Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e6887

Sources:

Quaestio 4

Quibus motoribus communicat moueri ad motum mobilis et quibus non, et que est causa huiusmodi motus, utrum, scilicet motoribus unitis mobili per essentiam conueniat hoc

1[lec 15 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur quibus motoribus communicat moueri ad motum mobilis et quibus non, et que est causa huiusmodi motus, utrum, scilicet motoribus unitis mobili per essentiam conueniat hoc. Et ostenditur quod sic: omne quod unitur mobili per essentiam mouetur ad motum mobilis quia mouentibus nobis mouentur ea que in nobis sunt, sicut uult Aristoteles. Set motor unitus mobili per essentiam est in mobili, ergo mouetur ad motum mobilis.

2Ad oppositum: si omne mouens unitum mobili per essentiam, mouetur ad motum mobilis, et si illa unio est causa quare motor mouetur ad motum mobilis, ergo cum intellectus primus qui est motor uniuersalis omnium sit existens in omnibus per essentiam, sicut ostendum est, ergo mouentur ad motum omnium. Hoc autem falsum est et incoueniens. Ergo causa quare motor mouetur ad motum mobilis non est quia uniatur mobili per essentiam.

3Secunda ratio hec est: radius mouens aquas calefaciendo ipsas unitur aquis per essentiam et tamen non mouetur per motum aquarum, ergo motor unitus mobili per essentiam non mouetur ad motum mobilis. Ergo causa quare motor mouetur ad motum mobilis non est unio eius secundum substantiam cum mobili. Ergo debet poni alia causa huius motus. Hec autem non est nisi dependentia motoris ad mobile.

4Solutio. Ad hoc dicendum est quod motoribus unitis mobilibus per essentiam cum dependentia ab ipsis conuenit solum ad eorum motum ipsa moueri. Et per hoc patet solutio ad rationes. Causa igitur propter quam motor mouetur ad motum mobilis est dependentia a mobili. Causa autem propter quam motor mouetur mouendo est quadruplex et non est necesse quod moueatur semper motu mobilis semper mouendo mobile.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus