Preambula, Problema 2, Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p2q4

Sources:

Preambula, Problema 2, Quaestio 4

1 Quarta questio est de separatione huius sciencie a scientia Paruorum librorum. Et uidetur quod sint eadem, nam eiusdem sciencie sunt operationes anime et ipsa anima. Cum igitur in illis libris K49va determinetur de operationibus anime, in hac autem scientia de ipsa anima et ita uidetur quod ista scientia sit eadem cum illis et non separabilis ab illis.

2 Solutio. Dicendum est quod duplex est subiectum in scientia, unum quod non addit principium alterius nature supra subiectum commune et principale in illa tota scientia, sicut linea curua et recta sint eiusdem scientie cum linea simpliciter. Aliud est quod addit aliud principalium supra illud subiectum commune, sicut linea uisualis addit aliud principium supra lineam simpliciter. Et tale facit scientiam separatam ab illo communi, et ideo in alia cadit scientia linea uisualis et linea simpliciter. Similiter dico quod operationes anime que determinantur in Minoribus libris addunt principium alterius nature supra illas que determinantur in hac scientia, quia in hac scientia determinatur de anime operationibus que egrediuntur ab anima; in illis autem de operationibus anime que tantum egrediuntur a corpore, et ita sunt ab alio principio ille et iste et propter hoc hec scientia separatur a scientia Minorum librorum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus