Preambula, Problema 2, Quaestio 16

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p2q16

Sources:

Preambula, Problema 2, Quaestio 16

1 Sextadecima questio est propter quid quedam operationes anime faciunt scientiam separatam, quedam autem non. Queritur enim propter quid motus progressiuus non facit aliam scientiam separatam ab anima, sicut et alie quedam operationes anime.

2 Solutio. Dicendum est quod quedam operationes anime oriuntur ab anima et ad ipsam referuntur, et tales in eadem scientia determinantur cum anima. Talis enim est motus progressiuus, quia motus progressiuus comparatur ad uirtutem appetitiuam a qua habet ortum precedentibus operationibus uirtutum sensibilium apprehendentium a longe. In solis enim illis est motus progressiuus in quibus est uirtus appetitiua et uirtutes sensibiles apprehendentes a longe. Alie sunt operationes que oriuntur a parte corporis et que addunt illas dispositiones et causas preter illas quas contrahunt ab anima, et tales propter illa principia faciunt scientiam ab anima separatam. Tales autem sunt operationes anime que determinantur in Minoribus libris. Dicendum est tamen quod dupliciter est loqui de motu progressiuo. Vno modo per comparationem ad animam, et sic determinatur de ipso in libro De anima. Alio modo est loqui de ipso per comparationem ad organa et dispositiones animalium per que excercetur, et sic determinatur de ipso in libro quem narrat Averroys supra librum physicorum quem facit Aristoteles de motibus animalium, qui non est in latino.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus