Prooemium

By Simon Magister

Contributors:

- , Encoding and transcription

Edition: 0.0.1 | March 15, 2018

Authority:

License Availablity: ,

da-31-l1prol

Sources:

L: Leipzig UB 1359, ff. 44r-77v Main hand. Brown ink. Secondary hand. Black ink. This is possibly the same hand as the marginal notes of a later cursive date. Tertiary hand. Light brown ink.

L44ra

1 Philosophus scribit in primo De partibus animalium " quod plus delectamur et diligimus scire de rebus incorruptibilibus et aeternis, quamvis solum probabiliter et topice sciamus quam scire omnia reliqua quae apud nos sunt necessarie et demonstrative. " [a] Et ratio huius propositionis est quia secundum Philosophum tertio Topicorum et secundum Alanum [1] in libro suo De planctu naturae illa quae cum maiore difficultate et labore acquiruntur cum maiori delectatione et dilectione possidentur, eo quod delectatio nihil aliud est quam quies iure amata. Unde et Alanus in praedicto libro dicit " praemia quidem laboribus comparata ceteris muneribus dulcius elucescunt, munera enim empta laboribus, iucundius omnibus clarescunt gratuitis, labor enim antecedens quamdam consequenti praemio [2] infundens dulcedinem, maiori favore praemiat laboranten. " [b] Sed nunc ita quod aeternorum et incorruptibilium cognitio etiam probatur cum labore et difficultate acquirimus, quia secundum Philosophum secundo Metaphysicorum: " Ad talia se habet noster intellectus sicut oculus noctuae ad lumen solis. " [c] Eo sequitur quod plus diligimus et delectamur modicum scire de rebus aeternis et incorruptibilibus, etsi probabiliter et topice sciamus, quam alia apud nos necessarie et demonstrative, quod erat propositio primo proposita. Cum igitur " anima intellectiva sit incorruptibilis et aeterna " secundum Philosophum in tertio De anima [d] et ab eodem in secundo expressius, ubi dicit " quod intellectus est quodam alterum genus animae " [e] , separatur enim ab aliis sicut perpetuum a corruptibili, et hoc idem vult Augustinus duodecimo capitulo libri sui De anima et spiritu, ubi dicit quod " immortalis est anima ne a creatoris sui similitudine discrepare videatur. " Non posset enim et imago et similitudo Dei esse [3] , si mortis timor clauderetur. Sequitur autem quod plus delectamur et diligimus aliquid scire de anima intellectiva etiam probabiliter quam omnia alia hoc inferius apud nos existentia, cuiusmodi sunt plantae, elementa et cetera, si necesse sciantur.

2 Advidendum est autem quod licet omnia aeterna et incorruptibilia habeant huiusmodi [4] praestantiam seu praeeminentiam, in hoc oportet quod plus delectamur et diligimus ipsa scire aliis, ut dictum est, tamen inter aeterna et incoruptibilia [5] naturaliter plus diligimus cognitionem [6] animae nostrae quam alicuius alterius. Cuius ratio est quia illud plus delectamur et diligimus scire et cognoscere quod a nobis plus est dilatum, quia secundum Philosophum ibidem, scilicet in primo De partibus animalium, magis diligimus et delectamur videre modicam partem alicuius dilati a nobis ut manum aut faciem quam totam partem alterius non sic dilati, et hoc docet experientia; sed nunc est ita quod anima intellectiva a nobis est maxime diligenda ut probabo, quare sequitur quod maxime delectemur ipsam scire et cognoscere.

3 Propositio assumpta declaratur per Philosophum in nono Ethicorum . Ibi vult quod unusquisque maxime se ipsum diligit, praecipue quod est honorabilissimum et praecipuum in ipso, nam ut ibidem vult, amicitia et delectatio debet esse ordinata, et quod omne delectabile seu amicale, quod est ad alterum, causatur [7] ex animacibili ad se ipsum, propter quod et Seneca: " Si prudens es incipiat a te consideratio tua, ut aliquos non promoveas re neglecto. " Unde et proverbium [8] : " Qui sibi non parcit mihi [9] [10] quomodo parcit? " quod dicit nullo modo. Unusquisque ergo [11] maxime se ipsum diligit [12] et praecipue honorabilissimum et optimum in ipso, sed anima intellectiva est huiusmodi [13] , ut declarabo, quare unusquisque eam maxime diliget et per consequens maxime delectabitur aliquid scire de ipsa, quod ostendere intendebamus.

4 Quod autem anima intellectiva sit honorabilissima in homine declaratur primo per Themistium suu in capitulo de anima ubi dicit quod natura usque ad intellectum progressa cessavit tamquam nihil habens honorabilius cui utique faceret ipsum subiectum.

5 Item, secundo hoc declaro per Philosophum primo De anima capitulo de erroribus conspectu Empedoclis ubi dicit anima quidem [14] aliquid esse antiquis et melius, impossibile est ad hoc autem impossibilius intellectu rationale enim est hunc esse scilicet intellectum nobilissimum et divinissimum secundum naturam.

6 Tertio hoc idem declaro per ibn-David Israelitam, id est iudaeus qui fuit translator libri De anima Avicennae de arabico in latino. Dicit enim " omni paene creatura homo corpore est inferior, sola vero anima aliis [15] antecellit simulacrum sui creatoris quam expressius ante [16] cetera gerit. " Hoc etiam vult Boethius secundo De consolatione philosophiae, ubi dicit quod homines mente Deo sunt consimiles: " Quid vero, si ad corpus spectes (id est videas), homine imbecillius (id est debilius) reperire queas, quod saepe homines muscularum morsus vel in secreta quoque reptantium [17] (id est introitione uncium) necat introitus? " [f] . quo nihil unde Ovidius " mors sola fatetur quantula fiut hominum corpuscula " [g] quam est [18] caduca [19] .

7 Quarto hoc declaro per Senecam qui dicit: " Non deformitate corporis foedatur animus, sed pulchritudine animae corpus ornatur. " [h] Nihil enim aliud est animus quam pars quaedam divini spiritus in corpos immersa. Unde etiam Expositor sententia quintum Ethicorum dicit quod licet intellectus careat magnitudine molis, excedit tamen omnia alia quae sunt in homine quantitate virtutis.

9 Ex hiis quae dicta sunt possumus accipere quid sit subiectum libri de anima quem habemus prae manibus, et quae causa efficiens et sic de aliis, scilicet causis. Notandum tamen quod anima de qua determinatur [20] in praesenti libro tripliciter considerari potest. Uno modo ut habet rationem entis et substantiae, et sic de ea considerat metaphysicus. Secundo modo potest considerari inquantum est actus er perfectio naturalis corporis et quantum ad partes et operationes naturales quas excercet in corpore physico, et sic de ea considerat naturalis philosophus in praesenti libro. Tertio potest considerari inquantum per diversas eius potentias est subiectum virtutuum moralium et intellectualium et quantum ad eius operationes morales et voluntarias quas excercet in corpore, et sic de ea considerat moralis philosophus. Et sic est visum quomodo anima sit de consideratione philosophi naturalis.

10 Secundo vero intelligendum quomodo ipsa anima sit cognoscibilis et est notandum quod aliquid est cognoscibile dupliciter. Uno [21] modo per privationem, alio modo per positionem.

11 Si per privationem, hoc est dupliciter, vel quia est pars vel aliquid illius per cuius privationem cognoscitur, et hoc modo punctus cognoscitur per privationem continui, cuius tamen continui, ut lineae, ipse punctus est aliquid; unde dicit Philosophus tertio huius " punctum et omne indivisibile monstratur divisione continui " [i] . Ultimo [22] , cognoscibile per privationem non est aliquid illius per cuius privationem ipsum cognocitur, sed penitus diversum ab illis vel ab illo, et sic Deus sive causa prima intelligitur. Dicimus enim quod Deus sit impassibilis, immortalis, immaterialis, intransmutabilis, nullam habens magnitudinem quantitativam, et dicimus Eum esse simplicitatem privatione compositionis.

12 Secundo autem modo [23] aliquid est cognoscibile positione, quod est multis modis. Primo modo contingit hoc per essentiam, et hoc est dupliciter; vel enim aliquid positione cognoscitur per essentiam suam a se ipso vel ab alio. A se ipso autem ut solus Deus cognoscit se ipsum per essentiam, et per illam cognoscit omnia alia quasi relucentia in sua[m] essentiam. Si autem aliquis cognoscitur per suam essentiam ab alio, hoc est dupliciter; vel enim apprehenditur sensu per essentiam suam, et sic a visu lux apprehenditur, vel cognoscitur ab intellectu, et sic dolor, gaudium, spes, et huiusmodi [24] quae non [25] solum per species suas cognoscuntur, immo per essentiam. Secundo vero aliquid positione cognoscitur per speciem, et hoc est dupliciter; vel enim per species concreatas, et sic substantiae separatae cognoscunt et intelligunt (unde in Libro de causis dicitur " omnis intelligentia plena est formis) " [j] , vel illud contingit per species acquisitas, et sic nos homines aliquae [26] cognoscimus, et utrumque illorum modorum potest distingui, quia aliqua sunt cognoscibilia in propria species, ut lapis, vel in specie aliqua, sicut pater cognoscitur specie filii, si ei filius similis sit, et Hercules cognoscitur per statuam Herculis. Tertio modo cognoscitur aliquid positione, scilicet per causam propriam et immediatam, et sic cognoscuntur conclusiones demonstrationum, et talis cognitio 'propter quid' dicitur scientia secundum Philosophum primo Posteriorum [k] . Quarto modo aliquid cognoscitur per effectus et per operationes et hoc cognitio dicitur a Philosopho primo Posteriorum [l] 'cognitio quia', et hoc modo cognoscimus substantias separatas et animam. Unde ille erit modus Philosophi, quis prius cognoscet operationes et potentias et per consequens animam.

13 Ita ex [27] superius positis palam est animae cognitionem et scientiam esse appetendam a nobis, tum propter ipsius saltem humanae animae incorruptibilitatem et perpetuitatem sive propter eius diligibilitatem, tum propter eius mirabilitatem, tum propter eius proficuitatem et utilitatem, et sub illis dictis omnibus suppositum est animam esse scibilem sive intelligibilem.

[ Dubitatio: Utrum anima intellectiva sit scibilis et intelligibilis ]

14 Dubitaret aliquis forte praecipue de anima intellectiva, de qua minus videtur, utrum sit scibilis et intelligibilis.

15 Et videretur alicui quod non hac ratione, et suppono quod omnis nostra cognitio sumat exordium a sensu, quia dicit Philosophus Primo posteriorum "omnis doctrina et omnis disciplina et cetera" [m] . Videtur et idem per dictum Philosophus in tertio huius ubi dicit quod " intelligentem quemque neccesse est fantasmata speculari " [n] , ad quod idem Philosophus loquens in prohemio huius " quod intellectus, scilicet illa virtus qua scimus et intelligimus et cognoscimus, vel est fantasia vel non est sine fantasia. " [o] Et secundum Philosophum secundo huius " fantasia est motus factus post sensum " [p] , propter quod bene supponere possumus intelligere nostrum sumere exordium a sensu.

16 Ex illo arguitur sic: Illud non est intelligibile nec scibile per consequens [28] quod non est sensibile, nec per se nec adminus per accidens; sed anima intellectiva non est sensibilis, nec per se nec per accidens, ut declarabo; quare et cetera. Maior patet ex suppositione. Minor declaratur in utroque membro. Planum autem est quod anima intellectiva per se non est sensibilis eo quod est incorporea, sed secundum Philosophum in libro De sensu et sensato "solum corporeum et sensibile erit" [q] , ergo anima intellectiva non est per se sensibilis, nec est etiam per accidens sensibilis, scilicet ut per effectus eius qui [29] sunt operationes eius. Sicut enim secundum Philosophum in tertio huius " essentia huius animae est immaterialis et sempiterna et abstracta " [r] , sic et eius operatio, eo quod " illa non transit in materiam exteriorem sed manet intus " secundum Philosophum secundo L44va Metaphysice [s] . Manifestum enim est ex istis quod intelligere et speculari et alia huiusmodi [30] opera animae intellectivae non sunt sensibilia, quare nullo modo [31] scibilis et intelligibilis erit anima intellectiva.

17 Secundo idem ostenditur sic, et praesuppono quod inter sciens et scitum et intelligens et intellectum debet esse realis diversitas quia secundum Philosophum quinto Metaphysice " sciens et scitum ad se invicem referuntur " [t] , sed nihil idem ad seipsum refertur, cum relatio non ponat unum extremum sed duo, quare suppositio haec est vera. Et ex hac arguitur sic: Si ipsa anima intellectiva sive intellectus esset intelligibilis sive scibilis, iam sequeretur quod inter intelligens et intellectum non sit realis diversitas, sed consequens est falsum per suppositionem, ergo et antecedens. Probatio consequentiae: quia [32] non est dubium [quin] anima intellectiva sit sciens et intelligens, sic [33] igitur, cum hoc etiam esset intelligibilis et scibilis, iam sequeretur quod idem esset ibi sciens et scitum, ad quod deducere intendebamus, quare cum illud falsum sit, oppositum erit verum, scilicet quod intellectiva anima non sit scibilis.

18 Oppositum autem huius declaratum fuit heri, et patet ex auctoritate [34] Philosophi qui potissime et principaliter tradidit hanc scientiam et cognitionem de anima intellectiva.

19 Ad cuius evidentiam duo sunt praeintelligenda. Primo quod ipsa est scibilis et intelligibilis, secundo intelligendum est per quem modum ipsa sit scibilis et intelligibilis.

20 Ad evidentiam autem primi est notandum quod ipsa est scibilis triplici modo sciendi tradito in logica, scilicet definitione, divisione, demonstratione.

21 Ratio autem primi est ista, scilicet quod sit scibilis definitione. Illud enim per definitionem est scibile quod habet quiditatem ab intellectu [35] apprehensibilem, quia secundum Philosophum quinto Metaphysice definitio est sermo quiditatis et essentiae, et in sexto Topicis " definitio est significans quid est esse rei. " [u] Sed [anima] intellectiva habet essentiam ab intellectu apprehensibilem ut heri [36] [37] declarabatur in tertio notabili; quare anima intellectiva erit definitione scibilis.

22 Secunda ratio est. Illud enim est scibile divisione quod habet partes potentiales et subiectivas in quas est divisibile; sed anima intellectiva habet huiusmodi [38] partes. [Pro] partibus enim potentialibus habet intellectum agentem et possibilem; [pro] partibus vero subiectivis intellectum Sortis, Platonis et aliorum, quare et cetera.

23 Tertii ratio est: illud est scibile demonstratione quod habet proprietates et partiones [39] de ipsa per definitionem mediam demonstrabiles [40] ; quia secundum Philosophum secundo Posteriorum definitio est medium in demonstrando propriam passionem de suo proprio subiecto; sed anima intellectiva habet huiusmodi [41] proprietates, scilicet quod sit motrix corporis humani, et quod ea vivimus [42] et intelligimus quantum ad intellectum possibilem et abstrahamus quoad intellectum agentem; quare et cetera.

24 Et si anima intellectiva istis tribus modis sciendi est [43] scibilis, multo fortius et anima vegetativa et sensitiva. Habent enim etiam huiusmodi [44] partes potentiales. Et partes vegetativae sunt nutritivum et generativum, augmentativum, sensitivae vero auditiva, olfactiva et huiusmodi [45] . Animae proprietates autem vegetativae sunt nutrire, augere, generare, sensitivae vero audire, videre et huiusmodi. Est igitur omnis [46] anima [47] scibilis, illo triplici modo tradito in logica quod declarare et ostendere intendebamus. Et si modus Philosophi procedendi [48] intuetur ratione, ipse istis modis tradet scientiam de anima, scilicet definitione, divisione et demonstratione. Definit igitur animam in secundo huius et dividit eam per potentias suas et demonstrat eam sic: illo nos vivimus vel sentimus et intelligimus quod est primus actus corporis organici physici et cetera; sed anima est huiusmodi [49] ; ergo et cetera. Ecce qualiter de anima demonstrantur huiusmodi [50] proprietates.

25 Secundo notandum circa modum ipsam intelligendi, ad quod intelligendum secundum Proclum qui probat quod " omne incorporeum cognoscitum est reflexivum sui ipsius super seipsum " [v] , quod declarat ex hoc: Virtus enim incorporalis et indivisibilis non habens distantiam partium. Similiter illud patet per oppositum: In virtutibus cognoscitivis corporeis, sicut in oculo: Oculus enim seipsum non videt, cuius non est alia causa nisi quia solum est virtus corporea [51] non [52] reflexiva sui ipsius super se ipsam. Sed anima intellectiva est virtus incorporea cognoscitiva, quia nec est magnitudo nec habens magnitudinem ut declaratur, ergo et cetera. Maior patet per Proclum. Minor declaratur quia si ipsa esset magnitudo aliqua vel habens magnitudinem, tunc sicut mobile quod movetur supra magnitudinem vel supra spatium aliquid, primo movetur supra unam partem spatii illius, et deinde supra aliam, ita quod ille motus fiat in tempore et successive. Modo si ita esset de intellectu, ipsum intelligibile intelligendum succesive et in tempore attingeret ipsam animam sive intellectum primo secundum unam partem magnitudinis animae, deinde secundum [53] aliam, et sic actus intelligendi non esset simpliciter in instanti, quod vere [54] probat Philosophus in tertio huius; sequeretur etiam quod [55] ipsa anima esset sciens et ignorans, quia si ipsa haberet magnitudinem secundum illam partem, esset sciens secundum quam intelligibile attingeret ipsam, [56] et secundum aliam ignorans secundum quam non attingeret. Sequeretur etiam quod simul et semel contraria intelligeret, quia secundum aliam partem magnitudinis posset intelligere unum contrariorum, secundum aliam autem non [57] [58] , quod falsum est secundum Philosophum in tertio Topicorum, qui dicit quod contingit unum solum intelligere [vel] scire vero plura vel multa; patet igitur quod ipsa non sic habens magnitudinem aliquam omnino sed [59] sit virtus cognoscitiva incorporea. Omnis autem talis est reflexiva sui ipsius super se ipsam, quare anima intellectiva se ipsam reflexive poterit intelligere et scire.

26 Secundo ad idem est notandum dictum Philosophi in tertio huius, " scilicet quod intellectus intelligit se sicut alia [60] , " [w] quod non est ita intellectum quod intellectus sit intelligibilis hoc modo ut ipse a semet abstrahat unam speciem sui sicut oportet alia intelligi. Hoc [61] enim modo in [62] intellectibus abstrahentibus esset processus in infinitum quod declaro sic: Ponas enim unum intellectum intelligibilem modo dicto Philosophi sic intellecto sicut iam recitavimus oportet ponere alium intellectum abstrahentem sumi habet quo abstrahit ab illo intellectu intelligibili unam speciem. Si modo talem intellectum negaveris, iam habeo propositum quod intellectus non est intelligibilis, ut ab ipso species abstrahitur. Si autem aliquam virtutem haec agentem posueris, ego quaero utrum ille intellectus, quem tu ponis, sit intelligibilis vel non. Non autem poteris dicere quod non sit intelligibilis, quia omnis intellectus intelligibilis est secundum Philosophum in tertio huius. Si autem dicis quod sit intelligibilis, aut habet ipsum esse [63] per speciem ab illo vel non, ergo eadem ratione qua ille intellectus non est per speciem propriam intelligibilis, nec primus. Si autem dicis quod sic, quaeram iterum et eodem modo de illo intellectu abstrahente procedendo in infinitum, quod quidem procedere sic omnes artifices abhorrent.

27 Intelligit igitur Philosophus quod intellectus intelligit se per species aliorum. Est enim intellectus, secundum Philosophum tertio De anima, in pura potentia ad omnia intelligibilia, et dicit ibidem quod hoc habet intellectus de sua natura quod est potentialis vocatus. Ad actum autem intelligendi de potentia intelligendi reducitur per species intelligibiles quas in se gerit postquam intellexit; est igitur in actum reductus. Tunc quando est informatus speciebus, et cum ita sit in actu existens, scilicet intelligendo res et habendo rerum species, tunc revertendo se ad se percipit et intelligit se intelligere.

28 Sed intelligere est propria operatio ipsius intellectus, sed non ita quod nobis congruit talis modus intelligendi secundum [64] quem quidem possumus, secundum Philosophum in prooemio De anima, ex propria alicuius operatione devenire in [65] cognitionem substantiae ipsius et quod quid est, [x] quare ipse intelligit ita ipsas res [66] aspiciens et [67] operationem suam. Secundum intentionem Procli speciebus rerum in actu factus manuducitur et vadit in cognitionem ipsius, sed per quem modum ex accidentium cognitione deveniamus in cognitionem substantiae? Postmodum dicemus super litteram loco suo.

29 Patet igitur quod anima intellectiva habet essentiam ad intelligendum [68] apprehensibilem cognoscibilem et quomodo sit scibilis et intelligibilis, quod ostendere intendebamus, ad quam intentionem Commentator duodecimo Metaphysicae loquitur quod intellectus noster est aliorum per se, sui ipsius autem per accidens et accessorie, et ex L44vb hoc idem sumit differentiam inter intellectum divinum et nostrum qui sunt oppositorum modorum intelligendi se et alia, et patent isti modi ex iam dictis. Intellectus enim divinus intelligit [69] se primo modo et alia ex consequenti, ut relucent in se ipso tamquam in speculo et exemplari. Patet etiam ex dictis quod dupliciter est aliquid scibile, vel actu intelligendi primario et directe, vel actu intelligendi sive sciendi secundario et per quandam reflexionem et conversionem.

30 Ad rationem primam dicendum quod verum est de actu intelligendi primario, quoniam [70] tamen secundario non oportet. Ad minorem dicendum verum est, et ideo optime concludis quod intellectus nullo modo scibilis est actu sciendi sive intelligendi -- primario.

31 Similiter ad secundam est dicendum quod verum est de actu sciendi primario inter sciens et scitum, tunc debet esse realis diversitas. Si autem convenit intelligere per reflexionem, non oportet illa esse diversa, ut patet per definitionem reflexionis. Est enim reflexio nihil aliud nisi conversio alicuius supra se ipsum, et ita conversive intelligendo aliquid non oportet ipsum intelligens et intellectum esse diversa realiter.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus