Preambula, Problema 1, Quaestio 13

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p1q13

Sources:

Preambula, Problema 1, Quaestio 13

1 Terciadecima questio est utrum anima sit subiectum in scientia de anima aut corpus animatum. Et uidetur quod corpus animatum sit subiectum in scientia de anima. Scientia enim ista non considerat passiones anime separate set passiones communes anime et corporis. Hee autem passiones causantur ab anima cum corpore, ergo passiones hic inquisite causantur ab anima cum corpore et non ab anima solum. Set illud est subiectum in scientia a quo causantur passiones inquisite et probate in illa, ergo anima solum non erit subiectum huius scientie, set anima cum corpore. Hoc autem est corpus animatum, ergo corpus animatum est subiectum huius scientie.

2 Secunda ratio hec est, nulla forma in quantum forma considerata per relationem ad ma K48rb teriam habet quod denotetur in scientia sine materia, nec materia sine illa. Set anima considerata in hac scientia est forma corporis per relationem ad corpus, ergo anima hic non determinatur nisi per relationem ad corpus, ergo compositum ex anima et corpore hic determinatur. V54vb Hoc autem est corpus animatum, ergo corpus animatum est subiectum in hac scientia.

3 Tercia ratio hec est, uniuersale subiectum per predicationem totius scientie denominat omnia substantia in illa scientia. Set sicut uult Algazel et Avicenna, subiectum scientie naturalis est corpus mobile in quantum mobile, ergo in qualibet parte scientie naturalis subiectum est corpus mobile cum alia differentia superadita. Ergo in hac scientia subiectum est corpus mobile cum alia supraddita. Non autem nisi cum ista que est animatum, ergo subiectum in hac scientia est corpus animatum et non anima.

4 Ad oppositum est hec ratio, primo dicit Aristoteles quod hec scientia est de anima et inquisitio in hac scientia est de anima, et hoc dicit in principio De anima, nullam faciens mentionem de corpore. Set illud est subiectum in scientia de quo est inquisitio in scientia, ergo anima subiectum est in hac scientia et non animatum corpus.

5 Secunda ratio talis est, scribitur in principio De sensu et sensato quod in libro De anima dictum est de anima secundum se. Set dicere de anima secundum se est dicere quod anima sit subiectum in hac scientia. Ergo anima est subiectum in hac scientia et non corpus animatum.

6 Solutio. Dicendum est quod corpus animatum est subiectum in hac scientia, set intelligendum est quod subiectum in scientia est multis modis: uno modo appellatur subiectum in scientia illud indiuisibile ad quod reducuntur et a quo fluunt omnia in illa scientia; et sic primum est subiectum in metaphysica, quia ad ipsum reducuntur omnia in illa scientia tamquam ad primum principium indiuisibile, sicut uult Aristoteles. Solus enim Deus uidetur esse principium omnium. Secundo modo appellatur subiectum in scientia illud commune per predicationem communem ad omnia in illa scientia, et sic ens in quantum ens est subiectum in metaphysica. Tercio modo appellatur subiectum in scientia illud in quo radicantur omnia in illa scientia, et de quo illud commne per prius predicatur. Et sic substantia subiectum est in metaphysica, quia in substantia fundantur omnia, et de hac predicatur ens per prius. Quarto modo appellatur subiectum in scientia circa illud quod et ad quod applicatur scientia. Et sic causa uel questio ciuilis subiectum est in rethorica, quia circa ipsam intensio eius inuoluitur. Quinto modo appellatur subiectum in scientia illud quod est subiectum eius in quantum speculatur et instrumentum eius in quantum utitur. Et sic sillogismus est subiectum in logica et oratio in gramatica et oratio rethorica in retorica. Sexto modo appellatur subiectum in scientia illud ratione cuius formaliter aliquid est subiectum in scientia illa. Et sic anima est subiectum in scientia ista, non de quo est scientia set ratione cuius de aliquo est ista scientia. Est enim de corpore animato non ratione corporis set ratione qua comparatur ad animam. De corpore enim animato in Vegetalibus determinatur, set non in quantum refertur ad animam set in quantum refertur ad partes suas et dispositiones suarum partium. Et in libro De animalibus determinatur de corpore animato non in quantum refertur ad animam set in quantum refertur ad complexionem suam et dispositiones suarum partium. In hac autem scientia determinatur de corpore animato K48va in quantum refertur ad animam et ad operationes anime, et per hoc soluitur prima ratio in contrarium.

7 Ad secundam dicendum est quod determinare de anima secundum se est dupliciter: uno modo sine relatione ad corpus, et sic non determinatur in hac scientia secundum se. Alio modo est determinare de anima secundum se ut est in corpore a parte operationum que ab ipsa incipiunt et diffunduntur ad corpus, et non a parte operationum que habent ortum a corpore, set habent ortum in corpore. Et sic determinatur in hac scientia de anima secundum se non tamen sine corpore, et sic corpus animatum est subiectum in hac scientia.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus