Preambula, Problema 1, Quaestio 3

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p1q3

Sources:

Preambula, Problema 1, Quaestio 3

1Tercio queritur utrum anima se ipsam cognoscat. Et ostenditur quod sic, quia, sicut dicit Algazel, ad hoc ut aliquid cognoscatur requiruntur tria: primum est ut substantia cognoscens sit inmunis a materia corporali; secundum est ut res cognita sit denudata a materia corporali; tercium est ut sit unio rei denudate et inmunis a materia et presentia. Et propter hoc etiam primum cognoscit se, quia est inmune a materia, propter hoc cognoscit, et quia est denudatum et separatum a materia, ideo cognoscitur, et quia est sibi presens, ideo cognoscit se ipsum. Ergo cum anima intellectiua sit huiusmodi et habeat istas proprietates necesse est quod anima intellectiua se ipsam cognoscat.

2 Secunda ratio hec est, sicut dicit Algazel, quanto aliqua substantia est magis simplex et spiritualis tanto manifestius cognoscit res et sub plenari luce et cum maiori delectatione. Et ideo primum sub plenissima luce cognoscit res et magis delectatur. Ergo cum anima intellectiua sit substantia spiritualis et sibi maxime luceat, quia est sibi maxime presens, patet quod si cognoscit res alias propter hoc multo magis se cognoscet. Anima ergo intellectiva se ipsam cognoscit.

3 Ad oppositum dicit Aristoteles: obiecta precedunt actus et actus primi sunt potenciis, et potencie precedunt substantias. Ergo si anima cognoscit se, cognoscet se per sua obiecta, per suas potencias et per suos actos. Ergo non cognoscit se per se, set est primo cognoscitiua suarum operationum, et si sui sit cognoscitiua, hoc est per suas operationes et a posteriori, et non simpliter nec per se.

4 Solutio. Dicendum est quod anima cognoscit se per se, sicut uult Boetius in libro De consolatione, duo sunt que anima non potest ignorare, scilicet uerum et se. Verum non potest ignorare quia tam cito ignorat uerum decipitur. Se autem non potest ignorare, quia semper est sibi presens. Item Augustinus dicit quod cum anima omnia alia cognoscat se non debet non cognoscere; et sic patet per Boetium et per Augustinum quod anima cognoscit se ipsam.

5 Ad rationem in contrarium dicendum est quod duplex est cognitio anime: una que oritur a sensu, et hec incipit ab obiectis et terminatur ad potencias, et a potenciis ad substantias, set hec non est cognitio anime que sit de se uel sui. Est autem alia per reflectionem supra se, et hanc habet anima de se, et de hac non est uerum quod obicit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus