Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e6196

Sources:

Quaestio 2

Utrum anima habeat conformitatem cum elementis

1[lec 14 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima habeat conformitatem cum elementis, et ostenditur quod sic: omnis forma corporis mixti ex quatuor elementis habet conformitatem cum quatuor elementis, quia resultat ex illis. Set anima est forma corporis mixti ex quatuor elementis, ergo habet conformitatem cum quatuor elementis.

2Ad oppositum: duplex est substantia, scilicet corporalis et spiritualis. Corporali autem substantie debetur distensio per materiam. Nulli autem tali debetur cognitio nec motus sufficiens ita quod moueat sufficienter. Set anima habet cognitionem et est substantia spiritualis et mouet sufficienter. Ergo anima non est substantia corporalis. Si non est substantia corporalis, ergo cum elementa sint corporalia non habet conformitatem cum elementis.

3Secunda ratio hec est: omne quod habet conformitatem et naturam essentialem cum elementis mouetur per motum elementorum, ergo si anima haberet conformitatem cum elementis moueret et moueretur secundum exigentiam et motum elementorum. Set motus elementorum est ad unam partem, ergo anima moueret ad unam partem. Hoc autem uidemus esse falsum, quia anima mouet ad omnem partem. Ergo anima non habet conformitatem cum elementis.

4 Solutio. Ad hoc dicendum est quod philosophi posuerunt animam participare naturas elementorum propter cognitionem. Posuerunt enim quod similitudines elementorum existunt in anima et omnium similiter, et ideo appellauerunt eam similitudinem omnium. Hec autem conformitas anime cum elementis est duplex: una, scilicet per se et alia per accidens. Per se est illa quam habet anima cum elementis per representationem similitudinum eorum ipsi anime que cognoscit ea. Per accidens autem est illa quam habet anima cum elementis secundum exigentiam corporis, secundum quod in quolibet organo est dominium elementi secundum cuius exigentiam et proportionem anima operatur per organum. Vnde anima non operatur nec sentit per occulum nisi illud quod habet naturam dyaphani, perspicui et lucidi, propter hoc quod occulus est ex aqua et aere que habent naturam perspicuitatis. K94va Sic ergo patet quo modo anima habet proportionem cum elementis et non est ponere quod habeat comformitatem cum elementis participando naturas elementorum, ita quod ex illis sit composita et constituta, set habet conformitatem cum illis per representationem specierum et quantum ad operationem mediantibus organis in quibus dominantur elementa per que operatur anima. Et quia ratio prima ostendit quod habet conformitatem cum elementis ita quod ex illis sit constituta, ideo ad illam respondendum est.

5Ad rationem in contrarium dicendum est quod duplex est forma corporis mixti: una est que est forma mixtionis et hec resultat ex elementis sicut est forma lapidis. Est autem alia que est forma addita mixtioni et supra mixtionem sicut anima, et talis non resultat ex elementis. Set hec est duplex, quia quedam est a natura et habet radicationem in materia et ducitur de potentia materie ad actum per operationem nature. Non tamen habet a materia partem sue essentie que sit corporalis, et hec est sicut anima uegetalis et sensibilis. Alia autem est a principio extrinseco et hec non habet radicem in materia, set solum infusa est in materia et non ducitur de potentia materie ad actum per comparationem nature.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus