Preambula, Problema 2, Quaestio 20

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p2q20

Sources:

Preambula, Problema 2, Quaestio 20

1Vicesima questio est que est causa distinctionis scientie a scientia et partium scientie ad inuicem.

2 Solutio. Dicendum est quod diuersitas ista prouenit a parte subiecti et a parte eorumque in subiecto indicantur, set hec diuersitas multiplex est. Etenim quoddam subiectum distinguitur ab altero subiecto secundum genus abstractionis, sicut res coniuncta motui et materie distinguitur a re omnino separata a materia et a motu et ab illa que est coniuncta secundum esse separata secundum distinctionem, et hec diuersitas facit diuersitatem distinctionum in scientiis principalibus sicut in partibus philosophie principalibus. Est autem alia diuersitas que est per additionem dispositionis supra subiectum que dispositio est alterius nature, et sic linea uisualis addit supra K51va lineam simpliciter, et hec diuersitas facit separationem sciencie per modum subalternationis. Linea enim uisualis addit supra lineam simpliciter aliud principium, scilicet uisibile, quod est alterius nature, quia est a principio nature et subalternatur scientia de linea uisuali scientie de linea simpliciter. Tercia diuersitas est que attenditur inter partes integrales ipsius subiecti alicuius uel eorum que ad principale subiectum concurrunt que partes addunt aliquas proprietates et passiones supra subiectum que tamen sunt eiusdem abstractionis, et hec diuersitas facit separationem librorum principalium, qui ad inuicem diuersas passiones habent que partes continentur sub diuersis partibus principalibus et hec facit diuersitatem capitulorum. Quarta diuersitas est que est ratione diuersarum conclusionum et passionum que probantur de eadem parte subiecti et hec facit distintionem in paragraphis in scientia. Hec autem distinctio scientie penes diuersitates predictas non procedit secundum exigentiam traditionis nostre, set secundum exigentiam rerum et status scientie et rationem ipsius.

3Et sic patet uerificatio et notificatio eorum que circa secundum probleuma principale propositum inquiruntur.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus