Liber tertius, lectio tertia

By Simon Magister

Contributors:

- , Encoding and transcription

Edition: 0.0.1 | March 15, 2018

Authority:

License Availablity: ,

da-31-l3l3

Sources:

L: Leipzig UB 1359, ff. 44r-77v Main hand. Brown ink. Secondary hand. Black ink. Tertiary hand. Light brown ink.

L72ra

"Dubitabit autem aliquis" [a]

1 Superius Philosophus determinavit de obiecto intellectus posibilis. Hic circa dicta movet dubitationes, et dividitur in duas. Primo enim ipsas movet, secundo dissolvit ibi "aut pati" [b] .

2 Prima adhuc in duas secundum quod duae sunt dubitationes quas movet, secunda ibi "Amplius si intelligibilis" [c] , ex quo Philosophus ostendit quomodo [1] intellectus fertur in cognitionem quod quid est, et hoc recta linea, et ideo illud est obiectum eius directe, ex quo autem fertur in singulare indirecte et per accidens, ideo tale est obiectum ipsius per accidens. Hic subiungit duas dubitationes quarum prima est utrum possibile sit intellectum intelligere, et supponatur quod intelligere sit quodam pati. Ex hoc sic activa et passiva communicant in materia, et sunt unum in genere naturali. Sed nunc ita est quod intellectus, cum sit immixtus et immaterialis, ad hoc quod omnia cognoscat immaterialiter, nulli quicquam habet commune, quare non potest pati, et si non potest pati, quare necque intelligere.

3 Littera: Ita determinatum est de obiecto intellectus. Sed utique aliquis dubitabit si intellectus videtur esse simplex et impassibilis, et nihil enim nullam habet materiam communem ulli, sicut dixit Anaxagoras interrogative quomodo tunc intelligeret intellectus. Sed si, supple intelligere, est pati, quia inquantum utique, id est agenti et patienti, est aliqua materia communis, tunc hoc quidem [2] , id est agens videtur agere, et patiens videtur pati.

4 Deinde cum dicit "Amplius autem" [d] movet secundam dubitationem, quaesito quomodo sit possibile quod intellectus intelligat, consequenter quaeritur [3] quomodo intellectus [4] sit intelligibilis. Et probatur primo quod non, quia si esset intelligibilis, aut per se et [5] per suam essentiam est intelligibilis, aut per aliud aliquid [6] essentiae additum. Modo quodcumque illorum dederis, sequetur impossibile ut declaro, quare non est intelligibilis intellectus, et fundatur haec ratio super illam maximam Philosophi Primo posteriorum: " Illud est impossibile quod consequitur impossibile. " [e] Probatio minoris: Quoad utrumque eius membrum sic: Unumquodque est intelligibile eiusdem speciei cum alio intelligibili, omnia enim intelligibilia in eo quod sunt intelligibilia sunt eiusdem speciei et in omni materia; si igitur [7] intellectus sit [8] intelligibilis, erit eiusdem speciei cum aliis inL72rb telligibilibus. Si sic, sequetur quod alia intelligibilia intelligant sicut intellectus, supple [9] , isto supposito quod intelligibilia sint eiusdem speciei; vel sequetur quod intellectus non intelligat sicut alia intelligibilia non intelligunt, et stat ista virtus illationis in hoc quod omnia intelligiblia in eo quod sunt [10] habent eundum [11] modum, quod Philosophus supponit. Ita patet quod intellectus saltem de se non est intelligibilis, et patebit ulterius.

5 Littera: Ita aliquis dubitabit quomodo intellectus [12] , cum sit immaterialis, possit intelligere, sed amplius, supple dubitabit aliquis, si (pro 'utrum') et ipse intellectus noster est intelligibilis. Hoc enim non videtur [13] possibile. Autem (pro 'quia') intelligibile est unius speciei, vel uniforme vel secundum unum modum, quia inquam hoc ita etenim (pro 'tunc') universali (pro 'ergo') aut aliis, supple inerit intellectus et intelligunt, quod est impossibile, et hoc potissime contingit si intellectus [non] sit intelligibilis per aliud sibi additum, sed per se.

6 Et est advertendum quod esse illud quod per se intellectum est, abstractum est [14] a materia, sed in abstractis a materia est idem intelligens et intellectum, quare cum intellectus sit eiusdem speciei cum aliis intelligibilibus, et cum ipse sit quid abstractum a materia, sicut ipse cum intelligat, [15] intelligitur; sic et alia intelligunt cum intelliguntur, ex quo autem illud sequitur [quod] suppositum [16] est; et tunc deducit ad membrum minoris essentiae rationis duas. Sed si intellectus immixtum addi[tur], id est aliquod habet annexum et additum suae essentiae per quod intelligatur, tunc habebit quod facit ipsum intelligibile sicut alia materialia non intelligunt; sed, supple alia materialia, non intelligunt; sic intellectus noster non intelliget ex quo ita est quod intellectus, cum sit intelligibilis, sit eiusdem speciei cum aliis intelligibilibus.

7 Advertendum quod substantiae separatae, cum sint entia immaterialia et purae formae, alio modo sunt intelligibiles quam materialia. Materialia enim non sunt intelligibilia nisi per speciem abstractam ab ipsis virtute intellectus agentis abstrahentis. [17] intellectum possibilem repositam lapidis essentia species novi imprimitur speculo; sed species eius modi, si speculum esset cognoscitiva per talem speciem, utique intelligeret tamquam per similitudinem, sed nunc ita est quod materialia non sunt in intellectu [18] essentiis, simul enim per intentiones quibus intellectui sunt proportionalia . Substantiae autem separatae quae sunt purae formae, cum sint actu abstractae a conditionibus [19] materialibus non oportet quod aliud intelligendum eas fiat abstractio, sed intelligantur per seipsas. Patet igitur quod ipsae essentialiter sunt intellectae, et cum hoc intelligentes; sed ipsa materialia se habent ex opposito modo. Talia quidem sunt intelligibilia seu intellecta, non tamen intelligunt [20] , sed ipse intellectus inter [21] huiusmodi [22] entia, scilicet [23] substantias [24] separatas, et materialia, tenens [25] medium [26] gradum, propter quod in libro De causis dicitur quod "anima est in horizonte aeternitatis et temporis" [f] , ita quod teneat infimum gradum intelligentiarum aeternarum et supremum gradum inter materialia. Rationabiliter igitur dubitatur quomodo anima intellectiva sit intelligibilis vel intelligit; sicut substantiae separatae quae intellectae [27] intelligunt, vel sicut entia materialia quae intellecta non intelligunt. Quodcumque illorum detur, habetur impossibile: Si autem primo modo dicatur cum intelligibilia sunt eiusdem speciei, alia materialia intelligerent; si secundo modo cum intelligibilia sint eiusdem speciei, sequitur sicut materialia non intelligunt quod intellectus non intelligat.

8 Deinde cum dicit "Aut pati quidem quid" [g] , ad dubitationes motas solvit, et primo ad primam, secundo ad secundam ibi "et ipse autem" [h] . Prima dubitatio fuit ista: Quomodo sit possibile quod intellectus intelligat cum tamen sit impassibilis [28] et intellectus fiat cum passione. Philosophus respondet et dicit quod duplex est passio, uno modo secundum opposita et contraria, et talis est propria passio, alia est sicut salus et perfectio, et illa est in propositione [29] dicta. Modo dicendum quod sufficit quod intellectus existens impassibilis ipse intelligit passionem improprie. Ad formam argumenti dicendum concedatur suppositio. Ad maiorem dicendum quod non oportet in activis et passivis mathematicis. Ad minorem quod verum est, et ideo concludit quod intellectus non patitur propria passione, non autem concludit quod non patiatur improprie, et hoc sufficit ad intelligere littera 'aut nota solutionis est pati proprie' dictum secundum communem materiam est prius scilicet in libro De generatione [i] distinctum contra pati improprie acceptum; sed, supple intelligere, non est pati, quod declarat, dimitatur 'quoniam', intellectus est quodammodo in potentia intelligibilium, sed nihil est ante intelligibilia [30] , antequam ipse intelligat, quoniam ita est "autem" (pro ergo) illud quod accidit in intellectu debet se similiter habere sicut in, supple [31] tabula, rasa vel nuda in qua nihil [32] , supple est scriptum, sed quando [33] in illa aliquid scribitur, ab ipsa nihil abiicitur, sed magis perficitur. Ergo simili modo quando species intelligibiles depinguntur in intellectu, nihil ab intellectu tunc abiicitur, sed ipse magis perficitur, ideo patitur non proprie.

9 Expositor [j] autem primam litteram sic aliter legit aut dicit ipse. "Pati", supple dictum et acceptum, "secundum commune aliquid" id est communiter, "est divisum prius", scilicet in se, huiusmodi [34] in pati proprie dictum vel in pati improprie dictum, et, supple intellectus, non patitur proprie, et cetera. Ex littera huius partis deprehenditur Plato qui voluit [quod] ante coniunctionem intellectus cum corpore creatus sub duabus stellis comparibus sibi concreatae species omnium intelligibilium, sed ex imperio sui creatoris iungitur mole corporis quo obumbratur a sui ipsius conscientia proprii, quod dicit animam intelligere in corpore quasi reminisci. Sed Philosophus dicit quod ipse intellectus quasi [est tabula] rasa; ex hoc enim deprehenditur error dicentium animam esse compositam ab omnibus ut omnia cognosceret.

10 Deinde cum dicit " et ipse autem intelligibilis " [k] , solvit secundam dubitationem quae duas tenuit difficultates. Una fuit ad quam deduxit, scilicet si intellectus est intelligibilis cum intelligibilia unius speciei sint, sicut intellectus intelligibilis intelligit sic alia quaecumque intelligibilia intelligunt. Alia difficultas est eodem modo, cum intelligibilia sint eiusdem speciei sicut alia intelligibilia non intelligunt, sic neque intellectus. Ideo circa illud dua facit. Primo ostendit quod intellectus sit quodammodo intelligibile quod tamen intelligat, secundo ostendit quomodo alia sunt intelligibilia quod tamen non intelligant ibi "non autem semper" [l] .

11 Advertendum quod triplex est intellectus: divinus, humanus, medio modo se habens sicut intellectus intelligentiarum. Humanus quidem intellectus omnino contrario modo se habet ad intellectum divinum, et e converso intelligentiarum vero intellectus medio modo se habet. Divinus namque intellectus est purus actus nihil habens de potentialitate admixtum secundum Philosophum duodecimo Metaphysice [m] , simili modo huiusmodi intellectus versatur circa universale totius entis, sicut causa omnium quae sunt in universo et inde. Primo et principaliter intelligit sui ipsius essentiam et per illam in qua [35] re lucent omnia tamquam in speculo aeternitatis intelligit omnia alia, verbi gratia. Si enim esset aliquod speculum in quo omnes species apparerent et illud, cum esset hoc causa omnium, per se ipsum intelligeret omnia. Unde intellectus divinus, quia et substantia est neccesaria unica pura et simplex [36] et aeterna, ideo aeterna cognoscit aeterne materialia immaterialiter multa une et contingentia neccesario totum simpliciter.

12 Contrarium autem est de intellectu nostro humano, qui non habet aliam [37] naturam nisi quia est possibilis vocatus, et in hoc iam opponitur intellectu divino qui est purus actus. Similiter cum ipse intellectus [38] humanus sit creatus [39] et causatus, non versatur circa universale totius entis, simili modo etiam ipse primo et per se intelligit aliorum species quibus in actu ductus potens est per huiusmodi [40] species se ipsum intelligere, sic enim quod intellectus noster est potentia pura in genere intelligibilium, sed talis non vadit [41] ad actum, nisi ab aliquo actuetur; modo ad actum reducitur per species aliorum, quasi per species aliorum vadit ad actum se ipsum intelligendi. Et hoc etiam vult Commentator duodecimo Metaphysice , dicens " intellectus est aliorum per se, sui autem ipsius per accidens. " [n] Unde tali modo est imaginandum quod virtus intellectiva, postquam recipit species obiectorum, est in actu, est amplius non in potentia passiva, sed activa, et quia virtus est incorporea ideo potest reflectere super suum actum, et ita potest se intelligere, quoniam intelligit. Sed intelligere sive quod intellectus intelligat est propria operatio intellectus. Propria autem operatio manuducit in cognitionem essentialem, ideo ex speciebus aliorum a primo ad ultimum potest intelligere se ipsum, et hoc est quod Philosophus dicit, " et ipse est 72v a est intelligibilis sicut intelligibilia " [o] , id est per species aliorum intelligibilium, et ita declaratum est de intellectu humano, et ex incidenti de intellectu divino.

13 Restat determinare de intellectu medio modo se habente sicut est intellectus intelligentiarum. Intelligentia quidem omnis intelligit se ipsam per essentiam suam, ut [42] dicit Albertus Libro de causis . Dicit enim quod " intelligentiae redeunt super se ipsas reditione completiva " [p] , sed intelligentia intelligit alia a se per species concreatas sibi. Dicit enim auctor De causis quod " intelligentia est plena formis " [q] , id est speciebus concreatis. I[a]m Philosophus dicit in littera quod " in [im]materialibus idem sit intellectus et quod intelligitur. " [r]

14 Advertendum quod illa species quam virtus intellectiva intelligit est una, duo et duo sunt quae intelligunt[ur per] unum intelligibile; illorum est materiale obiectum quod intelligit[ur], ut parum prius dictum est, [et intellectus] qui speciebus aliorum intelligitur a se ipso. Modo hoc tamen est aliter et aliter [43] : Materiale enim obiectum intelligitur modo abstractionis, sed intellectus se intelligit per istam speciem materialis obiecti modo informationis, et ita illa una species qua intellectus [44] intelligitur et qua materiale obiectum intelligitur est quid abstractum ab obiecto materiali. Sed illa species eadem materiali immo in tantum quod [45] secundum Commentatorem , " ex ipso magis fit unum quam ex subiecto et accidente, et materia et forma, " [s] immo ex hiis, scilicet specie intelligibili et intellectu, sicut ex lumine et peruio, luce et perspicuo. Unde dicit Commentator quod " in corporalibus nihil similius invenire possumus intelligibili quam [46] lumen [47] multiplicans se in medio peruio. " [t]

15 Et nota quod hic Expositor [u] variat suam sententiam aequivocando [48] , intellectum etenim, sicut lumen est actus et perfectio diaphani, sic species intelligibilis est perfectio intellectus. Modo ad propositum, supposito [49] quod intellectus aliquando sumatur pro specie intelligibili (sive pro intellectu formali secundum Albert[um] [v] ), unde secundum hoc dicit quod in seperatis a materia est idem intellectus et intelligibile. Ista littera non est retorquenda ad intelligentias, quia de illis non loquitur Philosophus in proposito, sed sumamus quod intellectus, qui a nobis intelligitur, est separatus a materia. Materia in talibus separatis idem est intellectus, id est species intelligibilis, est, inquam, ille idem cum eo quod intellectus in separatis a materia, id est in nostro intellectu qui est materialis, sed in coniunctis materiae sicut est obiectum materiale ab hoc [50] species separata non est idem tali obiecto.

16 Advertendum est modo propter solutionem primae distinctionis quomodo dictum Philosophi applicetur ad propositum. Sicut enim nulli competit actus calefaciendi nisi habeat formaliter calorem in actu, et in istis inferioribus [51] sic etiam nihil intelligitur nisi habeat intellectum in actu; sed nunc intellectus [52] possibilis habens species intelligibiles habet intellectum in actu, quare ille, cum intelligitur, intelligit [53] quare si sic est quod talis intellectus in actu est abstractus a talibus materialibus, ideo materialia intellectu [54] carentia sic sunt intelligibilia ita quod non [55] intelligant. Et ponatur exemplum ut si aliquid infrigidetur infrigiditate quae non est in seipso sed in alio, planum est quod aliud non infrigidat, sed oportet quod frigus formaliter habeat; sed nunc ita est quod obiecta materialia intelliguntur per id quod est in alio, et non in ipsis formaliter, quare ipsa, cum intelligantur, non intelligunt et sic patet secunda difficultas determinata.

17 Littera: Ita fuit secunda dubitatio quomodo intellectus esset intelligibilis vel sicut substantiae separatae, id est per sui ipsius substantiam, vel sicut materialia, id est per speciem. Philosophus respondet et, supple intellectus, intelligibilis non per se et secundum suam essentiam, sed est [56] intelligibilis sicut intelligibilia, id est per species intelligibilium, et cum intellectus intelligit, licet, supple alia, non intelligant, et bene est hoc quia intellectus, id est species intelligibilis, et quia intelligitur, supple per talem speciem, in hiis quae sunt sine materia, cuiusmodi [57] est noster intellectus, est idem. "In coniunctis autem" et cetera, et subdit quia ita est quod intellectus et quod intelligitur sunt idem, ipse subdit quod scientia speculativa et suum scibile, id est speculativum, [58] idem, sed grammatica est scientia et est aliud quod scitur, et naturalis scientia est scientia et est aliud quod scitur; et sicut semper scibile est suae scientiae, vel idem vel aliter est, scientia est unio specierum scibilium in anima, quia secundum Commentatorem duodecimo Metaphysice " nostra scientia causata est a rebus eo quod nihil intelligitur nisi per abstractionem specierum a rebus " , ergo idem iudicium est de speciebus intelligibilibus et est etiam de scientia. Sed auditum est quod sunt species in intellectu, ergo etiam est [59] scientia.

18 Littera: scientia speculativa et scibile, id est speculativum, sicut et noster intellectus, sunt idem, sed ista causa est consideranda cum non semper intelligit, id est quare obiecta materialia, cum sint intelligibilia, non etiam intelligunt. Autem, pro 'quia', in habentibus materiam, id est in obiectis materialibus, unumquodque est de numero intelligibilium in potentia eo quod secundum se non sunt abstracta a materia. Ideo subdit "quare quidem illis", id est obiectis materialibus, non erit potentia intellectiva nec species intelligibilis quae vero intelligit in actu, quia intellectus potentia de numero, supple talium que sunt sine materia, et ideo intellectus erit in actu quid immateriale, et quia obiecta materialia non sunt separata a materia quare, supple et ex hoc licet [60] non intelligat ipsum, materiale autem, pro 'tamen', ipsum est intelligibile.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus