntur exemplaria, et per illa cognoscit anima intellectiua res ipsas et cum illis habet conformitatem et per illa cum rebus et habent ista uniuersalia multiplicem. Dicuntur enim uniuersalia exemplaria per comparationem ad causam per que illa res producit. Dicuntur autem forme per comparationem ad rem quam informant dando ei esse et completionem. Dicuntur autem uniuersalia per comparationem quibus ad res a quibus participantur et que in ipsis communicant que sunt singularia. Dicuntur autem species per comparationem ad animam quam informant mediantibus quibus anima cognoscit res et habet conformitatem cum illis speciebus uniuersalibus et mediantibus illis cum rebus que communicant in ipsis.

6Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod prius est duobus modis, scilicet prius tempore et prius natura. Tempore autem simul et uniuersale et particulare et materia et forma. Prius autem natura est duobus modis: uno modo dicitur prius natura in uia generationis et incompletionis, et hoc modo prius est materia quam forma, et singulare prius est quam uniuersale hoc modo. Alio modo dicitur prius natura, scilicet in uia diffinitionis et completionis et hoc modo prius est uniuersale natura quam singulare. Per priora autem quantum ad cognitionem et completionem et diffinitionem procedit intellectus et cognitio intellectiua, et quia talia sunt uniuersalia ideo intellectus cognoscit res per principia uniuersalia, quibus primo se conformat.

7Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est cognitio intellectus: una que est apprehensio et hec fit mediante specie singularis; alia que est resolutio in causas et hoc modo cognoscit intellectus principia uniuersalia resoluendo K87va ipsa in materiam et formam uniuersalem et ita cognoscit uniuersalia per materiam et formam resoluendo in quantum materia et forma habent naturam uniuersalis et ita per uniuersalia semper procedit in cognitione rerum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus