Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e5983

Sources:

Quaestio 4

Que sit illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum, utrum illa sit uirtus alicuius quatuor qualitatum

1[lec 13 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur que sit illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum, utrum illa sit uirtus alicuius quatuor qualitatum, et ostenditur quod sic: sicut habetur in libro De generatione, actio et passio debentur elementatis per naturam elementorum. Set metalla mixta sunt elementata uel elementa et habent naturam elementorum. Ergo eis debetur actio et passio per naturam elementorum, set adamas est mixtum, ergo uirtus K93rb illa per quam adamas agit in ferrum attrahendo ipsum est uirtus elementorum, ergo cum elementa comparentur ad suas quantitates et per illam uirtutem fiat operatio, necesse est ut illa uirtus sit alicuius quatuor qualitatum.

2Ad oppositum: sicut dicit Auicenna, adamas attrahit ferrum a tota specie. Illa autem species non est aliqua quatuor qualitatum, set illam adquisiuit materia per mixtionem quatuor qualitatum et per uirtutem consequentem illam formam attrahit ferrum. Ergo illa uirtus per quam adamas attrahit ferrum non est uirtus alicuius qualitatum.

3Ad rationem in contrarium dicendum est quod actio debetur alicui duobus modis: uno modo tanquam primo principio a quo principaliter exit actio ymaginationis rei, et hoc modo debetur actio forme complete. Alio modo debetur actio alicui tanquam instrumenti in uia generationis et contrarietatis, et hoc modo debetur corpori a parte qualitatum in quibus primo et principaliter radicatur contrarietas. Corpora tamen omnia ultra istam actionem habent speciales operationes et sibi proprias quas non exercent mediantibus qualitatibus, set mediante sua forma completiua et uirtute communicante illam. Sic autem est in adamante. Hec enim operatio que est attrahere ferrum est ei propria et ideo competit ei genera sue forme completiue et uirtutis illius forme per quam differt adamas ab illis corporibus. Hec autem actio non est actio in uia generationis corporum et contrarietas, set est ei appropriata per propriam naturam et formam suam specificam, que est propria.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus