Librum I, Prologus, Pars 1, Principalis 1, Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Aegidius Romanus

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | September 17, 2016

Authority: A Sentences Commentary Text Archive Project

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

gr-l1prolp1p1q2

Sources:

V: Venice 1521

V2va

1
Secundum quaeritur utrum theologia sit
scientia communis vel specialis.

2Et videtur
quod communis: quia illa est scientia communis quae determi
nat de omnibus: sed theologia determinat de omni
bus. ergo etc. maior de se patet. minor declaratur: quia
dicit Magister in principio primi sententiarum sacrae paginae tractatum
circa res vel signa a praecipue versari
: sed omnis doctrina est de
rebus vel de signis: ut dicit Augustinus primo de doctrina christiana circa principia.
ergo ista scientia versatur circa omnia: quia versatur circa ea circa quae ver
satur omnis doctrina.

3praeterea Videmus in humanis scientiis quod scientia
maxime abstracta est scientia maxime communis. cum igitur theologia
maxime sit abstracta erit maxime communis.

4Praeterea. Sapiens
est artifex: quia ut scribitur primo metaphysica libro 2 sapientis est scire omnia.
ergo sapientia erit ars sive scientia communis: sed ista scientia maxime st sa
piens: iuxta illud Ecclesiasticus 6 sapientia enim doctrinae secundum nomen
est illius
. igitur maxime est communis.

5Praeterea. Ista scientia omnibus se
coopeat: unde Augustinus primo de trinitate capitulo 1 ait: quod sacra scriptura etiam
parvulis congruens: nullius generis rerum verba vitavit
: sed quod
omnibus congruit et etiam parvuli: maxime de omnibus debet tracta
re: quia talia sunt quae nullus ignorat: sed sunt quasi locus ra
nue
in domo: ut dicit Commentarius in 2o metaphysica sed talia tractare
spectat ad communem scientiam. ergo etc.

6In contrarium est: quia non possunt causae duae scientia communes: quod si
possunt de opposita. Si sunt duae scientiae
communes. aut ergo quilibet earum considerat de ente in eo quod ens: et tunc
una ab alia non distinguitur. aut una considerat et non alia: et
tunc una est communis et non alia. aut neutra considerat de ente in
eo quod ens et tunc neutra a communis existit.

7praeterea Ad scientiam communem
pertinet probare principia aliarum scientiarum: unde et philosophus quando negabantur si
bi principia philosophiae naturalis induens habitum metaphysici disputavit contra
negantes principia: ut patet ex primo physicus in disputatione contra Parmenidem et
Melissum: sed ista scientia non probat principia aliarum scientiarum, ergo.

8
Respondeo dicendum quod ut pateat veritas huius quaestione 4 oportet nos
videre. Primo: quod omnis scientia communitate et abstra
ctionem quam habet: consequitur ex subo subiect. Secundo: an sit idem scientiam causae
magis abstractam: et magis communem: et minus abstractam: et ma
gis: specialem. Tertio: quod est dicere scientiam esse communem. Quarto et
virtus videndae sunt duae: quas habet sacra scriptura ad cae
teras scientias: et bis visis apparebit veritas quaestione

9
Primum declaratur sic: quia ab illo eodem a quo aliquid
habet esse et speciem: habet et illud per quod diversificatur
species et esse. et ratio est: quia per illa eadem entia in esse specifico diffe
runt: per quae in esse specifico reponuntur: et ideo divina per quam
differunt singula dicit totam speciem et totam substantia diffiniti: ut videtur
velle philosophus in 7o metaphysica capitulo de unitate diffinitionis: et quia per illud
idem per quod aliquid in esse constituitur ab aliis distinguitur: patet quod ab
eo a quo aliquid trahit esse: trahit et illud quod esse diversificat. Sed
cum habitum sit quod scientia trahit esset et speciem a subiecto: consequens est quod ab
eodem trahat communitatem et abstractionem: cum esse commune et esse abstra
ctum: essentialem divinam constituit in doctrinis: ut patet per philosophum 6o
metaphysica. qui cum distinxisset triplex genus abstractionis: quia quidam
scientia abstrahit a materia sensibili hac: sed non simpliciter: quia est de
rebus inseperabilibus et mobilibus: sicut scientia naturalis Quaedam autem ab
strahit a materia sensibili simpliciter: sed non intelligibili: quia est de
rebus inseparabilibus et immobilibus: sicut mathematica. Quaedam autem
abstrahit ab omni materia sensibili et intelligibili: quia est rerum inse
parabilium et immobilium: ut metaphysica. Conclusit ex hoc triplici ge
nere abstractionis tres essentiales differentias philosophiae .o. modi igitur
essentiales philosophiae sunt tres mathematica: naturalis et divinus. Rur
sum esse commune et speciale faciunt essentialem differentiam in scientiis. unde et
isto modo philosophus principio 4 metaphysica. distinguit metaphysica ab omnibus aliis
particularibus scientiis .o. unius quidem scientiae scientiarum est consi
deratio
de ente per se et de rebus quae sunt entis per se: et
ista scientia non est una earum quae dicuntur particulares.

10Declarato primo quod per subiectum scientia consequitur esse commune et abstra
ctum: quia ista essentiale differentia in scientiis fa
ciunt: declaratur 2m quod non est idem esse magis abstractum et magis
commune: ut quidam ratio proponebat. Nam licet maior abstractio: et ma
ior communitas: in hoc conveniant quod utraque sumit originem ex subiecto:
potest tamen esse maior abstractio ubi minor communitas reperitur. unde et
in 6o metaphysica dicitur. quod si non esset aliqua subiecta alia a substantiis existentibus
natura: tunc prima scientia esset naturalis. et appellat ibi primam scientiam: scientiam
magis communem et magis universale: quia tunc metaphysica. non esset: nihilo
minus tamen adhuc mathematica. quae remaneret esset magis ab
stracta quam naturalis: non tamen magis communis.

11Tertium autem sic ostenditur: quia si scientia communitatem quam habet et specia
litatem ex subiecto trahit: tunc talis erit scientia quale
erit subiectum suum. igitur scientia communis habebit pro subiecto commune: scientia specialis
speciale. verum quia hoc est per se et proprie: quia scientia communis ex subiecto communi communi
tatem trahit: et specialis ex speciali specialitatem: ut potest patere ex ha
bitis: et ea quae sunt proprie et per se: sunt talia in eo quod talia: ut patet per philosophum in primo physicorum 1 capitulo 74 qui vult quod ea proprie facit me
dicus: quae facit in eo quod medicus: scientia communis non solum habebit
pro subiecto: commune quocumque modo sumptum: sed habebit commune in eo quod
commune: et specialis speciale in eo quod speciale. Patet igitur quod dicere scientiam
communem: nihil aliud est quam dicere scientiam quae habet pro subiecto ali
quid commune in eo quod commune: et non est dicere scientiam communem id est abstra
ctam: ita quod magis communis sit scientia magis abstracta.

12
Quarto autem declarandae sunt differentiae: quas habet sacra scri
ptura ad caeteras scientias. istae autem ad praesens sunt
4or. prima: quia aliae habentur per humanam inventionem. istam autem per di
vinam inspirationem. unde et Augustinus loquens de sacra scriptura: per
quam cognoscitur deus in principio ii de trinitate ait. Quod ipsam deus inspira
vit: quod si ista differentia non facit differentiam essentialem quantum ad ipsos habentes
scientiam: quia quaelibet scientia per rationem investigabilis: per inspirationem haberi
posset: facit tamen essentialem differentiam. si consideremus ipsas scire in se: quia
aliquae scientiae sunt quae per rationem investigabiles existunt: ut scientiae tra
ditae a philosophis quae rationem non excedunt: doctrina tamen sacra de
se est apta nata per inspirationem haberi: quia ad ipsam directe ratio
non attigit: unde et primo divinis nominibus scribitur. Universaliter itaque non est auden
dum
dicere neque intelligentia quod de super essentiali et occulta divinitate:
praeter divinitus nobis ex sacris eloquiis expressa: ipsius enim super rationem
et intellectum est cognitio.

13Ex ista differentia sequitur 2a: quod ista scientia di
recte et principaliter: nec est de sensibilibus: nec de his quae sunt in sen
sibilibus: nec habet sensibilia quasi partem subiecti sui: quod nulli scientiae per
rationem invente congruit: quod sic patet. nam scientia per rationem humanam in
venta modum humanum sequitur. modus autem humanus est ut cogni
tio a sensu incipiat: unde et philosophus in primo posteriorum vult quod nostra co
gnitio incipit a sensu: et deficiente sensu necesse est et illam
scientiam deficere quae secundum illum sensum est. habet ergo scientia nostra essentialem
comparationem ad sensibilia. igitur omnis talis scientia: vel erit de sen
sibilibus ut naturalis et quae ad naturalem reducuntur. vel de his quae
sunt in sensibilibus ut mathematica vel habet sensibilia substantia sui
partem: ut metaphysica. Sapientia autem divinae nobis inspirata: modum divinum
sequitur: unde dicitur primo de divinis nominibus quod facit ipsos animos superlucens radius
extentos bene ponderate et recte et commensurabili amore in
starum illuminationis et quia sacra pagina sequitur modum et mensuram
divinae sapientiae: sicut divina sapientia pro obiecto principali habet seipsam: quia deus
nihil intelligit extra se: per se et primo: sed intelligendo se: intelligi omnia: ita
in sacra pagina solius dei cognitio principaliter est licentia: et propter cognitionem
dei intenta est cognitio omnium aliorum.

14Tertia differentia est: quia omnes
aliae scientiae pro obiecto principali habent aliquod universale. ista autem proprie loquendo
nec habet universale nec particulare. oportet igitur universale aliquod in aliis scien
tiis esse obiectum: quia cum omnes aliae scientiae habeant aliquam per se analogiam
ad ipsa sensibilia: etiam secundum quod scientiae sunt et scientificum particularium
non possit esse scientia: oportet in talibus universale esse obiectum: propter quod in 7o
metaphysica. dicitur quod particularium non est scientia neque diffinitio. Illud autem V3ra
quod principaliter in ista scientia intenditur nec est universale nec particulare: cum sit
deus.

15Quarta differentia est: quod nulla scientia potest tot cognoscere in propria
forma: quod ista. et ratio est: quia cum aliae scientia considerent universale aliquod: parti
cularia contenta sub illo universali non cognosceret secundum ea quae insunt eis
inquantum particularia sunt: sed inquantum rationem illius universalis induunt.
Scientia aut divina: quia modum divinae sapientia sequitur: licet pro obiecto
principali habeat deum ipsum: sicut ipsa scientia dei: poterit tamen in propria
forma omnia alia cognoscere quae considerant singulae scientiae: sicut et deus
potest: et si non tantum. Quia si aliquod habentes ista scientiam talia non cogno
scunt: hoc non est ex parte eius quod ipsa scientia non sit apta nata cognitionem
talium praebere: sed ex parte nostra: quia eam imperfecte possidemus.

16
His visi quaestio de facili solvitur: quia cum quaeritur: utrum theologia
sit communis vel specialis: si consideramus suum obiectum
primum et principale: nulla scientia est a deo specialis ut ista: quia in ista scientia
unius solius rei: absolute loquendo: cognitio intenditur. In aliis
autem scientiis cum habeant pro obiecto universale non intenditur in eis unum
realiter: sed unum secundum ratione. Iuxta illud Commentator in primo de anima commento 2o
intellectus facit universalitatem in rebus. universalis ergo unitas non est unitas rei:
sed rationis sive intellectus. Si autem consideremus ea quae ista scientia habet
non pro obiecto principali: cum nulla scientia ad cognitionem tot rerum in propria
forma se possit extendere: ut ista communissima dici debet. Sed quia in
omnibus advertendum est: quod est per se et principaliter: magis quam aliud: quia
secundum philosophum in fine 5 Ethica de his quae sunt per accidens non
est cura arti. simpliciter debet concedi quod sit scientia specialis.

17Ad primum dicendum quod non sufficit quod consideret de omnibus
ut sit scientia communis: sed oportet quod consideret de
omnibus principaliter inquantum uniuntur in aliquo communi universali vel analogo: ut
metaphysica. quae considerat de omnibus inquantum uniuntur in ente quod theologia
non facit: sed per se et primo considerat de deo solo: ut patuit.

18Ad 2m dicendum quod illa proprio non est universaliter vera: quod quanto scientia est ma
gis abstracta: tanto est magis communis: ut patuit per instantiam in
philosophia naturali et mathematica.

19Ad 3m dicendum quod sciens istam scientiam eset
sciens quoddammodo omnia: et ideo maxime sapiens dici debet: non tamen propter
hoc est artifex communis: quia per se et primo unius rei: dei scilicet cognitionem habet.

20Ad 4m dicendum quod ista scientia se coaptat omnibus: et assumit quaedam
communia quae omnibus intelligibilia existunt: ut exempla et talia ut parvulos
in fide ad dei cognitionem inducat: sed hoc non est propter istam scientiam: quia
ipsa quantum est de se indigeat talibus. Sed quia nos sic apti nati
scimus manuduci in deum: et ideo deus pater sic providit: ut nos
ad se induceret proponendo quasdam varietates velaminum
secundum quod nostra natura postulat: unde et primo de caelesti hierarchia scribitur:quod neque
possibile est nobis aliter lucere divinum radium: nisi varietate
sacramentorum velaminum anagoge id est sursum ducendo circumvelatum:
et his quae secundum nos sunt providentia praesentia communaliter et proprie prae
paratum: quia scilicet sic providit deus pater nos sursum ducere: ut no
stra requirebat natura.