Preambula, Problema 2, Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p2q1

Sources:

Preambula, Problema 2, Quaestio 1

1 Circa probleuma secundum principale queritur de comparatione huius scientie ad alias scientias naturales, et circa hoc queruntur XX questiones:

2 Prima questio est de comparatione huius sciencie ad scientiam Animalium et Plantarum, et uidetur quod sic: eadem cum scientia Animalium et Plantarum, quia eiusdem scientie sunt materia et forma, ergo cum anima sit forma corporis animati, eiusdem scientie erit K49ra anima et corpus animatum. Set in hac scientia determinatur de anima secundum omnem sui differentiam; in libro autem Animalium et Vegetabilium determinatur de corporibus animatis istis animabus, ergo hec scientia est eadem cum istis siue cum illis.

3 Secunda ratio hec est, sicut uult Aristoteles, passiones anime sunt de consideratione physici, quia concernunt materiam. Sunt enim communes anime et corpori, ergo, prout in hac scientia determinatur, sunt communes anime et corpori, ergo debent cadere in scientia de anima et corpore. Hec ergo scientia in qua determinatur de anima et de operationibus eius est eadem cum illis in quibus determinatur de corpore.

4Ad oppositum est illud quod uult Aristoteles, qui in diuersis scientiis, ut uisum est, de hiis determinat.

5 Solutio. Dicendum est quod in diuersis scientiis determinatur de anima et corpore animato, quia in corpore animato sunt multa. Primum est corpus et dispositiones eius et suarum partium et diuersitas earum, et diuerse nature animalium et plantarum et diuerse complexiones eorum et diuersa loca in quibus habitant et sunt, et a parte ista determinatur de corpore animato in libro Animalium et in libro Vegetabilium. Secundum est natura anime, qua informatur, et operationes anime, que egrediuntur ab anima supra corpus, et sic de ipso determinantur in scientiaDe anima et propter hoc intitulatur ab anima, quia determinatur in illa scientia de corpore animato a parte operationum egredientium ab anima determinatarum supra ipsum. Tercium est natura operationum quas habet corpus a parte corporis et que contrahunt naturam ab eo; et sic de eo in Minoribus libris, sicut in libro De sensu et sensato, De morte et uita, De sompno et uigilia. Diuersitas autem istarum scientiarum est a diuersitate diuersorum principiorum, quia alia sunt principia et rationes corporis a parte operationum anime quam a parte suarum operationum, et iterum operationes que egrediuntur a corpore addunt rationes et principia supra complexiones corporum, et sic patet diuersitas huius scientie ab aliis.

6 Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est forma, scilicet forma que est forma tantum, et forma que est forma et substantia. Forma que est forma tantum nichil habet nisi illud quod habet a materia, et ideo non habet alias rationes nec passiones nisi cum materia. Immo quantum ad omnes dependet a materia, et ideo cadit in eadem scientia cum materia. Forma autem que est forma et substantia habet alias rationes et passiones preter illas quas contrahit a materia uel cum materia, et ideo potest cadere in alia scientia quam sua materia. Talis autem forma est anima respectu corporis animati, et ideo hec scientia diuersa est a scientiis de corpore animato.

7 Ad secundam rationem dicendum est quod hec scientia considerat passiones communes anime et corpori. Tamen separata est ab aliis que sunt de corpore animato, quia considerant complexionem corporis et formationem eius et dispositiones suarum partium, et hec non sunt communia anime et corpori, set insunt corpori solum, et ideo est separatio istarum scientiarum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus