Quaestiones in primum De anima

By Anonymus

Edited by Michael Stenskjær Christensen

Edition: 0.0.0-dev | August 4, 2016

Authority: Representation and Reality: Historical and Contemporary Perspectives on the Aristotelian Tradition : http://representationandreality.gu.se

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-69-l1q1

Sources:

M: Oxford, Merton College 275, ff. 88-101

S: Sienna L.III.21, ff. 134ra-177va

Gauthier: Gauthier, René Antoine (1984). ‘Preface’ in his edition of Aquinas Sententia De anima. Editio Leonina.

M87ra

[ Tres quaestiones circa scientiam de anima ]

[ 1. Utrum nos habeamus cognitionem de anima ]

1 Circa ingressionem huius scientiae: De motivis tria quaeruntur externis: Primum est utrum nos habeamus cognitionem de anima, secundum utrum sit nobis innata, tertium utrum per substantiam animae aut per speciem.

3 Nihil cadit in intellectu nisi quod prius fuit in sensu. Cum ergo anima intellectiva non cadit sub [1] sensu eo quod immaterialis est, manifestum est quod non cadet in intellectu; sed de illo quod non cadit in intellectu non est [2] scientia; ergo de anima non poterit esse scientia.

4 Item arguitur. In libro De memoria et reminiscentia [b] dicit quod omne nostrum intelligere est cum continuo et tempore; sed anima non est quid continuum vel [3] temporale sive subiectum tempori; ergo anima non poterit intelligi, et sic adhuc de anima non poterit esse scientia.

5 Item arguitur [4] in tertio huius " nostrum intelligere vel est fantasma vel non est sine fantasmate " [c] ; sed anima nec est est fantasma, nec cum fantasmate, quoniam est substantia simplex cui nihil admixtum est de fantasmate; quare adhuc de anima non poterit esse scientia.

6 Item omnis scientia est per causam; sed scientia de M87rb anima non est per causam; igitur vera scientia non est de anima. Probatio minoris est quod operationes, ut signat [5] Aristoteles [e] , cognoscuntur per obiecta, ex operationibus vero cognoscuntur potentiae, ex potentiis ipsa anima, et sic adhuc non prodit per causam, quare adhuc scientia vera non est de aliqua.

7 Item si scientia esset de anima, hoc non esset nisi quia seipsam cognosceret; sed ipsa seipsam cognoscere non potest, [6] quoniam sicut se habet virtus sensitiva non scit se reflectere supra se ut visus supra videre; quare et cetera.

8 Item sic[ut] se habet oculus noctuae ad lucem solis [7] , sic intellectus noster ad manifestissima naturae; sed oculus noctuae nullo modo potest recipere lumen solis; ergo nec intellectus manifestissima naturae, sed talium est anima, ergo et cetera.

9 Oppositum arguitur sic: Propter quod unumquodque tale et illud magis; si ergo per animam et propter animam scimus unumquodque, igitur de anima erit scientia.

10 Praeterea cuius sunt causae, [de eo potest esse scientia]; sed anima est huiusmodi, ut patet in hoc libro; ergo et cetera.

11 Item omnis substantia simplex nata est existere per se [et] [8] nata est cognoscere per se; sed anima est huiusmodi; ergo et cetera.

12 Item nulla propositio est verior illa in qua idem de se dicitur; ergo similiter nulla scientia est verior illa in qua idem est sciens et scitum; sed scientia de anima est huiusmodi, ergo et cetera.

[ 2. Utrum eius cognitio sit nobis innata ]

13 Iuxta hoc quaeritur de secundo utrum eius cognitio sit nobis innata, et arguitur quod sic.

14 Omnis cognitio [in qua] cognitum naturaliter est coniunctum cognoscenti est innata; in cognitione animae cognitum est nobis naturaliter coniunctum [9] ; ergo et cetera. Major patet de se. Minor declaratur quoniam in cognitione animae a nobis idem est cognoscens et cognitum; anima enim est illud quo scimus [et] intelligimus, ut habetur tertio huius [10] .

15 Praeterea, quanto virtus cognoscitiva est simplicior et subtilior causato, tanto facilius potest in suam propriam operationem [procedere]; virtus intellectiva est simplicior quam [11] sensitiva; ergo et cetera. Sed virtus sensitiva potente [12] praesente sensibili naturaliter procedit ad suam propriam operationem; potente enim sensibili nullo impediente oculus naturaliter videt illud [13] ; ergo virtus intellectiva potest intelligere ipso intelligibili [14] potente. Hoc autem non esset, nisi cognosceret [naturaliter] [15] . Cum ergo, si ipsi sit praesens seipsam cognoscet, in hoc autem consistit complectio, quoniam ipsa seipsam cognoscit; ergo cognitio animae est nobis innata.

16 Oppositum arguitur: Omnis cognitio quae est in [16] nobis per adiutorium sensus est acquisita, non innata, quoniam sit per abstractionem intellectus a fantasmate; sed cognitio in nobis sit per adiutorium sensus (tertio huius) [g] , quoniam sit procedendo ab obiectis ad opera, ab operationibus ad virtutes, a virtutibus ad substantiam; ergo est acquisita et non innata.

[ 3. Utrum cognitio ipsius fiat immediate per suam substantiam vel per aliud medium ]

17 Iuxta hoc quaeritur utrum cognitio ipsius fiat immediate per suam substantiam vel per aliud medium.

19 In separatis a materia unumquodque id quod est statim est intelligibile et intellectum (tertio huius) [h] ; anima aliquid [17] separatum est M87va a materia sicut ibidem [i] dicit; aut ergo ipsa est intelligibile [18] et intellectum [19] simul; et si sic, scientia de anima quam ipsa habet de se est immediate, et non per aliud medium.

20 Praeterea [20] quanto intelligibile magis approximatur intellecti, tanto magis ab ipso haec intelligit, quoniam intellectus perficitur ex unitate intelligibilis cum intelligibilia; sed anima in cognitione sui de se magis sibi approximatur quam aliquid aliud; ergo in cognitione sui cognoscit immediate, non per medium.

21 Oppositum patet per hoc quod dicit Aristoteles inferius [j] de cognitione animae de qua determinatur hic, quod obiecta prima sunt operationibus, et opera potentiis secundum cognitionem, et quod potentiae procedunt substantiam; sed obiecta [21] , operationes et potentiae non sunt idem [22] quod substantia animae; ergo anima in cognitione sui quam habet de se cognoscat per huiusmodi media.

[Ad primam quaestionem]

22 Ad primam quaestionem [23] dicendum quod de anima potest esse scientia, quoniam cum sit quod simplex per suam potentiam, nata est cognoscere se; unde in separatis a materia statim est idem cognoscens et cognitum, et intelligens et intellectum, sciens et scitum.

23 Et sciendum quod aliquid cognoscitur dupliciter, vel per privationem vel per positionem. Per privationem dupliciter, vel per privationem cuius nihil est, ut prima causa in creaturis; vel cuius aliquid est ut punctus in linea. Per positionem tripliciter, vel per effectus sicut per creaturas devenimus in cognitionem creatoris, et hoc modo procedit scientia de anima; secundo [24] modo per species, et hoc dupliciter quia aut per speciem propriam ut aliquis per idolum sui quod est in anima, vel per speciem alienam, ut Herculem [25] per imaginem; tertio modo per praesentiam [26] ut intelligentia alterius potens [27] cognoscit alterum. Anima ergo cognoscit se per effectus suos et per sui praesentiam [28] , et hoc modo habet esse scientia de anima.

24 Ad rationes.

25 In oppositum dicendum ad primam quod licet anima per se non cadat in sensu, cadit tamen per accidens, ut per suos effectus.

26 Ad secundum dicendum quod anima secundum suam essentiam non sit res continua et temporalis, tamquam [29] ad suos operationes est continua et temporalis.

28 Ad quintum [30] dicendum quod non valet prior quia sensitiva [est] virtus materialis et ligata organo, et ideo non potest se convertere supra se; sed anima intellectiva non est sic ligata.

29 Ad aliud quod arguitur quod 'omnis scientia est per causam' et cetera, dicendum quod duplex est scientia: 'quia' et 'propter quid'; auctor autem tenet de scientia 'propter quid'; scientia autem posita est scientia 'quia', et propter hoc non valet ratio.

30 Ad ultimam rationem dicendum quod illa ratio nihil aliud potest includere nisi quia sicut est imposibile oculum noctuae videre lumine solis, sic difficile nos cognoscere manifestissima naturae mediante intellectu.

[Ad secundam quaestionem]

31 Per hoc patet solutio ad secundam quaestionem dicendo quod cognitio animae de qua est hic sermo, non est innata nobis, [sed] mediante sensu et mediante abstractione facta a fantasmatibus sensualibus, et hoc loquendo de cognitione animae de qua est hic sermo in hac scientia, quamquam habet de se, immo verius totum coniunctum inquantum est actus et perfectio totius corporis; loquendo enim de eius cognitione a se ipsa in statu suae separationis naturaliter se ipsam cognoscit per sui praesentiam [31] .

32 Ad illud quod arguitur primo in oppositum, 'omnis argumentatio in qua cognoscens naturaliter est coniunctum cognito est innata', dicendum quod verum est. Cum autem assumitur quod sic est in cognitione de anima, dicendum quod falsum est, nisi considerando ipsam secundum statum suae separationis quem habet ipsa de se sit intelligibile, quia cum M87vb intelligere non convenit ei secundum quod est coniuncta nisi per adminiculum [32] sensus abstrahendo species sensibiles a fantasmatibus, cum sit sicut tabula nuda in qua nihil et cetera, huiusmodi sic est cognoscens seipsam [ut] non est cognitum coniunctum cognoscenti immediate eo quod non cognoscit se per se, sed per obiecta suarum operationum.

33 Ad illud quod arguitur secundo, 'sensus naturaliter potest in propriam operationem potentia sensibilis, ergo et intellectus', potest dici quod verum est. Cum autem assumitur quod intellectus semper est sibi praesens, dicendum quod falsum est inquantum est coniunctus, quoniam nihil est cognoscibile ab intellectu coniuncto, ut per abstractionem iam dictam. Aliter potest dici quod sensus non potest naturaliter super suam operationem presente sensibili, quo ad hoc quod sua cognitio non fiat acquisita. Immo praesente sensibili [33] nullo impediente posito potest supra suam operationem in apprehendendo sensibile, et hoc non nisi per speciem quam acquirit a sensu ex eius potentia; sed dicitur naturaliter quo ad hoc posse suam operationem potente sensibili, quia de se habet potentiam naturalem, ut per speciem quam acquirit per sensibile potest speciem apprehendere; et similiter est dicendum de intellectu respectu intelligibilis ita quod per speciem quam acquirit sibi ab intellectu convertendo [34] se supra speciem habet naturalem potentiam ipsum intelligendi, sed hoc non ponit scientiam naturaliter innata, quoniam scientia naturaliter innata ponit speciem innatam, quando fit cognitio per speciem.

[ Ad tertiam quaestionem ]

34 Per hoc etiam de tertia quaestione patet dicendo quod cognitio de anima de qua hic agitur non est per eius substantiam immediate acceptam sed mediantibus obiectis operationibus et potentiis, ut procedit ultima obiectio, licet cognitio in statu suae separationis [35] sit per suam substantiam immediate, ut patet similiter ex dictis.

35 Ad primum cum dicitur 'in separatis a materia idem est intelligibile et intellectum', verum est sub ratione qua separatum a materia, et sic concedendum esset quod cognitio animae de se esset per immediationem, sed quoniam intellectus non intelligit sub ratione qua separatus [non contingit]; sed quia non intendimus hic de ipsa anima [36] nisi prout est coniuncta cum intelligere, quod proprie debetur coniuncto, illud non oportet; et de tali cognitione cognoscet anima, sed verius ipsum cognitum, ut determinatur in hac scientia.

36 Similiter patet ad secundum quod illud verum est considerando intelligibile sub ratione qua intelligibile, nunc autem, licet anima per suam scientiam intelligibile sit, quid sit a se ipsa [intellectum], et magis approximatum sibi ipsi illud quod est quantum est de cognitione eius, ut est coniuncta sui, verius est de cognitione coniuncti ipsa sub ratione qua intelligibile non se habet immediatius ad intelligens. Immo obiecta operationis [37] magis haberent rationem intelligibilis eo quod in tali cognitione nihil fit intelligibile nisi per sensum cuius sunt obiecta et opera, et non eius obiecta, ut visum est.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus