Preambula, Problema 2, Quaestio 15

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p2q15

Sources:

Preambula, Problema 2, Quaestio 15

1 Quintadecima questio est de comparatione huius scientie ad scientiam De memoria et reminiscentia, et queritur utrum scientia de memoria et reminiscentia sit eadem cum scientia de anima. Et ostenditur quod sic: quedam sunt operationes anime que egrediuntur ab anima supra corpus, quedam sunt que habent causam a parte corporis. Prime autem operationes cadunt in eadem scientia cum anima, cum ergo memoria et reminiscentia sint de illis operationibus que ab anima egrediuntur, patet quod scientia de memoria et reminiscentia erit eadem cum scientia de anima.

2 Secunda ratio hec est, uirtutum quedam sunt apprehensiue specierum, quedam autem conseruatiue illarum, apprehensiue sunt ut quinque sensus, conseruatiue autem sunt ut memoria et reminiscentia, set eiusdem scientie sunt apprehensiue uirtutes specierum et uirtutes conseruatiue earum, ergo K50vb eiusdem scientie sunt quinque sensus et memoria et reminiscentia, cum ergo in ista scientia determinetur de quinque sensibus patet quod scientia de memoria et reminiscentia erit eadem cum ista scientia de anima.

3 Tercia ratio hec est, uirtutum quedam sunt exteriores, quedam interiores. Virtutes exteriores sunt quinque sensus. Virtutes autem interiores sunt sensus communis ymaginatio et fantasia, memoria et reminiscentia, set in libro De anima determinat Aristoteles de uirtutibus interioribus et exterioribus que sunt sensus communis, fantasia, ymaginatio, ergo debet similiter determinare in libro De anima de uirtutibus interioribus que sunt memoria et reminiscentia, ergo scientia de memoria et reminiscentia st eadem cum scientia de anima.

4 Ad oppositum est hoc quod Aristoteles in libro De sensu et sensato enumerat scientiam de memoria et reminiscentia inter scientias separatas a scientia de anima, ostendens quod in scientia de anima dictum est quod secundum se et in sequentibus dicendum est de operationibus eius inter quas scientias enumerat scientiam de memoria et reminiscentia, et sic scientia de memoria et reminiscentia alia est a scientia de anima.

5 Secunda ratio hec est, quia Aristoteles continuat librum De memoria et reminiscentia ad librum De sensu et sensato dicens: "ex quo de sensibus et sensibilibus dictum est relictum est ut determinetur de memoria et reminiscentia". Et sic, si liber De sensu et sensato non est eadem scientia cum scientia de anima, patet quod nec scientia de memoria et reminiscentia.

6 Tercia ratio hec est, quedam operationes comparantur ad animam, sicut ad causam a qua egrediuntur. Quedam autem habent causam et diuersitatem a parte corporis. Prime autem operationes determinantur in eadem scientia cum anima, relinque autem in alia, set memoria et reminiscentia habent diuersitatem a parte corporis. Ponit enim Aristoteles in libro De memoria et reminiscentia diuersitatem memorie a parte corporis. Scientia ergo de memoria et reminiscentia alia est scientia de anima.

7 Solutio. Dicendum est quod quidam ponunt tractatum De memoria et reminiscentia esse de continuatione scientie De anima. Dicendum autem est quod non continuatur scientie libri De anima, set continuatur scientie libri De sensu et sensato. Liber autem De sensu et sensato continuatur scientie de anima, nec tamen una est scientia, set consequens ad scientiam de anima et ordinata ad ipsam.

8 Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod memoria et reminiscentia dupliciter possunt considerari. Vno modo considerantur prout referuntur ad animam, et sic determinantur in eadem scientia cum anima et debent determinari. Alio modo considerantur prout recipiunt diuersitatem secundum diuersas dispositiones corporis, et sic addunt alia principia et dispositiones supra animam, et sic cadunt in alia scientia ab anima, sic autem determinatur de illis in scientia que appellatur de memoria et reminiscentia, et ideo scientia de memoria et reminiscentia diuersa est a scientia de anima, per hoc patet solutio ad secundam rationem.

9 Ad terciam dicendum est quod uirtutes interiores dupliciter considerantur: uno modo per relationem ad scientiam, et sic in eadem scientia determinantur cum illa. Alio modo considerantur per relationem ad corpus a cuius principiis et dispositionibus diuersitatem recipiunt, et sic deter K51ra minantur in alia scientia ab anima. Sic autem determinatur de memoria et reminiscentia in libro suo, et ideo illa scientia est alia a scientia de anima.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus