Praeambulum

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e6557

Sources:

Praeambulum

1 Considerandum autem est hic primum quidem de motu et cetera. K95va Consummata narratione circa opiniones philosophorum diuersimode de anima opinantium et circa causas opinionum ipsorum, in hac parte intendit Philosophus eorum opiniones improbare ut maledicta ab ipsis abiciat, benedicta autem iudicat.

2Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in partes duas, in quarum prima contradicit opinionibus ipsorum. In secunda, scilicet in hac, quoniam autem cognoscere est anime et sentire et opinari adhuc concupiscere et cetera, inquirit de numero actionum et uirtutum anime et partibilitatem et impartibilitatem ipsius et uirtutum eius cuius partis continuatio in fine huius tractatus patebit. Prima autem pars recipit diuisionem in partes duas, in quarum prima improbat opiniones ipsorum diffinientium animam per motum. In secunda, scilicet in hac, tribus autem modis traditis secundum quos diffiniunt animam et cetera, improbat opiniones diffinientium animam per cognitionem. Cum autem sit opinio diffiniens animam per utrumque simul, cum istis improbatur et precipue in prima parte in qua improbatur opinio platonicorum dicentium animam esse numerum se ipsum mouentem.

3Prima autem pars recipit diuisionem in partes duas, in quarum prima improbat opiniones diffinientium animam per motum in uniuersali destruens fundamentum intensionis omnium. In secunda, scilicet in hac, quidam autem et mouere dicunt animam corpus in quo est et cetera, improbat ipsorum opiniones in speciali. Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima improbat opiniones ipsorum in uniuersali destruendo fundamentum intensionis ipsorum, quia autem rationabilius contingit ponere animam moueri non motu illo secundum quem mouet corpus set motu alio spirituali, sicut motu representationis et receptionis specierum sensibilium in ipsa. Ideo in secunda, scilicet in hac, animam autem maxime dicet aliquis et a sensibili moueri et cetera, inquirit quo modo ueritatem habeat primo ponens ipsam secundum predictum modum moueri.

4Prima autem harum partium spectat ad lectionem presentem. Intendit igitur in hac parte Philosophus improbare opiniones diffinientium per motum in uniuersali destruendo fundamentum intensionis ipsorum. Recipit autem hec pars diuisionem in partes duas, in quarum prima destruit principium in quo ipsorum fundatur intensio quod est quod omne mouens necessario mouetur. In secunda, scilicet in hac, dupliciter autem commoueatur omne aut enim secundum se ipsum aut secundum alterum et cetera, improbat ipsorum opiniones uniuersaliter ostendens animam impossibile moueri. Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes in quarum prima proponit K95vb intensionem suam. In secunda, scilicet in hac, fortassis autem non solum falsus et cetera, prosequitur propositum. Secunda autem pars principalis recipit diuisionem in partes duas, in quarum prima ostendit animam nullo motu moueri. In secunda, scilicet in hac, quoniam autem anima uidetur mouere corpus et cetera, ostendit animam non moueri illo motu quo corpus mouetur qui magis proprius ei uidetur.

5Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima assignat distinctionem eius quod mouetur per se aut per accidens ex qua suas rationes elicit ut in illa suas fundet rationes ut scilicet ex certa distinctione procedat et in ambiguo non laboret. In secunda, scilicet in hac, dupliciter autem dicto quod mouetur nunc intendamus de anima, inducit tres rationes ad ostendendum animam nullo modo per se moueri secundum quarum numerum illa pars habet tres partes.

6Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partis quinque, in quarum prima proponit Philosophus quod intendit. In secunda destruit principium in quo fundatur intensio philosophorum diffinientium animam per motum. In tercia assignat distionctionem eius quod mouetur ut ex eius suppositione procedat. In quarta inducit tres rationes ad ipsorum opiniones improbandas ostendens animam per se carere motu. In quinta ostendit animam motu corporis per se non moueri.

8Sententia prime partis est: circa primam partem sic procedit Philosophus proponens suam intensionem et dicens quod inter omnes opiniones primo prosequendum est de illis que diffiniunt animam per motum. Consequenter ostendit intensionem ipsorum fundari supra falsitatem dicens quod non solum falsus est sermo ponens animam esse substantiam mouentem se ipsam, sicut ipsi posuerunt, aut potentem se ipsam mouere. Set etiam impossibile est dicere ipsam solum simpliciter moueri siue a se siue ab alio ut per motum diffiniatur et in esse constituatur. Deinde interimit illud in quo fundatur intensio ipsorum dicens quod, sicut primo dictum est, impossibilis est sermo asserens omne quod mouetur simul participare motum. Consequenter destruit eorum opiniones et primo diuidit modos eius quod mouetur dicens quod aliud mouetur dupliciter aut per se, sicut illud quod proprio motu mouetur, et non motu eius in quo est; aliud autem mouetur per accidens, sicut illud quod mouetur per existentiam sui in altero et hoc modo mouetur nauta secundum motum nauis per accidens et ostendit quod motu nauis mouetur per accidens et non per se hac ratione: omne quod per se mouetur proprio motu mouetur. Set proprius motus hominis qui est motus est nauta processiuus, quia attribuitur partibus organicis, scilicet pedibus uel partibus et secundum istum motum non mouetur in K96ra naui, ergo in naui non mouetur per se set per accidens, scilicet per motum nauis qui non est proprius motus eius et hoc significat cum dicit, manifestum est autem in partibus et cetera, et notandum quod aliud mouetur dupliciter: aut per se aut per accidens. Per se autem dupliciter aut enim per se et primo et sic totum animal mouetur aut enim per se non primo et sic manus in ipso mouetur. Per accidens autem dupliciter: aut enim mouetur aliud per accidens et potest proprio motu moueri, et sic mouetur nauta motu nauis, aut mouetur non tamen motu proprio potest moueri. Et sic mouetur albedo uel quodlibet accidens motu sui subiecti. Consequenter inducit rationes ad improbandum eorum opiniones. Et illa pars habet tres partes secundum tres rationes, et prima accipitur a diuisione specie, scilicet motus. Secunda accipitur a comparatione motus localis naturalis ad uiolentum. Tercia accipitur a natura motus elementorum in relatione ad suo situs determinatos.

9Prima ratio incipit. Dupliciter autem dico quod mouetur et cetera. Secunda sic: amplius autem si natura mouetur et uiolentia mouetur et cetera. Tercia sic, amplius autem si quid sursum mouetur ignis erit et cetera.

10Circa autem primam rationem duo proponit: primum enim ostendit quod anima non mouetur motu essentiali locali. Secundum est quod non mouetur motu accidentali sicut mouentur accidentia que in suis subiectis existunt. Dicit igitur quod postquam distinctum est quod modis aliquid mouetur inquirendum est secundum quem modum atingit animam moueri et formatur sua ratio hoc modo: omne quod per se mouetur participat aliquem quatuor motuum aut omnes aut plures eorum. Set anima per se mouetur sicut ipsi posuerunt, ergo participat aliquem predictorum motuum aut omnes aut plures. Omne autem quod per se participat omnes motus aut unum per se participat motum localem. Maior autem probatur eo quod omnes alii motus fundantur in motu locali qui est primus et sine ipso nullus est aliorum. Minor autem patet ex suppositione. Habetur igitur predicta ratione quod cum anima per se moueatur sicut ponebant philosophi ipsa per se mouetur motu locali. Ex hoc sequitur quod cum omne mobile secundum locum sit corpus occupans locum, quod anima sit corpus occupans locum quod est inconueniens.

11Deinde secundo, cum dicet, si enim substantia anime est mouens secundum se ipsam et cetera, ostendit quod anima non potest moueri motu accidentali et est sua ratio talis: nichil quod ipso mouetur secundum accidens mouetur. Set anima est huiusmodi, sicut ipsi posuerunt, ergo anima non mouetur secundum accidens et ostendit que sunt que mouentur secundum accidens dicens quod talia sunt, sicut album tricubitum, et uniuersaliter omne accidens quod mouetur motu sui subiecti. Talia enim K96rb mouentur motu corporis quod est ipsorum subiectum et ideo cum unumquodque sicut se habet ad motum sic se habet ad locum. Hec autem accidentia per accidens participant, set per oppositum omne quod per se participat motum per se participat locum. Set anima cum naturaliter se ipsa moueatur per se participat motum, ergo per se ipsam participat locum, quod falsum est.

12Auerrois autem uult exponere quod Aristoteles intendit ostendere animam non moueri motu accidentali, set motu alterationis et motu augmenti et diminutionis eo quod isti motus per accidens sunt, scilicet per motus subiecti. Set motus conuenit anime naturaliter et per se secundum philosophos, et dicit quod alteratio est motus per accidens, quia secundum ipsam mouentur qualitates secundum motum corporis. Augmentatio autem et diminutio sunt motus per accidens, quia in ipsis mouetur totum per accidens, quia secundum additionem et diminutionem partium. Et formatio rationis procedit secundum eundem modum, qui primo ante dictus est. Consequenter assignat secundam rationem que talis est: omne quod mouetur natura mouetur uiolentia, et omne quod quescit natura quiescit mouentia, sicut patet in istis corporibus inferioribus grauibus et leuibus. Set anima mouetur et quiescit natura secundum ipsos, ergo mouetur et quiescit uiolentia uel ad minus mouetur uiolentia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus