Quaestio 5

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e6478

Sources:

Quaestio 5

Utrum amor sit principium omnium

1[lec 14 q5] Circa quintam questionem sic proceditur et queritur utrum amor sit principium omnium. Et ostenditur quod sic: omne illud quod est conseruans omnia in esse et ligans et principia omnium est causa et principium omnium. Amor est huiusmodi, ergo amor est principium omnium. Maior patet et minor similiter patet per Dionisium dicentem: amor est uis unificans infima summis et summa infimis et infima ad inuicem. Amor ergo conseruat omnia secundum proportionem rerum et uniones earum ad inuicem.

2Secunda ratio hec est: omne agens producens multa et conseruans per suam influentiam sine specie recompensa K95rb tionis est agens per amorem et largitatem, quia ille qui ita conseruat et producit res multas et dirigit eas dirigit ipsas propter motum amoris et largitatis. Set agens primum est huiusmodi, sicut dicit Algazel, dicens quod factor primus excessus et sanctus largitimus est a quo emanat omne bonum, et dicit quod uera largitas est conferre unicuique beneficium optimum sine spe recompensationis. Hoc autem modo factor primus largitunis est, ergo cum factor primus sit principium omnium patet quod primum principium rerum est amor uel operans per amorem.

3Ad oppositum: nichil quod habet naturam accidentis, ergo amor, non est primum principium omnium.

4Solutio: ad hoc dicendum est quod multiplex fuit positio philosophorum. Quidam posuerunt intellectum esse principium propter distinctionem eius in suis operationibus. Alii posuerunt principia rerum esse numeros propter rationem exemplarium et ordinationem et distinctionem rerum per exemplaria. Alii posuerunt amorem esse principium omnium propter unionem rerum ad inuicem propter approximitatem ipsarum et iste amor fuit a parte rerum. Posuerunt enim amorem esse principium omnium propter largitatem creatoris producentis et dantis bonitatem rebus sine spe recompensationis et iste amor fuit a parte largitatis creatoris et omnes uere posuerunt secundum diuersas rationes et acceptiones. Nos ponimus tamen quod amor sit principium omnium efficiens producens omnia in esse, quod tamen ostendit prima ratio et secunda loquendo de primo amore, scilicet qui causatur a rebus. Set loquendo de amore qui est a parte factoris primi illi amor est agens principium omnium. Rationes tamen ostendunt de alio amore quod sit omnium efficiens principium.

5Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod illud quo uniuntur res et principia rerum duplex est: unum est sicut et appellatur primum et operatur per amorem. Aliud autem est sicut dispositio habilitatis res et principia rerum ad unionem, et hic est amor naturalis ipsarum rerum secundum cuius proportionem ipsa uniuntur et ita hec amor non est principium agens illius unionis set est dispositio habilitans rerum et principia rerum ad unionem. Iterum primum dicitur operari per amorem non quia sit amor set quia habet modum amoris in operando secundum usum loquendi, quia operatur sicut largus et diligens res et operans in eis sine spe recompensationis.

6Per hoc patet solutio ad secundam rationem et ad terciam que erat ad oppositum, que probat quod non sit principium efficiens omnium rerum amor naturalis earum, set non probat quod non sit principium rerum habilitans res et earum principia et dispositiones ad unionem. Et de hiis in Mathematicis latius disputauimus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus