Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e4646

Sources:

Quaestio 2

Utrum numeri sint principia exemplaria rerum uiuente conditoris primi producentis res in esse sicut posuit Plato

1[lec 12 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum numeri sint principia exemplaria rerum in mente conditoris primi producentis res in esse, sicut posuit Plato, et ostenditur quod sic: K89rb omne agens secundum ordinem et distinctionem et rerum distinctionem operatur secundum illius exigentiam quod est ratio distinctionis et discretionis rerum. Set agens primum est huiusmodi, ergo operatur secundum exigentiam illius quod est ratio distinctionis et discretionis rerum. Minor patet, quia agens primum est intellectus primus qui est principium segregationis et discretionis rerum. Illud autem quod est ratio huiusmodi distinctionis est segregationis et ordinationis rerum debet esse numerus, sicut uisum est. Ergo agens primum operatur secundum exigentiam numerorum et regulationem. Illud autem secundum cuius regulationem et exigentiam operatur agens ad intellectum est primum exemplare in mente illius rerum producendarum, ergo numeri sunt principia extraria rerum in mente conditoris primi .

2 Secunda ratio hec est: sicut dicit Boetius in principio Arismetice, omnia que sunt a prima rerum etate numero constituta sunt. Hoc enim, scilicet numerus fuit maximum exemplar in anima conditoris. Illud autem est principium exemplare omnium sub quo res ita constitute sunt et producte et quod in anima conditoris fuit maximum exemplar. Set numeri sunt huiusmodi, ergo numeri sunt principia exemplaria ipsarum rerum.

3Ad oppositum est ratio: si numerus esset principium exemplare rerum, ergo esset in illo quod est primum principium rerum. Set primum est huiusmodi, ergo numerus esset in primo. Set ubi est numerus ibi est multitudo, ergo in primo esset multitudo. Hoc autem est falsum et inconueniens, ergo numerus non est principium exemplare rerum in conditore primo et non potest dici quod hec multitudo sit in comparatione ad res solum et non in comparatione ad primum, quia hoc esset falsum dicere. Primum enim non operatur secundum exigentiam rerum, et ideo hec diuersitas esset a parte regulationis ipsius et non a parte rerum.

4Solutio. Ad hoc dicendum est quod Plato posuit numerum esse principium exemplare omnium rerum. Posuit enim ydeas distinctas in mente creatoris, quare ratio distinctionis et proportionis fuit numerus et per huius proportiones numerorum et ydearum posuit Plato agens primum ordinare et stabilire tanquam per exemplar. Set intelligendum est quod de rebus est de exitu rerum est loqui duobus modis: uno modo secundum ueritatem et exigentiam status rerum, et hoc modo non est ponere ydeas nec numeros in primo agente tanquam exemplaria per que regulatur in productione rerum. Immo causatur solus se ipso regulat et se ipso operatur. Alio modo est loqui de rebus et de exitu rerum, set usum nostrum intelligendi et loquendi, et hoc modo per relationem creaturarum ad creatorem et manifestatiorem operationem creatoris in creaturis ponimus exemplaria numeros in creatore, non tamen propter hoc ponimus multiplicationem in creatore nec ponimus ipsum in sua operatione per aliud regulari, set operationem eius et ordinationem circumloquimus per numeros qui sint magis a parti ad distinctiones rerum exprimendas et hec uia concedimus rationem que ostendit numeros esse principia exemplaria rerum.

5Ad rationem in contrarium dicendum quod multa sunt in aliquo duobus modis: uno modo secundum modum corporalem et hec multitudo est in uniuerso et talis ponit multitudinem in rebus in quibus est. Alio modo est multitudo in aliquo sicut in cognoscente modo spirituali. Et hoc est duobus modis, quia uno modo est multitudo in aliquo modo spirituali per impressionem factam a rebus extra, et hoc modo est multitudo modo spirituali in anima, scilicet per impressionem a rebus extra. Et hec multitudo non ponit multitudinem in eo in quo est nisi secundum quid, unde hec multitudo non ponit in anima diuersitatem et multitudinem essentie, set solum diuersitatem aspectus ipsius anime ad plura, quia anima respicit illa plura V72vb et apprehendit. Alio modo est multitudo in aliquo modo spirituali non per impressionem a rebus extra, set per solam estimationem rerum exterius producendarum, et hoc modo ponit multitudinem nec diuersitatem in eo in quo est, nec simpliciter nec secundum quid, et hoc modo est multitudo in primo, quia non ponit multitudinem essentie in ipso nec diuersitatem, nec ponit diuersitatem aspectus in ipso loquendo de ipso aspectu per comparationem ad ipsum, licet tamen per comparationem ad K89va res sit diuersitas in illo. Set ponit hec multitudo in illo excellentiam uirtutis sue et operationis sue et multiplicationem in rebus, et ita numerus non ponit multitudinem in ipso. Vnde licet res ab ipso exeant sub ratione numeri discretionis et ordinationis, non tamen est multitudo in ipso a parte sui aliquo modo, quia per solam estimationem aspicit plura. Anima autem per impressionem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus