Tractatus de anima

By Guillelmus Hedonensis

Edited by Michael Stenskjær Christensen

Edition: 0.1.0 | March 02, 2018

Authority: Representation and Reality: Historical and Contemporary Perspectives on the Aristotelian Tradition : http://representationandreality.gu.se

License Availablity: free, Published under a Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

da-3-d3c6

Sources:

C: Cambridge, Gonville & Gaius, 342/538

O: Oxford, Corpus Christi College 107, ff. 1--149r

C134va O92ra

Distinctio tertia, capitulum sextum: Utrum intellectus seipsum intelligat et qualiter idem contingat esse signum sui et quid contra hoc et ad hoc dici conveniat

1 Ex praemissis habemus idem esse intellectum et intellectionem et rem intellectam, contra quod obici solet a quibusdam philosophicae facultatis ignaris quorum oppositiones, ut refellantur, proponamus. Dicunt ergo quasi pro magno inconvenienti quod inde sequitur unum et idem esse signum et signatum respectu eiusdem et prius ac posterius se ipso et huiusmodi.

[Rationes principales]

2 Item, instrumentum percutiendi secundum quod est [1] instrumentum a se ipso non suscipit percussionem, non enim percutit se ipsum, similiter instrumentum videndi non videt seipsum; unde nec baculus percutitur nec oculus videtur a se ipso [2] ; nullus enim sensus potest esse iudex sui, sicut declaratum est superius; ergo a simili cum intellectus sit instrumentum intelligendi, ipse intellectus a se ipso non intelligitur.

3 Item, hoc [3] volunt probare ducendo ad metam falsi vel impossibilis hoc modo: Si pars non potest constituere intellectum de suo toto, multo fortius idem non potest constituere intellectum de se ipso. Huius autem conditionalis antecedens volunt probare in terminis insolubilibus, ut in eo quod est 'ego dico falsum', si enim haec dictio falsum constituit intellectum de eo quod est me dicere falsum, ergo cum dico 'ego dico falsum', idem est ac si dicerem 'ego dico me dicere falsum', sed adhuc haec 'dicere falsum' eundem constituit intellectum quem [4] prius, ergo idem est ac si diceretur 'ego dico me dicere me dicere falsum', et sic in infinitum, sed impossibile est aliquid in infinitum procedere; ergo impossibile est primum, scilicet hanc dictionem falsum constituere intellectum de eo cuius est pars, impossibile enim est quo posito sequitur impossibile.

4 Preterea, si ita, procedit in infinitum, sed infinita non contingit pertransire intelligentem, ergo impossibile est intelligi quod significatur hac [5] propositione 'ego dico falsum', ergo nihil est quod ea significatur, et haec est causa quare quidam ad talia proposita dicunt "nihil dicis", et cum dicitur "ego propono falsum", dicunt "nihil proponis", et haec est sententia cassationis et causa eius; sed cuilibet consideranti constat quod huic voci 'ego dico falsum' aliquis subest intellectus, ergo iste terminus O92rb 'falsum' non constituit intellectum de eo cuius est pars, ergo non est signum sui et ita de omnibus aliis.

5 Item, cum anima per intellectum abstrahentem abstrahit lineam vel rectum sive huiusmodi aliquid in tali abstractione, aliud est ipsum quod intelligitur, aliud autem id per quod intelligitur; aliud enim est quod iam imprimitur animae abstrahenti, aliud autem forma ipsius intellectivi, alia enim [6] est impressio facta in anima quam rectum quod est in materia, ergo in apprehensione C134vb recti fit dualitas [7] , aliud est enim in anima interius aliud in materia exterius, et ita de aliis quibuscumque intellectis. Cum autem anima se ipsam sive intellectus seipsum intelligit, in intelligendo patitur, ergo a seipsa suscipit quandam passionem; illa passio est accidens ipsi, adest enim et abest subiecto manente incorrupto, quandoque enim [8] intelligit seipsam [9] quandoque non; nihil autem est sua passio sicut nulla substantia est suum accidens, ergo anima non est ipsa sui passio qua seipsam intelligit, neque intellectus sua passio qua se intelligit; ergo similiter hic sicut in [10] aliis est dualitas in apprehensione, et aliud est id quod intelligitur, aliud id quo intelligitur et aliud signum aliud signatum, ergo intellectus non est signum sui.

6 Item, teste Aristotele , " voces sunt notae earum quae sunt in anima passionum; passiones autem sunt notae rerum, quas etiam passiones Aristoteles similitudines rerum apellat, " [a] heae autem sunt accidentales animae sicut praedictum est, vires autem sunt substantiales animae sive essentiales; iste vero terminus 'intellectus' est vox significativa ad placitum, ergo est nota eius quae est in anima passionis, ergo significat intellectum qui est passio animae, et sub illa passione concipitur ipse intellectus qui est vis animae substantialis, cum passio ipsa [11] sit accidentalis; ergo hic est dualitas, et aliud est quod intelligitur aliud autem quo intelligitur; ergo ipse intellectus non intelligitur per seipsum sed per aliud, ergo intellectus non est signum sui.

7 Item, dato quod intellectus seipsum [12] per seipsum intelligat, videtur quod semper seipsum de [13] neccesitate intelligat. Oculus enim per similitudines coloratorum apprehendit colorata, et semper dum sibi praesens est illa similitudo videndo sentit id cuius est illa similitudo, semper enim videtur album dum similitudo albi est preasens in oculo, et ita de aliis. Si autem oculus seipsum apprehenderet, et videret seipsum, cum ipse oculus sibi semper sit praesens, ipse in videndo semper seipsum videret, et sic omnis videns semper et continue suum videret oculum, dum enim praesens est [14] id quo videtur res, praesentialiter etiam videtur ipsa res; simili modo si intellectus seipsum per seipsum intelligit, cum ipse intellectus sibi ipsi semper sit praesens, semper intelligitur ipse intellectus, sed non contingit simul et semel plura intelligi; ergo si intellectus semper seipsum intelligit, seipsum solum modo semper intelligit, et nihil umquam aliud, quod patet esse manifeste falsum; ergo primum est falsum ex quo hoc sequitur, scilicet intellectum seipsum per seipsum intelligere, neque igitur intellectus est signum sui neque iudex sui per se.

[Determinatio]

8 Quod autem non ita sit, sed quod ipse intellectus sit signum et iudex sui per se, et non per aliud, ratione et auctoritate probemus.

9 " Anima , ut ait Aristoteles, potentia est omnia " [b] , "ipsa est enim locus omnium formarum" [c] , ut in qua sunt omnes formae et similitudines intelligibiles, sicut in materia sunt formae sensibiles, et ipsa etiam seipsam sine dubio potest intelligere et suum intellectum; sed quicquid intelligit intellectu; intelligit ergo seipsam et suum intellectum non nisi intellectu intelligit. Si autem comprehenderem [15] me in mea albidine per meam albidinem, ipsam meam albidinem per ipsam meam albidinem comprehenderem, et etiam totum per partem, id est album per albidinem; album enim est subiectum in albidine, et sic albedo est pars albi secundum quod C135ra album (pars inquam formalis sive accidentalis). Similiter si anima per intellectum seipsam in suo intelligit intellectu, [16] utique per intellectum intelligit ipsum intellectum et idem per se, et sic idem est signum et iudex sui.

10 Item, nemo sani intellectus dubitat quin anima suum intellectum intelligat, hoc enim Aristoteles et beatus Augustinus et alii viri [17] auctentici testantur.

11 Unde Augustinus Super Genesim ad O92va litteram, libro [18] XII: " Quo enim alio modo intellectus nisi intelligendo conspicitur? " [d] , et De trinitate , libro V, capitolo II: " Quo intellectu homo Deum capit, nisi ipsum intellectum suum quo eum vult capere capiatur? " [e] , quasi dicat "cum homo secundum intellectum sit imago et similitudo Dei, nullo modo Deum poterit intellectu capere, nisi etiam ipsum suum intellectum intelligat", et cetera multa.

12 Et Aristoteles dicit quod " intellectus et omnia alia et seipsum intelligit " [f] . Quomodo etiam nos loqueremur de nostro intellectu nisi ipsum nostrum intellectum intelligeremus? Voces enim sunt notae intellectuum; intellectus autem sunt signa rerum; cum ergo intelligitur intellectus, aut ipse intellectus intelligit seipsum per seipsum, aut per aliud; si per seipsum habeo propositum, si per aliud, illud aliud iterum contingit intelligi, aut ergo per se aut per aliud; si per se, habeo propositum, quoniam inde sequitur aliquem intellectum esse signum sui; si per aliud, aut ergo per primum intellectum aut per alium, tam ab hoc ipso quam a primo; si per primum, ergo primum est signum huius [19] , sed hoc dicebatur esse signum primi, ergo per medium hoc est signum sui; praeterea [20] , si utrumque intelligitur per reliquum, ergo ibi est [21] circularis intellectio, et talis nulla est; si autem illud secundum intelligitur per aliud a primo, iterum illud aliud quod iam est tertium aut intelligitur per se aut per alterum duorum primorum aut per aliud ab illis, quod sit quartum, et sic [22] procedendo aut infinitas proveniet aut circulatio, quorum utrumque ars et natura repudiat, ergo necesse est aliquem intellectum esse signum sui.

13 Praeterea, si anima comprehendit suum intellectum per aliud ab ipso intellectu, illud aliud non est nisi intellectus, nihil enim intelligimus nisi per intellectum. Isti [23] duo intellectus [24] sunt diversi in numero et non in specie, uterque enim est ad eundem finem; sic ergo contingit duas formas eiusdem speciei simul et semel esse in eodem subiecto, quod est inconveniens, duae enim albidines non coniunguntur simul [25] in eodem subiecto.

14 Praeterea, similitudo et id cuius [26] est similitudo numquam sunt in eodem simul, ut albedo et imago eius, albedo enim est in subiecto corpore albo quod videtur, similitudo autem eius primo in aere lucido medio, deinde in oculo; sed si intellectus intelligitur per aliud a se ipso, cum utrumque sit in anima, erit similitudo et id cuius est similitudo simul in eodem, hoc autem est inconveniens.

15 Item, " intellectus est similitudo et species omnium intellectorum " [g] , ut dicit Aristoteles , sed ut idem testatur, " ipse intellectus potest seipsum intelligere " [h] ; ergo ipse intellectus est species et similitudo sui; ergo signat se ipsum. Unde dicit Aristoteles quod " idem contingit esse intellectum et quod intelligitur " [i] ; hoc nullatenus contingere posset nisi ipse intellectus seipsum per seipsum intelligeret.

16 Item, anima est quaedam divina [27] substantia simplex et impertibilis; Deus autem et seipsum et omnia alia per seipsum intelligit, nihil enim potest esse in Deo quod non sit Deus; anima vero in sui simplicitate assimulatur Deo; unde homo gratia interioris hominis, id est animae, dicitur imago et similitudo Dei; ergo sicut Deus ita anima C135rb aliquid saltem per seipsam potest intelligere, nihil autem potius quam seipsam aut suum intellectum, et utrumvis [28] dicatur, sequitur idem esse signum sui.

17 Item, iste terminus 'homo' significat intellectum qui est signum cuiuslibet hominis, similiter ergo iste terminus 'intellectus' significat intellectum qui est signum cuiuslibet intellectus; sed intellectus huius termini 'intellectus' est aliquis intellectus, ergo iste intellectus significatur per istum intellectum; ergo iste intellectus est signum sui.

18 Multa alia possent ad hoc probandum induci, sed haec ad praesens sufficiant ut credamus intellectum esse signum sui ipsius.

19 Unde, sicut refert Calcidius Super Timaeum Platonis, Plato dicebat " animam circulum esse, ipsa enim [29] per seipsam est rediens ad seipsam " [j] , licet ipsa in hac mortali vita seipsam plene et perfecte non comprehendat (nihil enim a nobis plene scitur et perfecte).

20 Unde Socrates dicebat "hoc solum scio me nihil scire" [k] ; ipsa tamen seipsam in suo intellectu comprehendit, et in comprehendendo seipsam finis est et principium suae comprehensionis et redit super illud [30] a quo incohavit, et ideo est sicut circulus in quo utique idem est principium et finis.

21 Unde etiam O92vb Avicennes Super Librum de anima dicit quod " anima intelligit seipsam et hoc facit eam intelligere se esse intelligentem et rem intellectam. " [l] Unde anima et seipsam et suum intellectum intelligit, etsi non plene et perfecte, unde nihil mirum si ipsum Deum, cuius est imago, non plene intelligit.

22 Unde Augustinus De trinitate: " Quo [31] intellectu homo Deum capit qui ipsum suum intellectum quo eum vult capere nondum capitur? Si autem hunc nondum capit, attendat [32] tamen diligenter, nihil eo [33] esse in sua natura melius, et videat utrum ibi videat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam molis distensionem, aliquas per locorum intervalla motiones [34] , vel aliquid [35] huiusmodi; nihil certe istorum invenimus in eo quo in natura nostra [36] nihil melius invenimus, id est in nostro intellectu quo sapientiam capimus quanto capaces sumus; quod ergo non invenimus in meliore nostro non debemus quaerere in illo quod longe est nostro meliore melius, ut sic intelligamus Deum, si possumus et quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. " [m]

23 Licet autem intellectus seipsum non plene intelligat, seipsum tamen quocumque modo intelligit, et non nisi per seipsum, cum enim ipse sit species omnium intellectorum et ipse seipsum intelligat, ipse nimirum [37] est species sui ipsius, sicut enim in tabula depicta imprimitur imago alicuius rei extrinsecae per quam imaginem, si tabula possit intelligere et apprehendere, apprehenderet [38] tam id cuius est imago quam ipsam eandem imaginem, ita omnes formas rerum quasi scriptas et depictas in anima ipsa anima per se, id est per suum intellectum, apprehendit, et sub illis sive mediantibus illis alias res quarum sunt exempla et similitudines seipsam vero et suum intellectum per seipsam et per ipsum suum [39] intellectum intelligit; et est idem C135va intellectus et intellectum et intelligens, anima enim per seipsam seipsam intelligit, et intellectus seipsum per seipsum, quapropter idem in re est ipsa anima et suus intellectus, sicut patebit inferius capitulis sequentibus.

24 In aliis autem multis evenit aliqua quae videntur esse diversa, idem tamen esse in subiecto et in substantia [40] , diversa vero tamen in ratione; grammaticum enim et musicum idem est in subiecto et substantia, alia tamen est ratio grammatici alia musici; idemque et unum est materia et privatio, sed ratione diversa, et secundum diversas rationes diversas sortitur denominationes diversosque effectus [41] , et secundum ratione qua [42] est materia prior est seipsa secundum rationem qua est privatio et dignior, et ita secundum diversitatem habitudinis idem seipso prius est et dignius. Similiter cum circa intellectum vel huiusmodi idem contingit signum esse et signatum, diversa tamen est ratio eius secundum quod signum et secundum quod signatum, et secundum rationem qua est signum prius et dignius est seipso secundum rationem qua est signatum; sicut etiam idem est hoc animal et iste homo, et tamen hoc [43] animal secundum quod animal prius est hoc homine secundum quod homo, et ita nihil est quod quasi contra hoc supra inductum est [44] pro inconvenienti.

[Ad rationes principales]

25 Manifestum est enim intellectum non nisi per seipsum intelligi, et ipsum sui ipsius esse signum. Anima enim rationalis habet in se vim sentiendi et vim intelligendi; ipsa tamen in se tantum intelligibilis est et non sensibilis, et ideo sensibilia non apprehendit nisi mediante aliquo, quod est passio ipsius animae et similitudo rei extrinsicae, nihil enim apprehendit [45] nisi per suum simile, anima vero rationalis nulli sensibilium aut corporalium est similis, ergo nullum sensibile aut corporeum apprehendit per se; sed cum ipsa sit simplex et intelligibilis, omnia simplicia et O93ra intelligibilia apprehendit per se sine omni alio medio, ipsa enim in se est similitudo et exemplum omnium simplicium et intelligibilium et omnis divinae et intelligibilis substantiae, quoniam ipsa est quaedam substantia divina [46] simplex et intelligibilis, non autem sensibilis aut corporea. Instrumenta vero corporea huiusmodi privilegium habere non possunt; corporea enim instrumenta tantum rebus corporeis percipiendis et apprehendendis deserviunt, corporeum enim non agit in incorporeum nec immutatur ab illo, omnis enim actio sensibilis fit secundum contactum sicut superius in tractatu de sensibus declaratum est, corporeum autem non tangit incorporeum neque mediate neque immediate; instrumentum autem intelligendi prae omnibus aliis organis suam habet praerogativam sibi apropriatam qua tam corporea quam incorporea apprehendit, sed cum aliquid apprehendit corporeum per abstractionem et formationem intelligibilem ex corporeo, facit illud [47] incorporeum. Forma enim [48] sive species corporea per intellectum abstrahentem et denudantem fit incorporea, quanto autem magis a sensibilibus et corporalibus retrahitur, tanto perspicacius et subtilius ad insensibilia et intelligibilia [49] speculanda disponitur; unde anima omnino a terrenis et sensibilibus rebus suspensa et se et Deum cuius est imago contemplando speculatur, qua de re homines terrenis affectibus omnino dedic[at]i nec seipsos nec intellectum suum sive animam suam aut etiam Deum possunt intelligere, et Cb tales profecto insipientes iudicandi sunt, de quibus dicitur " dixit insipiens in corde suo "non est Deus" " [n] . Patet igitur quanta sit differentia inter instrumentum corporeum et instrumentum incorporeum, de quo tamen inferius plenius dicetur et evidentius capitulo proximo, unde non est plena et praecisa similitudo inter apprehensionem sensibilem et intelligibilem, nec inter visionem sensibilem et visionem intellectualem, aliter enim est in coporeis aliter in incorporeis, et ideo non valent argumentationes inductae a simili, licet enim oculus non se videat, non tamen consequens est ut intellectus non se intelligat.

26 Notandum tamen quod in omni [50] apprehensione intellectuali quodam modo est dualitas, sed dualitas alia realis alia rationalis. Intellectu alia a se intelligente tam secundum rem quam secundum rationem est dualitas, ipso autem seipsum intelligente unitas, identitas et mera simplicitas est in re, dualitas autem et diversitas tantum in ratione, licet enim idem secundum rem sit signum et signatum, alia tamen est ratio signi secundum quod signum alia signati secundum quod signatum.

27 Ad tertium obiectum dicamus quod re vera voces sunt notae earum quae sunt in anima passionum, et passiones sunt notae rerum; passiones vero relictae ex rebus corporeis et sensibilibus diversae sunt ab ipsis rebus [51] intellectu apprehensis, sed passio relicta ab ipso intellectu idem est quod ipse [52] intellectus, passio enim qua a seipso patitur intellectus nihil est nisi ipse intellectus agens in seipsum, et sic idem est agens et patiens, actio et passio, haec quatuor idem (idem inquam in re, sed diversa tamen in ratione); hoc mirabile non accidit in coporeis et sensibilibus rebus aut instrumentis, cum enim intellectus sit primum intelligendi instrumentum, eo impossibile est aliud instrumentum intelligendi esse prius.

28 Unde cum ipse seipsum sine dubio intelligat, ipsum per seipsum necesse est intelligi; sed cum idem sit agens et patiens, actio et passio, haec tamen non simpliciter esse dicetur, sed secundum accidens; unde id quod est substantia prout est vis et potentia naturalis et substantialis, quasi accidentaliter se habet, et quasi accidens est, prout est passio, non tamen est proprie passio sive actio; sed quoniam intellectus seipsum apprehendendo in exercitio est circa seipsum et operando in seipsum, agit in seipsum et patitur a seipso; in his ergo non est alietas sive diversitas secundum rem sed tantum secundum rationem.

29 Ad ultimum dicimus quod licet intellectus sit semper intelligens et sic semper sit praesens animae, non tamen necesse est ut ipse seipsum O93rb semper intelligat, neque etiam oportet ut simpliciter semper intelligat. Potest enim esse intellectus etsi non intelligat aliquid, sicut accidit circa sensum et imaginationem; in sensu enim relinquuntur similitudines quae statim destruuntur sublatis sensibilibus, in imaginatione [53] autem rerum similitudines imprimuntur quae [54] non statim destruuntur sed remanent sublatis sensibilibus, quae similitudines, licet in instrumento imaginationis remaneant, non tamen semper circa eas considerandas occupatur; haec enim vis, sicut in praecedentibus dictum est, duplex est; est enim C136ra receptiva et retentiva imaginum et impressionum relictarum ex sensu, est et operativa, sed licet semper recepta retineat, non tamen semper operatur, et ideo non semper in actu imaginatur; quandoque enim retrahitur ab una imagine [55] et considerat aliam, quandoque ab [56] omnibus imaginalibus formis suspenditur anima soli intelligibilium rerum inquisitioni et speculationi intendens, sicut superius satis distinctum [57] est capitulo de communi sensu. Similiter autem est de intellectu; ipse enim est [58] vis receptiva et retentiva [59] , et est vis operativa; inquantum intellectus est operativus cum [60] operatur circa corporalia et sensibilia abstracta tum circa se ipsum et suum principium et res simplices et incorruptibiles; iste autem operationes sunt dissidentes et impedientes se invicem, unde cum fiunt anima occupata circa unum, retrahitur ab alio, unde simul plura non contingit intelligi [61] , quandoque igitur occupatur circa [62] alia, et tunc se non apprehendit, quandoque omissis [63] aliis ipsa convertitur ad se et seipsam per seipsam considerat; licet ergo intellectus semper sit sibi praesens, non tamen seipsum semper [64] intelligit, semper enim sibi praesens est per essentiam sed non semper per considerationem.

30 Ex hiis manifestum est quod cum dico 'ego dico falsum' haec dictio falsum bene potest constituere [65] intellectum de eo cuius est pars et de quolibet falso, quod (ut melius intelligatur) obiciatur sic: Cum dico 'ego dico falsum', me dicere falsum aut est verum aut falsum; si verum ergo haec dictio falsum non constituit intellectum de ipso, sed tantum de aliis quae sunt falsa, nihil autem aliud [66] dicitur a me, ergo falsum est me dicere falsum, et prius dictum est quod verum; si falsum est me dicere falsum, et hoc dicitur a me, ergo ego dico falsum, ergo verum est me dicere falsum, et prius dictum est [67] quod falsum. Hoc modo et multipliciter potest opponi.

31 Dicimus ad hoc quod nihil prohibet unum et idem simul et semel esse verum et falsum, quia hominem esse album est verum pro [68] aliquo falsum pro aliquo, sed non contingit idem secundum idem et pro eodem simul esse verum et falsum; veritas enim enuntiabilis est dispositio intellectuum compositorum aequalis dispositioni rerum designatarum in compositione perfecta sive divisione [69] (compositione perfecta dico pro enuntiationibus affirmativis, divisione [70] perfecta pro negationis); si autem non sit aequalis dispositio intellectuum et rerum, falsitas est. Veritas igitur est quaedam aequalitas, falsitas quaedam inaequalitas, sicut etiam testatur Augustinus [o] . Iste autem intellectus 'homo' communis est ad omnem particularem hominem, et sive praefigatur pro Socrate sive pro Platone sive pro quovis alio [71] , semper eundem significat intellectum. Cum igitur dico 'homo est Socrates', hunc terminum communem [72] 'homo' possum praefigere pro quocumque hominum voluero, et si praefigatur pro [73] Socrate, fit veritas in compositione, sicut enim est res ita dicit intellectus, et ita est ibi aequalitas inter intellecum et rem; si autem praefigatur pro alio a Socrate, est in eadem compositione inaequalitas inter intellectus et res, non enim ita est res sicut dicit intellectus; una igitur et eadem compositio intellectuum simul et semel potest esse vera et falsa, sed gratia diversorum.

32 Hoc idem testatur Aristoteles in Topicis, libro de definitione, versus finem ubi ait [74] : " Si debeat quis definire ad aliquid, et in eius definitione non ponitur illud ad quod dicitur sed aliquid plura complectens, male definivit, ut si dixerit medicinam disC136rb ciplinam entis [75] , nam si nullius eorum quae sunt medicina est disciplina, palam quoniam totaliter O93va oratio falsa est, si autem alicuius est disciplina alicuius non, in aliquo mentitur et in aliquo verus est. " [p] A simili, cum dico 'homo est Socrates', cum aliquis homo sit Socrates aliquis non, pro aliquo sum verus pro aliquo falsus.

33 Pari itaque modo hanc compositionem 'ego dico falsum' dicimus esse simul et semel veram et falsam, sed gratia diversorum; cum enim haec dictio 'falsum' significet intellectum communem ad omne falsum et nullum aliud falsum dicatur a me, evidens est quod [76] gratia aliorum falsorum falsum est 'me dicere falsum', cum autem hoc ipsum sit falsum et pars possit constituere intellectum de toto, sicut praeostensum est, gratia huius falsi quod a me dicitur verum est 'me dicere falsum', ergo 'me dicere falsum' falsum est gratia aliorum falsorum, verum autem gratia istius falsi quod dicitur a me, et ita eadem compositio est vera et falsa.

34 Utrum autem eadem de causa et eodem respectu sit vera et falsa quaeri potest. Ex hoc enim quod nullum aliud falsum [77] dicitur a me falsa est, sed ex hoc quod hoc [78] est falsum et a me dicitur vera est compositio illa; ergo, quia falsum est me dicere falsum, dicendo hoc ipsum verum est me dicere falsum, ergo quia est falsum ideo est verum, ergo causa qua est falsum est verum, ergo eadem de causa est verum et falsum, quod est inconveniens, impossibile enim est ut eadem sit causa aequalitatis et inaequalitatis. Sequitur etiam ex hoc ut falsitas sit causa veritatis et inaequalitatis causa aequalitatis et huiusmodi quae videntur inconvenientia.

35 Licet autem ad praesentem tractatum non pertineat huius rei discussio, ne tam negligenter vel [79] ignoranter videamur pertransire, dicimus [80] ad praesens quod duplex est causa, scilicet propinqua et remota. Secundum causam propinquam sive proximam umquam eadem est causa veritatis et falsitatis, nihilque simul et semel verum est et falsum eadem causa proxima; propria enim et proxima causa veritatis est aequalitas dispositionis intellectuum et rerum, falsitatis autem inaequalitas; sed tamen id quod est propinqua et propria causa falsitatis potest esse remota et impropria causa veritatis in eodem enuntiabili, quoniam inaequalis dispositio huius intellectus 'me dicere falsum' respectu aliorum falsorum est causa praecedens ad hoc, ut respectu istius sit aequalis dispositio in eodem intellectu; unde falsitas procul dubio est causa veritatis, sed causa remota et per accidens, et quod est causa falsitatis per se et proprie et [81] causa propinqua hoc idem est causa veritatis per accidens et improprie, et causa remota non tamen proprie causa sed occasio [82] .

36 Similiter est de hoc sophismate super initium praedicamentorum Aristotelis "Aequivoca dicuntur et ceterea." [q] Ibi enim dicitur quod aliqua in eo quod sunt aequivoca sunt univoca, et in eo quod univoca [83] aequivoca, ita quod haec determinatio in eo quod communiter teneatur pro causa propinqua et causa, id est occasione [84] , remota, sive pro causa per se et causa per accidens; unde hic accidit circularitas causarum, quod esse non potest in causis propriis et per se, sed in aliis [85] bene contingit. Quod autem idem sit simul et semel verum et falsum testatur Aristoteles in secundo Elenchorum ubi docet solvere paralogismos qui fiunt secundum quid et simpliciter. Dicit enim " nihil prohibet eundem quoad quid esse verum simpliciter autem falsum aut econverso, quoniam si haec quidem simpliciter illud " [r] , autem quo nondum fit elenchus, et ita infra [86] idem exemplificat dicens " ergo contingit eundem simul C136va bene iurare et peierare [87] " [s] . Et infra similis autem ratio est [88] de eo quod est mentiri aliquem et verum dicere.

37 Postea, vero docens [89] solvere et respondere ad huiusmodi dicit: " prohibet autem eundem nihil simpliciter quidem esse mendacem, quo autem verum vel aliquo modo etiam esse verum aliquem, verum autem non est " [t] , igitur solutio auctoris, quod qui dicit se mentiri simpliciter falsus est sed non est simpliciter verus, immo secundum quid sive aliquo [90] modo vel aliquo respectu verus; non ergo debet dici simul falsus et verus, hoc est enim ac si diceretur simpliciter falsus et simpliciter verus, sed debet dici [91] falsus [92] sine determinatione, verus autem non nisi cum determinatione aliqua, et hoc est [93] quod dicit 'simpliciter falsus [94] et secundum quid verus'; ergo non valet haec argumentatio 'iste est verus secundum hoc, ergo iste est verus', similiter, 'iste dicit verum secundum hoc, ergo dicit O93vb verum', fallit enim argumentatio a praedicatione determinata ad praedicationem simplicem. Cum ergo dicit aliquis "ego dico falsum", debes respondere "simpliciter falsum est", et non debes dicere "verum est simpliciter", sed "verum est secundum quid", id est secundum hoc quod dico esse simpliciter falsum est; unde sicut non valet haec argumentatio 'iste bene iurat secundum hoc, ergo iste bene iurat', ita non valet haec argumentatio 'iste dicit verum secundum hoc, ergo iste dicit verum', neque haec 'hoc est verum secundum hoc, ergo hoc est verum'.

38 Dato igitur quod sit simpliciter falsum, sicut dictum est, obviabitur hoc modo: Hoc est falsum, scilicet 'me dicere falsum', sed ego dico hoc, ergo ego dico falsum, ergo verum est me dicere falsum, ergo sicut falsum applicatur ei simpliciter ita verum, ergo sicut est simpliciter falsum ita est simpliciter verum, quod est inconveniens. Videtur secundum sententiam Aristotelis quod haec argumentatio non valet 'hoc est falsum, et dico hoc, ergo ego dico falsum', sed debet inferri ' ergo ego dico falsum secundum quid [95] ' . Similiter haec argumentatio non valet [96] 'dico hoc falsum, ergo dico falsum', quia dicere 'hoc falsum' est dicere 'falsum secundum hoc'; similiter haec argumentatio non valet 'dico hoc quod est falsum, ergo dico falsum'; sic enim a propositione sumpta secundum quid ad conclusionem sumptam simpliciter et de similibus similiter; omnes enim tales locutiones quasi synecdochicae sunt, et quod est partis non debet attribui toti.

39 Sed adhuc obicitur. Dicitur pro regula quod'omnis indifinita est vera cuius aliqua particularis est vera'; si autem fuerit aliqua singularis falsa vel etiam multae singulares falsae [97] , non ideo sequitur indefinitam [98] esse falsam; unica enim particularis vera verificat indefinitam, sed non unica falsa [99] falsificat eam, nisi forte secundum accidens; sed cum dico "ego dico falsum" [100] , hoc ipsum quod dico tu dicis esse falsum, et haec dictio falsum construit intellectum communem et indefinitum [101] de hoc ipso falso cuius est pars et de quolibet alio falso, et hoc ipsum dicitur a me, ergo haec indefinitas verificatur pro [102] aliquo particulari; ergo est simpliciter vera, sicut si videam Socratem, verum est simpliciter me videre hominem, licet neminem videam alium a Socrate; ergo nihil est quod dicit Aristoteles qui dicit [103] " se mentiri quoad quid [104] verus est sed simpliciter falsus, et qui iurat se peierare [105] quoad quid bene iurat simpliciter autem peierat [106] " [u] .

40 Solutio secundum praedicta: Manifestum est quod pars sumitur in designatione totius, et ita synecdochica est locutio et figurativa secundum hoc, ergo impropria; figura enim est [107] vitium quoddam, sed ratione excusatum; prout igitur falsum sumitur in designatione sui totius, C136vb figurativa, et impropria et quodammodo vitiosa est designatio, prout ad aliorum falsorum designationem extenditur nulla est ibi synecdoche, nulla figura, nulla improprietas, nec etiam vitium apparens quantum ad hoc. Dico ergo secundum quod [108] designatio extenditur ad alia debita et propria est designatio; secundum autem quod contrahitur ad ipsum cuius est pars indebita et impropria est designatio secundum modum praedictum. Rationabiliter igitur secundum debitam et propriam designationem qui dicit se dicere falsum simpliciter est falsus, cum nullum dicatur falsum aliud ab eo ipso quod dicitur, secundum indebitam autem et impropriam designationem non dicitur simpliciter verus sed verus secundum quid, id est secundum hoc ipsum falsum quod dicitur [109] , quod est simpliciter falsum.

41 Quod etiam (ut melius intelligatur) notandum quod quatuor sunt quae debemus attendere: litterae, voces, intellectus et res; sicut autem [110] litterae proprie sunt notae vocum, et voces intellectuum, ita intellectus sunt proprie notae rerum, sunt enim animae passiones et rerum similitudines; vocum igitur significatio mediante intellectu ad aliquam rem sentiendam et compraehendendam nos perducit; omnis ergo [111] compositio vocum fit non propter ipsam vocum compositione, immo proprie et principaliter propter compositionem rerum; sicut haec compositio "homo est animal" non proponitur ut designetur haec ipsa vocum compositio quae est 'homo est animal', sic enim esset tantum falsa, quoniam haec vox non est illa, sed ut designetur sub vocibus mediante intellectu compositio rerum, id est animalitatem componi [112] cum homine; nec igitur compositio vocum se designat nec compositio intellectuum se designat, sicut enim haec vox non est illa, O94ra ita iste intellectus non est ille; tam igitur vocum quam intellectuum compositio non se ipsam sed rerum dispositionem declarat, et similiter in omnibus. Omnis ergo enuntiabilium compositio non gratia sui proponitur sed gratia alterius, id est gratia compositionis quae est in rebus designatis (proprie, dico, et principaliter). Cum ergo dico 'ego dico [113] falsum', proprie et principaliter designantur aliae compositiones quae cointelliguntur in ista vel sub ista in coniunctate huius termini 'falsum', sed per consequens et quasi per accidens et secundum quid animus dirigitur ad hanc ipsam compositionem quae est 'me dicere falsum'; semper enim sub intellectu nititur animus recurrere ad rem cuius imago et similitudo est intellectus, et si in ipso intellectu sistat animus nihil ulterius percipiendo sub intellectu, imperfecta est consideratio et impropria quia, in similitudine sistitur, et ad id cuius est similitudo [114] non pervenitur.

42 Quod exempli gratia declaramus hoc modo: Statua Petri et se ipsam significat et Petrum, sed Petrum proprie et [115] per se, se ipsam autem improprie et per accidens. Principaliter enim et finaliter facta est statua ad designandum Petrum, et non ad designandum se ipsam. Unde duplex est consideratio statuae; potest enim quis intuens statuam ea uti pro Petro et non pro se in ipsa, scilicet non seipsam sed Petrum attendens, et hoc est uti statua sicut similitudine non autem sicut re. Quod autem utitur statua pro seipsa non pro Petro cuius est imago, utique utitur ea sicut re non autem sicut similitudine, sicut nos adorando imagines in ecclesia eis utimur sicut signis non autem sicut rebus, id est non pro seipsis sed pro sanctis quorum sunt signa, et is est finis principalis et proprius statuarum fixarum in ecclesiis. Unde Basilius magnus theologus ait "Imaginis honor ad prototypum [117] pervenit, id est ad id ad cuius similitudinem facta est. " [v] Prototypus enim est exemplar ad cuius imitatione fit aliquid, ut Petrus est prototypus ad imaginem quem repraesentat Petrum. [116] Si autem ponatur statua quasi res et non quasi rei signum [118] , hoc est sicut lapis aut lignum, nihil in ea ulterius C137ra attendendo nisi seipsam, tunc quidem indebite et improprie ea utimur [119] , cum non utamur [120] statua [121] ad finem propter quem [122] facta est statua, et secundum hunc respectum potius comburenda est statua quam adoranda; si autem utamur statua et pro se et pro re cuius est statua, ut si verbi causa designet nobis et se ipsam et Petrum [123] , quantum ad hoc quod signat Petrum proprium est signum et proprie utimur ea, quantum autem ad hoc quod signat seipsam improprium est signum et improprie utimur ea. Et sic utens statua in communi simpliciter et proprie [124] est bene utens, secundum quid autem et per accidens sive improprie male.

43 Similiter intellige de intellectu et re signata sub intellectu. Possumus enim uti intellectu tum pro se tum pro re, sed pro se improprie cum in ipso nihil attendamus nisi ipsum et non rem propter quam est intellectus et de qua; cum autem [125] utimur intellectu non pro se sed pro re cuius est imago et similitudo, tunc utimur proprie, hoc est simpliciter et per se; cum vero per ipsum intellectum concipimus ipsum [126] intellectum et rem cuius est signum simpliciter, [127] concipimus quoad quid autem improprie. In his tamen non dicuntur plura proprie [128] simul concipi vel intelligi, quoniam unum principaliter [129] et simpliciter concipitur aliud per accidens et secundum quid -- ubi autem unum propter alterum, utrobique tantum; cum igitur aliquis dicit 'ego dico falsum', per hanc dictionem 'falsum' fit designatio multarum compositionum falsarum, sed simpliciter et proprie designat compositiones extrinsecas quae non sunt haec ipsa compositio, sed aliae ab ista, ut 'Socratem esse asinum', 'album esse nigrum' et cetera, quorum falsorum cum nullum dicatur est etiam falsa haec ipsa compositio quae est 'me dicere falsum', et sic reflectitur et retorquetur intellectus huius termini 'falsum' ad se ipsum mediante totali compositione cuius est pars; et ita quoad hoc etiam improprie est designativus sui ipsius, unde compositio illa simpliciter et proprie sit gratia aliorum, secundum quid autem et improprie gratia sui et ipsius cuius est pars, cum secundum hunc respectum pars [130] synecdochice accipiatur in designatione sui totius, hoc est hoc ipsum 'falsum' in designatione eius [131] quod est 'me dicere falsum'; merito igitur utens tali compositione O94rb falsus est simpliciter, id est gratia illorum pro quibus simpliciter et proprie sit illa compositio, verus autem est non simpliciter sed quoad quid, id est gratia ipsius compositionis improprie et per accidens designatae. Et hoc est quod dicit Aristoteles: " Qui iurat se peierare [132] quoad quid bene iurat simpliciter, autem non bene iurat sed male " [w] , et eodem modo in eo quod est mentiri aliquem et verum dicere, id est quid dicit se mentiri, ut si dicat "ego mentior", quoad quid verus est, simpliciter autem mendax. Quia igitur non proprie et per se instrumenta quaelibet secundum quod instrumenta se ipsa vel sua tota designant, ideo dicebant quidam praedecessores doctores nostri quasi pro regula quod instrumenta dicendi suis dictionibus non deserviunt, intelligendum est enim principaliter et per se, deserviunt tamen secundario et secundum quid quod est improprie et per accidens.

44 Adhuc obicitur contra praedicta. Ex hoc enim quod haec dictio 'falsum' intellectum constituit de [133] eo cuius est pars, videtur accidere infinitas in comprehensione et circulatio, et sic nihil posse comprehendi per talem compositionem, cum omnis comprehensio infinitatem repudiet et terminum requirat in quo quiescat.

45 Item, cum sicut dictum est, haec dictio falsum constituat intellectum de eo cuius est pars in designatione communi, quaeratur utrum [134] haec vox a in designatione speciali possit intellectum constituere de eo quod est 'a esse' sive 'a esse falsum' vel huiusmodi. Si non [135] , quaeratur ratio quare non, si potest, contra hoc quod est 'a esse falsum' dicatur a aut ergo 'a est verum' aut 'est falsum', et sequitur manifesta contradictio. Hoc etiam dato, sequitur idem secundum idem simul et semel esse verum et falsum. Sequitur etiam idem esse C137rb totum et partem respectu unius et eiusdem, scilicet sui ipsius, quoniam iste intellectus a est iste 'a esse falsum' sed 'a esse falsum' est totum ad a; ergo a est pars a, et [136] totum ad a, ergo unum et idem est totum et pars sui ipsius, quod est impossibile. Et hic manifesta inciderit infinitas et circulatio.

46 Ad hoc notandum quod aliud est intellectus, aliud est res, ut dictum est. Res enim secundum quod res sunt extra animam quarum similitudines in anima, sicut in tabula depinguuntur quae similitudines, et passiones animae dicuntur, et intellectus et ex talium passionum sive intellectuum coniunctione debita, id est ex intellectu subiectivo et intellectu praedicativo, conficitur enuntiabile. Sicut ergo haec res quae est homo non est iste intellectus 'homo' qui est in anima, nec pars eius, ita res non est enuntiabile nec pars enuntiabilis, ut [137] cum dicitur 'homo currit', haec res homo sive cursus non sunt de enuntiabili, sed iste intellectus 'homo' et iste intellectus 'currit' constituunt enuntiabile, cuius qualitas rerum qualitati comparata veritatem producit aut falsitatem; aequalitas enim intellectuum et rerum facit veritatem, inaequalitas falsitatem; cum igitur iste terminus 'falsum' intellectum constituat in communi de multis falsis, omnia supposita per hunc terminum 'falsum' constituuntur [138] ut res, et nullum eorum est pars huius enuntiabilis 'ego dico falsum'. Iste enim terminus 'falsum' communem intellectum significat ad omne falsum, ad 'Socratem esse asinum' et alia omnia quorum nullum est iste intellectus 'falsum'; iste enim intellectus 'falsum' est intellectus simplex et incomplexus, sed iste intellectus 'Socratem esse asinum' est intellectus complexus et compositus. Simplex autem non est compositum neque complexum incomplexum et tamen sub hoc communi simplici et incomplexo intellectu omnes tales speciales compositi et complexi intellectus continentur. Iste vero communis intellectus 'falsum' pars est huius enuntiabilis 'ego dico falsum', et nullius aliorum est pars nec aliquod aliorum est pars ipsius; unde sicut iste intellectus 'Socratem esse asinum' non est pars [139] huius intellectus 'ego dico falsum', ita nec iste intellectus 'me dicere falsum' pars est ipsius, id est huius intellectus 'me dicere falsum', licet in communi designetur per hunc terminum 'falsum'; incomplexum enim est pars complexi, sed impossibile est ut complexum sit pars incomplexi [140] , et sic patet quod hic neque infinitas accidit neque circulatio. Secus est de terminis discretis. Licet enim concedamus quod terminus communis in communi possit signare id cuius est pars, non tamen illud generaliter O94va admittimus in terminis discretis discrete, unde a non potest signare 'a esse' secundum quod est eius pars, quod patet per impossibile quod sequitur; sequitur enim unum et idem esse totum et partem sui ipsius et si a dicatur discrete 'a esse falsum', sequitur idem respectu eiusdem esse verum et falsum et alia huiusmodi sequuntur impossibilia; impossibile autem est quo posito sequitur impossibile haec et huiusmodi inconvenientia nonquam eveniunt in terminis communibus.

47 Alia multa possunt circa haec inquiri et dubitari quibus ad praesens supersedemus ut ad principale propositum festinemus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus