Quaestio 3

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e5927

Sources:

Quaestio 3

Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum

1[lec 13 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum adamas K93ra per uirtutem anime attrahat ferrum et ostenditur quod sic: omnis motus qui fit secundum electionem alicuius elementi inter diuersa est a uirtute cognoscitiua cuius est res eligere. Set attractio secundum quam adamas attrahit ferrum est huiusmodi, quia secundum electionem attrahit ferrum. Vnde posito ferro cum auro attrahet ferrum eligendo partes ferri, ergo attractio huiusmodi est per uirtutem anime, ergo adamas per uirtutem anime attrahit ferrum.

2Secunda ratio hec est: sicut dicit Auicenna, omnis motus qui fit secundum omnem partem est ab anima. Set adamas attrahit ferrum et mouet secundum diuersas partes et secundum oppositos situs, ergo motus ille est ab anima, ergo per uirtutem anime est hoc quod adamas attrahat ferrum.

3Ad oppositum: uirtus anime solum est in corpore organico quod est alterius nature in partibus et in toto. Set adamas non est alterius nature in partibus et in toto set eiusdem. Ergo in adamante non est uirtus anime, ergo adamas per uirtutem anime non attrahit ferrum.

4Solutio: ad hoc dicendum est quod quidam philosophorum posuerunt adamantem trahere ferrum per uirtutes anime et causa huius fuit quia in adamante est uirtus sufficiens in attractione ferri et etiam uirtus electionis per quam ferrum inter omnia metalla eligit et quia uirtutis anime hoc facere. Ideo posuerunt quod attractio ista fiat per uirtutem anime. Dicendum autem est quod hec attractio non est per uirtutem anime set per uirtutem nature, que postea declarabitur.

5Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod electio est duplex: quedam est que est a uirtute cognoscitiua, alia est a uirtute nature per quam natura dat aspectum corpori ut uirtutem suam ad aliam rem dirigat. Prima electio est ab anima et a uirtute anime, secunda autem non. Set est a natura. Et quia hec secunda est in adamante, ideo dicendum est quod adamas attrahit ferrum non per uirtutem anime set per uirtutem nature.

6Ad secundam rationem dicendum est quod motus ad opposita est duobus modis: uno modo est motus ad opposita propter ymaginationem diuersorum, et hoc modo motus est ab anima. Alio modo est motus ad opposita et diuersa propter existentiam corporis in diuersis sitibus ad quod attrahit aliud corpus supra quod uiuat, et hoc modo adamas ferrum attrahit ad diuersos situs. Si enim ponatur in dextra parte ferrum attrahit ad dextram; si enim ponatur adamas in sinistra parte attrahit ad sinistram partem. Hec autem attractio uel motus ad diuersas non est a uirtute anime set a uirtute nature.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus