Liber tertius, lectio prima

By Simon Magister

Contributors:

- , Encoding and transcription

Edition: 0.0.1 | March 15, 2018

Authority:

License Availablity: ,

da-31-l3l1

Sources:

L: Leipzig UB 1359, ff. 44r-77v Main hand. Brown ink. Secondary hand. Black ink. Tertiary hand. Light brown ink.

L70va

"De parte autem animae." [a]

1 Secundum Iohannem Grammaticum et secundum communiter loquentes, hoc incipit tertius liber de anima. Continuat ipsum ad libros praecedentes sic: Supra determinat Philosophus de parte animae irrationali, sicut de vegetativo et sensitivo, hoc intendit determinare de parte rationali, sicut de intellectu, et dividitur in duas. Primo enim de intellectu praemittit suam intentionem, secundo intentum suum exsequitur ibi "si igitur intelligere." [b]

2 Primo igitur intendit de parte animae rationali, sicut de intellectivo, ad cuius evidentiam est notandum quod 'intellectus' multis modis dicitur secundum Alfarabium in libello suo De intellectu et intelligibili.

3 Primo potest accipi pro quamcumque rei apprehensione secundum quod dicimus aliquem boni intellectus, id est bonae comprehensionis. Alio modo 'intellectus' sumitur pro 'sententia', ut hic dicam tibi intellectum Aristotelis, id est sententiam. Tertio modo accipitur pro 'homine' sive est idem quod 'homo', et sic dicit Philosophus quarto Ethicorum quod totus homo dicitur intellectus, et dicit illi Eustathius: "totus Aristoteles intellectus dicitur." Quarto 'intellectus' idem est quod 'habitus principiorum' et eorum quae per se nota sunt, et sic Philosophus innuit 'intellectum' primo Posteriorum, et hoc modo dicitur quod intellectus semper est verorum, sive sint agibilia sive spectabilia. Quinto modo dicitur 'intellectus' pro 'fantasia', quae dicitur intellectus materialis et passivus, et de tali [1] intellectu dicetur posterius, quod intellectus materialis et passivus est corruptibilis et sine hoc nihil intelligit anima. Sexto 'intellectus' idem est quod res intellecta secundum quod intellecta est, et sic sumitur in libro Peri hermeneias ubi dicitur " est autem quod aliquid aliquotiens quidem intellectus sine vero et sine falso, aliquotiens alterum inesse, sic est et in voce. " [c] Septimo modo accipitur pro 'conceptu' et hoc modo dicimus logice quod genus et species sunt intellectus, id est sunt secundum rerum conceptus, et secundum hoc etiam Porphyrius dicit quod " species est composita ex genere et differentia, " id est ex conceptu et intellectu utriusque. Octavo modo intellectus sumitur pro ipsa substantia sive essentia animae intellectivae, et hoc modo dicimus quod anima intellectiva est forma corporis humani. Nono 'intellectus' acciditur pro specie intelligibili quae est recipiendo intellectu possibili, et est idem quod ratio intelligendi, et secundum Albertum [d] talis intellectus dicitur ratio formalis, et est ille quo intelligimus. Et de hoc intelligitur propositio Commentatoris, "quod ex specie intelligibili et intellectu magis fit unum quam ex materia et forma, quam etiam ex subiecto et accidente", et hoc modo Philosophus saepe 'intellectum' sumit pro 'specie intelligibili'. Decimo 'intellectus' sumitur pro 'actu et operatione intellectiva', sicut etiam sensus quandoque acciditur pro operatione sensitiva. Ultimo modo 'intellectus' accipitur pro quacumque virtute et potentia animae intellectivae, et de hoc Philosophus specialiter intendit determinare in hoc capitulo , et de hoc praemittit dicens quod " considerandum de parte potentiali animae qua ipsa, scilicet anima, cognoscit et sapit " [e] , et talis virtus sive potentia animae intellectivae subdividitur, quia quaedam potentia intellectiva est practica, et quaedam speculativa, sicut etiam inferius distinguetur intellectus in practicam et speculativam.

5 Deinde cum dicit "si igitur intelligere" [f] , exsequitur de suo intento, et dividitur in duas secundum quod duo consideranda et determinanda. Praemissit primo determinare primum, scilicet quam differentiam intellectus habet [2] ad sensum et fantasiam. Secundo autem determinat quomodo fiat intelligere, et quale quidem sit illud ibi "indivisibilium quidem intellectu." [g] Prima in quatuor secundum quod de quadruplici intellectu declarat, ad cuius evidentiam est sciendum quod quidam intellectus est vocatus possibilis qui recipit omnes species intelligibiles. Alius autem dicitur intellectus agens per cuius virtutem intellectus possibilis talis species recipit. Tertius est quidem intellectus in actu vocatus. Quarto est intellectus materialis et passivus, et secundum hoc dividitur pars in quatuor determinat enim primo de intellectu primo, secundo de secundo ibi "quoniam sicut in omni natura" [h] , tertio de tertio ibi "idem autem secundum actum" [i] , quarto de quarto ibi "passivus vero intellectus" [j] . Prima in tres. Primo enim determinat de intellectu possibili per compositionem ad sensum, secundo determinat de intellectu[s] possibilis obiecto ibi "quoniam autem aliud est magnitudo" [k] , tertio movet quasdam dubitationes circa ipsum ibi "Dubitabit autem aliquis." [l] Prima in duas. Primo enim determinat de intellectu per compositionem ad sensum secundum convenientiam, secundo determinat de intellectu possibili secundum compositionem ad sensum secundum differentiam ibi "unde et misceri" [m] . Prima in duas, secundum quod duo sunt praesens, quae sensus et intellectus possibilis conveniunt, secundum ibi "necesse itaque." [n]

[ Dubitatio: quomodo intellectus possibilis possit intelligere se secundum ipsius substantiam ex quo receptum oportet esse denudatum a natura recepti. ]

6 Et est advertendum quod Iohannes Grammaticus [o] movet hoc dubium, quomodo intellectus possibilis possit intelligere se [3] secundum ipsius substantiam ex quo receptivum oportet esse denudatum a natura recepti. Ipse respondet et dicit quod si ita esset quod intellectus esset in potentia ad rerum substantias quas deberet intelligere ita quod rerum intelligibilium substantias reciperet, tunc illa dubitatio locum haberet. Sed modo non est ita. Sed pro tanto intellectus dicitur recipere res quia recipit species rerum noscibiliter. Et ex hoc trahitur distinctio quod intellectum recipere intelligibilia dupliciter intelligitur. Uno modo quod sit in potentia receptiva, ad intelligibilia, id est ad substantias intelligibilium, et talis intellectus est falsus; alio autem modo intellectus potest intelligi in potentia ad intelligibilia, id est ad species et rationes rerum intelligibilium quas noscibiliter recipit et sic bene habet veritatem. Unde Philosophus huic concordat postea dicens "lapis non est in anima, sed species eius," [p] et hoc modo est intelligendum quod intellectus possibilis est in potentia receptiva sui ipsius, scilicet specie et ratione, eo modo quo patebit.

" Quoniam autem sic singula " [q]

8 Determinata triplici differentia inter sensum et intellectum, consequenter intendit ponere quartam, quae sumitur ex comparatione sensus et intellectus ad species sensibiles et intelligibiles, et est talis: Quia ex speciebus intelligibilibus agregatur in nobis habitus eo quod in nobis firmatur sicut aliquis dicitur prudens vel sciens, sed ex speciebus sensibilibus [4] alicui sensui non aggeneratur [5] sive acquiritur habitus ita quod dicatur sciens. Littera ita posita est differentia triplex inter sensum et intellectum. Sed cum intellectus actu fiat "singula", id est [6] cum species singulorum actu receperit, tunc intellectus sic, scilicet receptus speciebus et habitis, dicitur "sciens", id est habens scientiam secundum quod sic est inhabituatus vel informatus, supple singulorum entium speciebus.

9 Et est advertendum secundum Expositorem " quod sicut pupilla est quodammodo omnis color eo quod est receptiva omnium colorum " [r] , sic dicit Philosophus " quod anima est quodammodo omnia eo quod per intellectum est nata recipere quodammodo omnia intelligibilia. " [s] Dicit Philosophus " quod sicut manus est organum organorum eo quod deservit singulis organis, sic intellectus dicitur esse species specierum intelligibilium, et sensus dicitur quodammodo omnis species specierum sensibilium [7] eo quod aptus est recipere omnes species. " [t] Sed anima per intellectum aut per receptionem specierum dicitur in potentia omnia intelligibilia; sed postquam ipsa receperit dicitur quodammodo omnia intelligibilia, quia non oportet quod si habuerit habitum intelligibilium, quod secundum actum conservaverit.

10 Ad cuius evidentiam est notandum secundo quod secundum Iohannem Grammaticum [u] et secundum Philosophum supra [v] , intellectus dicitur dupliciter. Quidam primus sicut scientia vel [8] habitus alius, secundus sicut considerare. Modo dicit Philosophus quod cum intellectus acquisierit species intelligibilium, est in actu, id est in actu primo, nihilominus est in potentia ad actum secundum, et subdit intellectus sic habet secundum suum habitum, et accipit ipsum posse per se ipsum operari [et] intelligere. Unde dicit Commentator : " Habitus est illud quod quis habens facile operari potuit quando voluit. " [w] Intellectus igitur habituatus et informatus intelligibilibus potest se ipsum considerare et intelligere quando velit, et in littera supra Philosophus posuit sensum differe ab ipso, et dicit 'per se ipsum', quia operari potest absque omni doctore extrinseco. Et hoc est quod dicit Philosophus, quod, supple intellectus, dicitur secundum actum. Hoc accidit statim cum possit per se ipsum considerare, et ex isto manifeste reprehenditur error Avicennae qui voluit quod " species intelligibiles non sunt in intellectu nisi [9] quando intellectus actu intelligat. " [x] Immo Philosophus hoc praesupponit considerari actualiter [10] ipsum habitum unde et quo consideretur.

11 Deinde cum dicit " Et quidem igitur " [y] , dicit quomodo intellectus secundum habitum sit in potentia et in actu, et cum hoc ponens quandam differentiam inter intellectum et sensum, et dicit [quod] quando intellectus est informatus speciebus, tunc est in potentia, sed non est eodem modo, sicut erat intelligere sive hoc fiat per inventionem sive per doctrinam. Et subdit quod quando intellectus sit sub habitu specierum, tunc se ipsum potest intelligere. Advertendum est quod " omnis scientia acquisita, sive omne quod quis novit, vel habetur per doctrinam vel per inventionem " secundum Philosophum secundo Elenchorum [z] . Et pro tanto dicit Philosophus " non sicut ante [11] non addiscere " [aa] , designans acquisitionem scientiae per doctrinam, " aut invenire " [ab] , designans scientiam per inventionem.

12 Advertendum est ulterius secundum Philosophum [12] supra: dupliciter aliquod est in potentia ad actum, scilicet in propinquo et remoto. Modo ante [13] addiscere et [14] ante invenire aliquid est in potentia remota ad considerare, sive quando habet habitum ante addiscere et [15] invenire, et quando habuerit habitum, [est in potentia propinqua]. Et subdit quod intellectus existens secundum habitum potest se ipsum intelligere, et hoc patebit per Philosophum inferius, cum dicit quod " intellectus intelligit seipsum [sicut] alia " [ac] , id est per species aliorum, postquam est informatus et actu existens intelligibili [16] . Et per hoc intellectus differt a sensu, quia sensus non sentit nisi mediante organo, et quia inter sensum modo et suum actum [17] nullum est organum medium, sicut inter obiectum [et sensum]; ideo bene potest sentire suum proprium obiectum, nullo autem modo suum actum, nec per consequens se ipsum, et hoc etiam vult Proclus, dicens " omnis virtus corporea non potest esse reflexiva sui ipsius super se ipsum propter transmutationem partium in organo. " Intellectus autem, propter causam oppositam, bene potest intelligere suum actum et per consequens se ipsum.

13 Littera: Ita dictum fuit quod quando intellectus recipit species singulas, tunc dicitur habituatus et secundum actum, ergo, supple tantum talem actum intellectus habuerit, tunc est in potentia ad actum secundum, et non primum, et propter hoc dixit quodammodo eo quod non in potentia simpliciter, nec in actu simpliciter, et est quod subdit dicens: "Non tamen similiter" in potentia sicut "ante addiscere", id est ante acquisitionem habitus per doctrinam, "aut ante invenire, et ipse", supple intellectus postquam est ita habituatus, "potest se ipsum intelligere" quod, supple, sensus nullo modo facere potest.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus