Librum I, Prologus, Pars 1, Principalis 1, Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Aegidius Romanus

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | September 11, 2016

Authority: A Sentences Commentary Text Archive Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

gr-l1prolp1p1q1

Sources:

V: Venice 1521

V1vb

2Videtur quod idem sit aliquid esse subiectum
in scientia. et causae de consideratione scientiae: quia subiectum
in scientia non est illud in quo est scientia: sed est
illud de quo: sed illud de quo est scientia: est V2ra
illud quod consideratur in scientia. ergo idem est esse subiectum
et de consideratione scientiae.

3praeterea. Subiectum in scientia dicitur esse
materia scientiae: sed materiae scientiae est illud circa quod versatur scientia:
sicut materia virtutis est illud circa quod negotiatur virtus: sed il
lud circa quod versatur scientia est illud quod consideratur in scientia.
ergo etc.

4Praeterea. Secantur scientiae quemadmodum et res: ut scri
bitur in 3o de anima. sed istae res secundum quas secantur scientiae sunt
res quae considerantur in scientiis. Sed scientiae secantur per subiecta
sua, igitur idem est esse subiectum in scientia: et esse de consideratione scientiae.

5
In contrarium est: quia secundum Avicenna in principio metaphysicae
suae
: causa non est subiectum in meta
physica
: tamen secundum philosophum: causa est de consideratione metaphysicae:
quia metaphysicus considerat de differentiis entis. sunt enim
differentiae entis causa et causatum: sicut actus et potentia. cum igitur cau
sa sit de consideratione metaphysici: et non sit subiectum in me
taphysica. ergo aliquid est de consideratione scientiae quod non
est subiectum in scientia.

6Praeterea. Aliqua considerantur in scientia per
accidens. sed ex his quae sunt per accidens nihil recipit spe
ciem: sed ex subiecto suo scientia recipit speciem: ut patebit. igitur
non est idem esse de consideratione scientiae: et esse subiectum in scientia.

7
Respondeo dicendum quod sicut in arguendo dicebatur.
Subiectum in scientia non est illud in
quo est scientia: sed illud de quo. nam si illud in quo est scientia
esset subiectum: cum omnis scientia sit in intellectum omnium scientiarum: esset
unum subiectum: et tunc scientiae non distinguerentur per subiecta sua:
et esset conclusio scientiarum: quod est inconveniens. igitur subiectum in
scientia est obiectum: et quia quilibet habitus ex obiecto suo principali et
formali sumit speciem: scientia cum habeat rationem habitus ex
obiecto suo principali trahet speciem. cum igitur scientiae dividan
tur per subiecta sua: et ex eis trahant speciem: subiectum in scien
tia est obiectum non quodlibet: sed obiectum principale et formale: et
quia omne tale obiectum est de consideratione scientiae: immo est id
de quo principaliter considerat scientia: omne subiectum in scien
tia est de consideratione eius: verum quia non omne quod est de
consideratione scientiae est subiectum: ut patebit. Igitur esse subiectum
in scientia: et esse de consideratione scientiae non sunt idem penitus
sed differunt sicut universale et particulare.

8Consequitur namque scien
tia quinque ex subiecto suo: per quae apparere potest quod non est
idem esse subiectum in scientia: et esse de consideratinoe. Primum
autem est unitas: quia secundum philosophum in primo Posteriorum scientia una est: quae
est unius generis subiecti: partes et passiones considerans.

9Se
cundum est distinctio. nam scientiae distinguuntur secundum diversita
tem suorum subiectorum. nam per idem habet aliquid esset et unum
esse: et indistinctionem a se et distinctionem ab aliis. Si igitur
scientia ex subiecto suo habet esse unum: habet et esse distin
ctum.

10Tertium est dignitas. nam una scientia est dignior alia:
quia de digniori subiecto: ut patet per philosophum in principio de anima.

11
Quartum est ordo: quia quando subiectum est sub subiecto: et sunt ibi
aliae conditiones annexae: scientia est sub scientia: sicut videmus
quod perspectiva est sub geometria: quia linea visualis est sub
linea simpliciter sive sub magnitudine continua: quae in geo
metrai dicitur esse subiectum.

12Quintum est necessitas: quia ex hoc nul
la scientia superfluit: sed quaelibet est neccessaria: quia subiectum unius
non est subiectum alterius: et aliquid declaratur in una quod non de
claratur in alia. Si autem idem esset esse de consideratione scien
tiae: et esse subiectum in scientia: cum unum et idem possit esse de consi
deratione plurium scientiarum: ut patet per philosophum primo Posteriorum et
per Commentatorem 12 metaphysicae. unum et idem esset suiectum plurium scien
tiarum. Rursum cum multa et diversa in uno scientia consideren
tur: si quodlibet illorum esset subiectum in scientia: et non solum illud quod
principaliter in scientia intenditur: tunc unius scientiae essent diversa
subiecta: et ita tolleretur unitas scientiae propter diversitatem subie
ctorum in una scientia: et tolleretur distinctio propter unitatem subiecti
in multis scientiis. Et si tolleretur unitas et distinctio in scien
tiis: tolleretur ordo et dignitas in eis: quia ex hoc una scientia V2rb
alia existit dignior: et una scientia sub alia ordinatur: quia scientiae
habent esse distinctum. Item tolleretur necessitas: quia ut potuit:
propter diversitatem subiectorum quaelibet scientia erat necessaria: et nul
la superfluebat. igitur non est idem esse aliquid de consideratione
scientiae et esse subiectum. Tamen ut pateant rationes quae factae sunt
et quae fieri possent.

13Notandum quod quatuor modis aliquid
consideratur in scientiae: primo aliquid consideratur in scientia per se et primo
et principaliter et per omnem modum. 2o per se et primo: non tamen
per omnem modum. 3o per se sed non primo. 4o et ultimo nec
per se nec primo: sed per accidens: et per aliud secundum quod vide
re possumus in metaphysica.

14Nam illud quod per se et primo et
principaliter et per omnem modum considerat in ea est ens: et ideo quicquid determinat: determinat sub ratione entis. Verum
quia ratio entis magis reservatur in subiecto in acci
dente: quia accidentia non sunt entia: nisi quia sunt entis: ut scri
bitur 7o metaphysicae quantum ad istum modum: et si non per omnem
modum: tamen principalem considerat de substantia quem de aliis
entibus: et ideo dicit ipse in 12o metaphysica. consideratio quidem
est de substantia principaliter. Rursum de accidente considerat me
taphysicus per se solum. non primo et per omnem modum: quia sub
ratione accidentis non considerat de omnibus de quibus considerat. nec
primo secundum illum aliquem modum iam dictu: quia nam entis non
prius reservatur in accidente quam in aliis: sed considerat de eo so
lum per se: inquantum scilicet est pars entis. Quarto metaphysi
cus adducit exempla ad declarandum propositionem de quibus exem
plis considerat nec per se nec primo: sed solum per accidens: et
per aliud quia exempla ponimus: non ita ut sit: sed ut sentiat
qui discit: ut scribitur circa finem primo Priorum. Quod autem pri
mo modo consideratur in scientia: simpliciter est subiectum in scientia. nam
ens in eo quod ens simpliciter est subiectum in metaphysica. Quod autem 2a con
sideratur: licet non sit simpliciter subiectum in ea: tamen aliquo modo potest
dici subiectum. unde et philosophus in 4o metaphysica 1 capituli primi cum prius dixisset: quod
una scientia est quae considerat de ente in eo quod ens: innuens per primum
quod ens in eo quod ens est subiectum in metaphysica: postea 1 con 2 dixit:
quod sicut est una scientia quae considerat de sano cui attribuuntur
omnia sana ut medicina: ita est una scientia quae considerat de ente cui
attribuuntur omnia entia ut meta. Illud atuem ens cui attribuuntur
omnia entia substantia est: per quod habere possumus quod aliquo modo subiectum in
metaphysica est substantia: et sicut substantia potest dici aliquo modo subiectum
in metaphysica. quia ratio entitatis magis reservatur in substantia quam
in aliis entibus ita secundum in ea potest dici deus: quia ratio en
titatis magis reservatur in deo quam in ceteris entibus. Et in
de est quod scientia metaphysica dicitur esse divina et de deo. Quod autem
3a modo consideratur in scientia nec est subiectum simpliciter nec aliquo
modo: potest tamen esse pars subiecti: ut potuit. Quod autem 4o modo
a scientia consideratur nec est subiectum: nec pars subiecti. Patet igitur
quod in ptus est esse consideratum in scientia quam esse subiectum: quia quod est
consideratum in scientia non semper est subiectum: sed aliquando est subiectum
simpliciter aliquando est subiectum aliquo modo: aliquando nec subiectum simpliciter
nec subiectum aliquo modo: sed solum pars subiecti: vel aliquo modo
directe pertinens ad subiectum: ut quia causa subiecti: vel passio subiecti: vel
etiam partium subiecti. aliquod tunc nec est subiectum nec pars subiecti: nec di
recte pertinens ad subiectum: sed solum per accidens introductum.

15
Ad primum dicendum quod illud de quo est scientia est
subiectum: sed non omne: sed solum de quo
est principali: et ideo non est idem consideratum in scientia et subiectum:
nisi sicut universale et particulare.

16
Ad 2m dicendum quod non est idem materia
scientiae et subiectum in scientia nisi stricte accipiatur materia: et si stricte ac
cipiatur materia: tunc non est verum quod omne consideratum in scientia sit
materia scientiae. vel si large accipiatur subiectum: et tunc non est sermo de
subiecto: ut hic loquimur.

17Ad 3m dicendum quod per considerata in
scientiis: scientiae distinguuntur non simpliciter: sed secundum diversas rationes
secundum quas considerantur: quia ut habitum est: de uno et eodem consi
derant diversae scientiae sub diversa tamen ratione: et quia illa ratio ex
subiecto sumitur directe scientiae per subiecta distinguantur non per V2va
considerata quocumque modo: ut ratio proponebat.