Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e7992

Sources:

Quaestio 2

Utrum anima sit substantia an accidens

1[lec1 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima sit substantia an accidens. Et ostenditur quod sit substantia per tres rationes, quarum prima hec est: cuiuslibet potentie in aliquo genere respondet actus in genere illo, et loquimur de potentia essentiali et actu. Set corpus est perfectibile potentia in genere substantie, ergo ei respondet actus in genere substantie. Set actus ille et perfectio est anima que perficit et complet corpus in genere substantie et in genere uiuentium et animatorum, ergo anima est in genere substantie. Item per hoc habemus quod sit perfectio eius in genere nature. Item principia secundum rationem que sunt ordinabilia in genere fundantur in principiis nature. Set differentia corporum animatorum est animatum. Differentia corporum sensibilium sensibile, differentia corporum intellectibilium intelligibile uel rationale. Hee autem differentie que sunt principia secundum rationem in anima radicantur, ergo cum iste differentie sint in genere substantie, necesse est animam esse in genere substantie.

2Secunda ratio hec est: omne quod est principium operationis sufficientis et diuerse secundum speciem per diuersitatem suarum uirtutum in aliquo subiecto est habens naturam substantie et non accidentis, et hoc patet. Nullum enim accidens sufficienter operatur nec est principium sufficientis operationis, et iterum accidens non habet distinctionem potentiarum nec uirtutum de se, set ex parte materie ut calidum non habet diuersitatem a sua natura secundum speciem nec uirtute nec alio modo nisi per naturam in qua est uel agit. Set anima est huiusmodi, ergo anima est in genere substantie et non accidentis.

3Tercia ratio hec est: omne quod est principium generationis sicut regulans et primum mouens et imponens necessitatem motui et generationi et cuilibet operationi est in aliquo subiecto habens naturam substantie. Hoc enim scribitur in secundo De generatione, scilicet quod forme substantiales agunt sicut primi mouentes. Accidentales autem sicut instrumenta. Non enim est status ad illas nec regulant materiam, quia si sic esset ignis generaret calidum solum et non ignem, K102rb quia secundum necessitatem fomarum regulantium procedunt dispositiones. Set anima secundum omnem sui differentiam est huiusmodi, ergo anima est in genere substantie et non accidentis.

4Quarta ratio hec est: omnis forma que per sui existentiam in perfectibili dat esse perfectibili et operationi speciei conuenientem et per sui recessum oppositi inducit, scilicet aufert esse hoc reliquendo materie operationem conuenientem, est forma que est substantia. Anima autem est huiusmodi, ergo anima est forma que est substantia. Maior patet cum omne specificum et omnis operatio que est a parte esse specifici sit a forma substantiali. Minor patet in fine primi de anima, quia egrediente anima a corpore exspirat corpus et marcesit. Et iterum in secundo habetur recedente uisu ab oculo iam non est oculus set autem equiuoce, et hoc dicit Aristoteles in quarto Metheorum.

5Ad oppositum, inducuntur rationes sophistice: denominationes substantiarum fiunt ab accidentibus, sicut uult Aristoteles, set a differentiis anime fiunt denominationes subiecti corporis. Ergo anima est accidens et non substantia.

6Secunda ratio est hec: in rebus naturalibus fiunt operationes per formas accidentales. Ignis enim agit per calorem, ergo illud quod est principium operationis et quod per operationem diffinitur habet naturam accidentis. Set anima est huiusmodi, sicut posuerunt omnes philosophi qui diffiniuerunt eam per motum et operationem. Ergo anima est in genere accidentium et non in genere substantie.

7 Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima continetur in genere substantie. Est enim substantia spiritualis que corpus perficit et conseruat et mouet et dirigit. Et concedende sunt rationes ad hanc partem inducte.

8Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod in anima sunt duo, scilicet essentia et operatio. A parte autem essentie non denominat subiectum corpus animatum set a parte operationis. Dicit enim Ysidorus et Auicenna quod anima nomen est officii et non essentie, et sic per essentiam non est accidens.

9Ad secundam rationem dicendum est quod actio debetur alicui duobus modis: uno modo tanquam primo mouenti et regulanti et toti operationi necessitatem imponenti. Et hoc modo operatur anima per calorem tanquam per instrumentum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus