Quaestio 8

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e7191

Sources:

Quaestio 8

Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis

1[lec 15 q8] K98vb Circa octauam questionem sic proceditur, et queritur utrum hec passio sit corporalis an spiritualis. Et ostenditur quod sit spiritualis: omne quod recipitur in aliquo recipitur recipitur secundum possibilitatem recipientis et non rei recepte, set res a quibus patitur anima recipiuntur in anima, ergo recipiuntur in ea secundum possibilitatem anime. Set anima est substantia spiritualis, ergo modo spirituali recipiuntur res in anima et eo modo quo recipiuntur in anima patitur anima ab illis, ergo patitur ab illis passione spirituali.

2Ad oppositum: omnis forma que per sui actionem rem corporalem corrumpit est existens in propria materia, set obiecta sensibilia sunt huiusmodi, prout inmutant sensus sunt in propria materia et eo modo quod sunt inmutant animam et mouent. Ergo inmutant animam uel sensum in mutatione corporali et non spirituali. Ergo anima patitur a rebus passione corporali et non spirituali.

3 Solutio. Ad hoc dicendum est quod illa actio et passio secundum quam anima patitur a rebus sensibilibus extra est passio et actio spiritualis et non corporalis, sicut ostendit ratio, et est spiritualis secundum gradus maioris spiritualitatis et minoris. Spiritualius enim recipiuntur res in intellectu quam in sensu, et spiritualius recipiuntur res in sensibilibus uirtutibus interioribus, sicut in memoria et sensu communi, quam in uirtutibus partibus et inter uirtutes sensitiuas particulares. Spiritualius enim recipiuntur res in uisu quam in aliis sensibilibus.

4Ad rationem in contrarium dicendum est quod receptio corporalis est duplex: quedam est que est receptio subiecti et hoc modo non recipiuntur res corporaliter in sensu, unde corpus odoriferum non recipitur in organo olfatus set solus fumus qui resoluitur ab illo corpore. Et similiter est de saporibus et de aliis. Est autem alia receptio corporalis que est receptio alicuius resoluti a subiecto corporali, sicut receptio fumi resoluti a substantia odorifera, et hec est duplex, quia quedam est in organo, alia est in uirtute. Receptio autem in organo est corporalis quodam modo que autem est in uirtute spiritualis est. Horum autem uerificatio in sequentibus patebit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus