Quaestio 6

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e7065

Sources:

Quaestio 6

Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali

1[lec 15 q6] Questio sexta. Circa sic proceditur et queritur utrum anima moueatur aliquo modo motu locali. Et ostenditur quod sic: omnis substantia mouens secundum apprehensionem rei exterioris mouetur primo secundum exigentiam rei exterioris quam ad illam corpus moueat, set anima mouet corpus ad locum per apprehensionem loci, ergo prius mouetur aliquo modo ad locum ad quem mouet corpus quam ad ipsum corpus moueat. Iterum cum mouet corpus ad locum per apprehensionem mouet se et dirigit se ad motum corporis et dirigendo se mouet et dirigit corpus. Omnis talis uero substantia mouetur ab alio et mouendo se mouet aliud, ergo anima mouendo corpus localiter mouetur aliquo modo motu locali adminus secundum intensionem et estimationem.

2Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles in septimo Metaphsice, omnis actio K98rb nes reducuntur ad uniuocationem, et dicit Auerrois super hoc in undecimo quod uulnera que facit percutiens per corrigias in dorso reducuntur ad uniuocationem per intensionem quia uulnera que sunt in dorso sunt in mente percutientis secundum intensionem. Set anima mouet corpus et influit motum supra ipsum, ergo hec influentia reducitur ad uniuocationem. Set hoc non potest esse nisi ad minus anima participet motum localem secundum intensionem, set non potest participare motum secundum intensionem nisi moueatur se ipsa secundum intensionem mouendo corpus, ergo anima mouendo corpus localiter aliquo modo participat motum localem.

3Ad oppositum: omne quod mouetur ad locum est natum occupare locum. Omne autem tale est corpus, ergo omne quod mouetur ad locum est corpus. Set anima non est corpus, ergo anima non mouetur ad locum, ergo anima nullo modo mouetur motu locali nec ipsum participat.

4 Solutio. Ad hoc dicendum eset quod anima mouet corpus motu locali et cum mouet corpus motu locali mouetur aliquo modo ad locum ad quem mouet corpus secundum apprehensionem, et mouet se dirigendo se ipsam et dirigendo se dirigit corpus ad locum determinatum et sic mouetur a loco per intensionem et se mouet ad locum per intensionem et mouet corpus. Motus uero corporalis et locus attribuitur corpori et non anime. Huiusmodi autem motus quo anima mouetur motu locali non est motus proprie set est motus intensionis et est spiritualis. Soli autem corpori competit motus corporalis, unde anima prius quam moueat corpus ad locum estimat illum locum et estimat se esse in illo loco ante quam sit ibi et per istam estimationem corpus ad locum dirigit, sicut si aliquis uelit ire Romam, anima sua prius estimat locum illum Rome et mouetur ad illum intendendo ipsum et estimando et postea mouet corpus ad illum.

5Dicendum est igitur ad rationes quod motus est duplex, scilicet corporalis et spiritualis. Motus autem corporalis competit soli corpori; motus autem spiritualis est motus secundum intensionem et apprehensionem et talis competit anime in mouendo se et dirigendo. Cum enim apprehendit locum statim estimat modum uie ad locum et dirigit se per estimationem ad illum et estimat se esse in illo loco antequam sit in eo et secundum istam estimationem postea corpus ad locum dirigit et mouet, et ideo dicitur mouere corpus localiter secundum istam estimationem. Et intellidendum est quod motus corporalis competit anime tanquam principio effectiuo solum et participatur ab ea solum secundum intensionem. Competit uero corpori, sicut subiecto, et ideo motus localis corporalis competit anime, sicut principio regulanti et effectiuo et intendenti. Corpori autem competit sicut subiecto in quo est. Et ita patet quod anima participat aliquo modo motum localem mouendo corpus localiter, scilicet secundum intensionem ipsum participat solum et esti K98va mationem, et hoc probat ratio prima. Et per hoc soluuntur omnes rationes ad oppositum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus