Preambula, Problema 2, Quaestio 9

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Edition: 0.0.0-dev | July 10, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-p1p2q9

Sources:

Preambula, Problema 2, Quaestio 9

1Nona questio est cum de sapore et odore determinetur in libro De sensu et sensato et in libro De anima et in Medicina et in libro Vegetabilium queritur quomodo differenter.

2 Solutio. Dicendum est quod sapor consideratur multipliciter: uno modo quantum ad primam sui generationem quam habet ex quattuor qualitatibus, et sic in libro De sensu et sensato determinatur de sapore. Secundo modo consideratur prout est obiectum gustus, et odor prout est obiectum olfatus, et sic determinatur de sapore in libro De anima. Tercio modo consideratur prout est medium deueniendi in cognitionem complexionis ciborum et medicinarum per quod medium immutatur complexio humana a complexione cibi et medicine, ut iste sapor est acetosus. Sic ergo frigide complexionis determinatur ergo calide, et sic de eo determinatur in Medicina. Quarto K50ra modo consideratur secundum quod est dispositio fructuum plantarum acquisita in illis per primam naturam fructuum et plantarum, et sic de eo determinatur in libro Vegetabilium; et similiter dicendum est de odore.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus